偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput XX 第3巻 第XX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2090D · 20 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.1

1

Nec tamen a negotiis bellicis Vespasianus vacuus erat. Cognito etenim diversis ex locis ad urbem Joppen sese contulisse plurimos, eamque sibi opportunam ad excursus piraticos, reparatis aedificiis quae a Cestio destructa fuerant, instauravisse: quoniam vastata regione, subsidium alimoniae mari quaerebatur, diligenter exploravit omnia.

PL 15, 2090D

しかしウェスパシアヌスは、戦の仕事から手が空いていたわけではなかった。さまざまな場所から非常に多くの者がヤッファの町に身を寄せ、ケスティウスに破壊されていた建物を修復して、海賊の出撃に好都合なこの町を再建したと知ったからである。地方が荒らされていたので、食糧の補給を海に求めていたのだ。彼はすべてを入念に探らせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.2

2

At illi statuentes hujusmodi navigia quae usui praedonum accommoda forent, speculati commeantium transitus, universa prope Phoenicis atque Aegypti commercia populabantur; adeo ut crebrae praedationis terroribus, omne illud mare clauderent, atque indubii periculi metu navigandi usus interciperetur.

PL 15, 2091A

彼らは、略奪者の用に適うこの種の船を造ることに決め、往来する者の通り道を見張って、フェニキアとエジプトの交易のほとんどすべてを荒らし回った。頻繁な略奪の恐怖によってあの海全体を閉ざし、疑いない危険への恐れから、航海の利用が絶たれるほどであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.3

3

Quo comperto pedestris militiae manum et equitum plerosque pergere jubet, et nocte Joppen ingredi. Quod facile factu fuit, cum custodia nulla civitati praetenderetur: quoniam eversa urbis fama, nullas excitatura Romani curas ducis aestimabatur.

PL 15, 2091A

これを知ると、歩兵の一隊と騎兵の大部分を進ませ、夜にヤッファへ入るよう命じる。これは容易であった。町には守りが全く立てられておらず、町が覆されたという評判があったので、ローマの将軍の関心を引くことはないと思われていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.4

4

Praesentes tamen erant: sed non ausi resistere atque ingressum negare Romanis advenientibus, navigiis ascensis, ultra jactum progressi sagittae, in mari pernoctaverunt.

PL 15, 2091A

彼らは居合わせてはいた。しかし、抵抗して到来するローマ人に入るのを拒む勇気はなく、船に乗り込み、矢の届く距離を越えて進み、海で夜を明かした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.5

5

Res postulare videtur, situm littoris ejus quo praetexitur Joppe, breviter exponere; ut quemadmodum sine ullo praelio praedictae urbi secunda clades fuerit, liquido manifestetur.

PL 15, 2091A

ヤッファが臨む海岸の位置を簡潔に述べる必要があるように思われる。先の町が、いかなる戦闘もなしに二度目の災厄に遭った次第が明らかになるためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.6

6

In portu est natura civitas, cujus ab ora maris littus asperum directumque, sed cornibus utrimque leviter inflexum: in quibus profundae rupes saxaque ingentia, quae mari prominent, et cum de imo maris surgant, in mare excurrunt tamen: unde etiam Andromedam illic fuisse cum ceto objectaretur, formae locorum atque ipsae rerum species prodere videntur, non mediocrem vetustis fabulis fidem accommodantes.

PL 15, 2091B

町は生まれつき港を持たない〔底本は In portu est natura civitas。ミーニュの脚注(バロー)は Importuosa est と読む。これに拠って訳した。次節の、港の中のほうが沖より危険だという叙述にも合う〕。海の縁から見ると、浜は荒く真っすぐだが、両側で角のようにゆるやかに曲がっている。そこには深い岩と巨大な石があり、海に突き出し、海の底から立ち上がりながら海へ張り出している。それゆえ、アンドロメダが海獣に差し出されたときにいたのがここであったことを、場所の形と事物の姿そのものが示しているように見え、古い物語に少なからぬ信を与えている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.7

7

Caedentibus itaque littus adversis Boreae flatibus, immane quantum unde attolluntur: quae scopulis illisae fragorem ingentem excitant, atque in fluctus relapsae inquietum illum maris sinum reddunt, ut plus periculi in portu quam in deserto sit.

