De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.2.1
Dignum igitur ut crudelitatis ejus seriem non praetereamus, quo judicium Joannis etiam post mortem probetur, qui summam publicae rei seniori committendam filio haudquaquam existimavit, quem tanto declinaturum furore a pietatis lege et norma justitiae praevidebat.
PL 15, 1966Bそれゆえ、彼の残酷の経緯を見過ごさないのは相応しいことである。それによって、ヨハネの判断が、その死後にもなお裏づけられるからである。ヨハネは、国家の統治を年長の子に委ねるべきだとはまったく考えなかった。その子が、これほどの激情によって、敬虔の掟と正義の規範から逸れてゆくであろうと予見していたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.2.2
Haud scio, morum ne ejus contuitu, an insita gratia sacerdotum principibus, ut his aliqua quae futura erant, etiam minus dignis infunderentur.
PL 15, 1966Bそれが彼の人柄を見てのことだったのか、それとも大祭司たちに生来備わる恩寵のゆえに、来るべき事柄のいくらかが、あまりふさわしくない者たちにさえ注ぎ込まれたのか、私は知らない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.2.3
Facinus miserabile fuisse, qui fratribus inviderent amorem naturae: inde mali prima oborta est labes: invidiae commenta consecuta hujusmodi sunt.
PL 15, 1966B兄弟に対して、自然の愛を妬む者たちがいたとは、悲惨な所業であった。そこから悪の最初の汚れが生じ、妬みのでっち上げが次のようなかたちで続いた。