PL 15, 2091B

こうして、向かい吹く北風が浜を打つと、そこから波が途方もなく盛り上がる。それは岩に打ちつけて大きな轟きを起こし、また波となって引き返して、あの海の湾を落ち着かなくし、人気のない沖〔in deserto を、港でない開けた海の意に取った〕よりも港の中のほうが危険が大きいほどである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.8

8

In eo igitur fluctuantibus scaphis, quas ex Joppe urbe productas supra diximus, ad matutinum flatus vehemens ingruit, quem Melamborium per ea locorum navigantes vocant, statimque inter se undis impellentibus scaphas miscuit atque involvit.

PL 15, 2091C

さて、先に述べたとおり、ヤッファの町から出された小舟がそこで波に揺られていると、朝方に激しい風が吹きつけた。その辺りを航行する者がメランボリウム〔「黒い北風」の意のギリシア語に由来する名〕と呼ぶ風である。それはたちまち、波が舟どうしを押し合わせるなか、舟を混ぜ合わせ巻き込んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.9

9

Alias ruptis anchoralibus egit in petram: aliis cum in adversum mare violenter subrigerentur, saxosi littoris periculum, vel a Romanis qui se circumfuderant littori, nautis fugientibus, clades occurrit, undaque praecelsa more supereminens oppressos demersit.

PL 15, 2091C

錨綱が切れて岩に打ち当てられた舟もあれば、逆向きの海に激しく持ち上げられた舟もあり、岩だらけの浜の危険に、あるいは浜を取り囲んだローマ人からも——水夫は逃げようとしたが——破滅が襲った。そして高く聳える波が、のしかかるように、押し潰された者たちを沈めた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.10

10

Nec confugiendi ullus erat locus, nec manendi spes, cum ventus de mari expelleret, Romani urbe excluderent. Gravis erat navigiorum sonus, cum inter se colliderentur: intolerabilis hominum gemitus, cum frangerentur.

PL 15, 2091C

逃げ込む場所はなく、留まる望みもなかった。風は海から追い立て、ローマ人は町から締め出したからである。船の立てる音は重く、互いにぶつかり合うときのそれであり、人々の呻きは耐えがたく、船が砕けるときのそれであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.11

11

Qui ubi vacillantibus alveis videbant mare irrumpere, alii se praecipitabant natandi peritia: alii dum in appropinquantes exsiliunt scaphas, in mare lapsi, concursu alveorum proterebantur.

PL 15, 2091C

彼らは、揺れる船体に海が突入してくるのを見るや、ある者は泳ぎの心得をたのんで身を投げ、ある者は近づく小舟へ跳び移ろうとして海に滑り落ち、船体がぶつかり合う中で踏みにじられた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.12

12

Plerique cum ipsis in profundo sidebant myoparonibus, quos enatandi fiducia destituerat, minore tamen cruciatu, quibus ars deerat, vel spes ulla tentamentorum mors transfigebat.

PL 15, 2091D

多くの者は、泳いで逃れる自信に見捨てられて、小舟もろとも深みに沈んだ。だが、泳ぐ技も、何かを試みる望みも無かった者たちは、死に貫かれても苦しみはより小さかった〔quibus ars deerat 以下の構文は定かでない。「技も望みも無い者たちを、死はより小さな苦しみで貫いた」と取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.13

13

Caeterum natare adorsos, convulsa navium fragmenta crebris quatiebant ictibus, lateribusque illisa miseros artus foede mulctabant, aut scopulis impulsos inter ipsa amplectendi littoris vota, mors sequebatur, qualecumque tamen habentes solatium in terris periisse.

PL 15, 2091D

しかも、泳ぎ出た者たちを、引きちぎられた船の破片が頻繁に打って揺さぶり、横腹に打ちつけられて哀れな手足を無残に傷つけた。あるいは岩に押しつけられた者には、岸にすがりつこうとする願いのさなかに死が続いた。それでも、陸の上で死んだという、多少の慰めはあった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.14

14

Miseranda itaque facies erat, cum excusso infelicium cerebro cautes aspergerentur, sanguine maderent littora. Cerneres infectum cruoribus mare, repleta omnia cadaveribus.

PL 15, 2092A

こうして、哀れな光景であった。不運な者たちの脳が飛び散って岩が染まり、浜は血に濡れた。海は血に染まり、あらゆるものが死体で満ちているのが見られたであろう。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.15

15

Et si qui forte evaserant, appropinquantes littori interficiebantur: aestimantibus Romanis quod non ex locorum asperitate usuque ventorum in illis locis desaeviret procella, sed divina indignatione praeter solitum conspirantibus ventis mare involveretur, ne Judaei evaderent: et ideo metuentibus eis parcere, quibus Deus non pepercisset.

PL 15, 2092A

もしたまたま逃れた者があっても、岸に近づくところで殺された。ローマ人は、あの場所で嵐が荒れ狂うのは地の険しさと風の習いのためではなく、神の憤りによって、常にない風が一致して海を巻き込んでいるのであり、ユダヤ人を逃がさぬためだと考えたからである。それゆえ、神が容赦しなかった者たちを容赦することを恐れた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.16

16

Fuere qui se ferro interficerent, tolerabilius rati ferro, quam naufragio perire: alii qui contis protrudere volentes, navigia perforarent: nonnulli, qui lapsos in mare, si forte orarent ut a navigantibus elevarentur, remis repellerent aut telo ferirent.

PL 15, 2092A

自ら剣で身を殺す者がいた。難破で死ぬより剣のほうが耐えやすいと考えたのである。棹で突き離そうとして船に穴をあける者もいた。また、海に落ちた者が、船に乗っている者に引き上げてくれと頼んでも、櫂で押し返し、あるいは投げ槍で打つ者もいた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.17

17

Quod ideo non praetermisi, quo clareat ab ipsis sibi Judaeorum populis, quam ab hoste periculum majus fuisse, qui seipsos interimebant: quasi exigua essent ad eorum exitum, infesta simul omnia, coelum, hostis, mare, rupes.

PL 15, 2092B

これを私が省かなかったのは、ユダヤの民にとって、敵からよりも彼ら自身から危険のほうが大きかったことを明らかにするためである。彼らは自らを殺した。彼らの破滅には、天、敵、海、岩と、あらゆるものが同時に敵意を向けていて、それでも足りないかのようであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.18

18

Quatuor itaque millia quingentaque defunctorum numerata corpora quae despuerat mare; sine bello capta urbs, et excisa a fundamentis. Sic in brevi tempore, secundo Joppen Romana manus diruit.

PL 15, 2092B

こうして、海が吐き出した死者の体は4,500と数えられた。戦いなしに町は占領され、土台から切り倒された。このように短い間に、ローマの軍勢は二度目にヤッファを破壊した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.19

19

Quod jure Vespasianus praecipiendum putavit, ne iterum illic piratica conderentur habitacula.

PL 15, 2092B

これは当然命じておくべきだとウェスパシアヌスは考えた。再びそこに海賊の住処が築かれないようにするためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.20.20

20

Unde et equitatum eo loci, illinc cum peditibus paucioribus licet proficiscens, reliquit, ut pedites in loco manerent, ne quid auderet praedonum manus assueta latrociniis: equites autem percursarent finitima regionis vicosque et oppida, quo penitus omnia (ne conspirarent in aliquos ausus) diruerentur.

PL 15, 2092B

そこで彼は、自らはそこから出発したが、その地に騎兵を、少数の歩兵とともに残した〔cum peditibus paucioribus は reliquit にかかると取った〕。歩兵はその場に留まり、略奪に慣れた略奪者の一団が何も企てないようにし、騎兵は近隣の地方の村や町を駆け巡って、すべてを根こそぎ破壊するようにとである(何者かに結託した企てが起こらぬように)。