偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XXX 第1巻 第XXX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 1991A · 33 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.1

1

Caesar tamen benevolentia naturali diffusior, et toleratam in Aegypto Antipatri militiam omnibus patris sui Caesaris praeliis, et hospitalem conjunctionem tamquam renovatis gratiae pignoribus chariora habebat: suspectabat tamen versutum ingenium regis, non aequo et bono, sed negotiorum suorum utilitatibus prave intentum.

PL 15, 1991A

しかしカエサルは、生まれつきの好意から寛大で、アンティパトロスがエジプトで父カエサルのあらゆる戦いに耐えた従軍と、客誼の結びつきを、あたかも恩顧の保証が新たにされたかのように、いっそう大切にしていた。ただし、王の狡猾な気質を疑っていた。それは公正と善にではなく、自分の事の利益にゆがんで向けられていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.2

2

Senatus adeundi data copia, apud quem Messala et Atratino astruentibus paterna bene gesta, ipsius quoque Herodis officia erga Romanam rempublicam patrum auctoritate decretum est, utile Romano imperio regnum Herodis videri: quod astipulante Antonio, bello adversus Parthos gerendo adjungi Romanis memorati regis societatem conduceret.

PL 15, 1991A

元老院に出る機会が与えられた。その前でメッサラとアトラティヌスが、父の功績とヘロデ自身のローマ国家への奉仕を力説し、元老院の権威により、ヘロデの王位はローマの支配に有益と見なされる、と決議された。アントニウスもこれに賛同し、パルティア人に対する戦いを遂行するうえで、この王との同盟がローマ人に加わるのは利益になるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.3

3

Dimisso senatu, Caesar atque Antonius et Herodes pariter egressi curia, prosequentibus magistratuum officiis deducuntur. Primoque die, quo regnum Herodi senatusconsulto delatum foret, Antonius adornat convivium, regemque invitat.

PL 15, 1991B

元老院が解散すると、カエサルとアントニウスとヘロデは、ともに議場を出て、政務官たちの付き添いに送られて進んだ。そして、元老院決議によって王位がヘロデに与えられたその初日に、アントニウスは宴を設け、王を招いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.4

4

Eodem fere tempore Josippus frater Herodis aquae inopia fugam in nocte composuerat: sed tanta subito vis pluviarum terram infudit, ut omnes repleret ductus aquarum.

PL 15, 1991B

ほぼ同じころ、ヘロデの兄弟ヨセフは、水の欠乏のために夜に逃亡の手はずを整えていた。しかしたちまち雨の勢いが地に注ぎ、水路をすべて満たした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.5

5

Itaque revocato transfugio quod ad gentem Arabum parabat, obsidentis Antigoni copias partim insidiis, partim congressione atque aperto praelio fudit, sed et ipse plerumque adverso exitu sese in castrum recepit.

PL 15, 1991B

そこでアラブ人の民のもとへ向けていた逃亡を取りやめ、包囲するアンティゴノスの軍勢を、あるときは伏兵で、あるときは衝突で、あるときは公然の戦いで敗走させた。しかし自らもしばしば不利な結果に終わって、砦に退いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.6

6

Et jam Herodes ex Italia in urbem Syriae Ptolemaidem improvisus aderat; propereque egressus navigio, cum ingenti manu civium et peregrinorum Antigonum petebat, occurrentibus sibi Ventidio et Silone ducibus Romanae militiae, quos Antonius deducendo Herodi adesse praeceperat.

PL 15, 1991C

そしてすでにヘロデは、イタリアからシリアの町プトレマイスに不意に着いていた。急ぎ船で出て、市民と寄留者の大軍を伴い、アンティゴノスに向かった。ローマの軍の将軍ウェンティディウスとシロが彼を迎えた。アントニウスがヘロデを護送するために同行せよと命じていた者たちである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.7

7

Eos Gellius in hos usus directos ab Antonio licet abhorrens studio, quod utrumque eorum Antigonus pretio averterat, specie tamen de proximo convenire suaserat: si quidem in proximis urbibus, ob reprimendi belli Parthici tumultus, Ventidius immorabatur; Silon autem intra Judaeam positus, apertam cum Antigono societatem pecunia conficiebat: nec tamen Herodes auxilio egebat, cui praeter paucos Galilaeorum, universi adhaeserant: et quia propositum erat, ut de Massada, suos quamprimum eriperet obsidioni, Joppen in medio positam pugnando cepit adversariorum manu refertam, ne ad ulteriora progressus, hostem a tergo relinqueret: et quamvis iter ejus Antigonus impedire cuperet, tamen facili negotio Massadam recepit, suosque exemit periculo.

PL 15, 1991C

ゲッリウスは、アントニウスによってこの用のために遣わされたその二人が熱意に乏しいことを知りつつ(アンティゴノスが二人とも金で心を逸らしていたからである)、それでも見せかけの上では近くで落ち合うよう〔ヘロデに〕勧めていた〔この文は主語・目的語の係りが崩れているらしい。ゲッリウスがヘロデにそう勧めたと取った〕。というのは、近隣の町々ではパルティア戦の騒擾を抑えるためにウェンティディウスが足止めされ、シロはユダヤの内に陣取って、アンティゴノスとの公然たる同盟を金で取りまとめていたからである。それでもヘロデは助けを必要としなかった。ガリラヤ人のわずかな者のほかは、すべての者が彼に付いていたからである。そして、マサダから自分の者たちをできるだけ早く包囲から救い出すという方針だったので、途中にあって敵の兵に満ちたヤッファを戦って取った。さらに先へ進んで敵を背後に残さないためである。アンティゴノスが彼の行く手をふさごうと望んだにもかかわらず、たやすい労でマサダを回復し、自分の者たちを危難から救い出した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.8

8

Deinde profectus Hierosolymam cum omnia fecisset, ne pugnandi haberet necessitatem, asserens se pro civibus adversus rebellionem, non adversum suos praelium recepisse: lacessitus ab Antigoni fautoribus, sagittis et levioribus spiculis de muro sibi obstrepentes fugere coegit.

PL 15, 1991D

それからエルサレムへ出発し、戦いの必要を持たぬようあらゆる手を尽くした。彼は、自分は市民のために反乱に対して戦いを引き受けたのであって、自分の同胞に対してではない、と主張した。アンティゴノスの支持者たちに挑発されると、城壁から騒ぎ立てる者たちを、矢と軽い槍で逃げさせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.9

9

Nec ulla fuisset victoriae mora, ni dux Romani agminis Silon subornasset milites, qui de inopia querelam expromerent, vastataque omnia circa muros, difficultatemque utensilium, et angustias alimentorum praetenderent: et jam tempus adesset quo ad hiberna eos concedere oporteret, rupturos imperium minarentur, ni sibi acquietum foret.

PL 15, 1992A

勝利は少しも遅れなかっただろう、ローマ軍の将軍シロが兵士たちをそそのかして、欠乏の訴えを申し立てさせなかったならば。彼らは、城壁のまわりがすべて荒らされたこと、必需品の乏しさ、食糧の窮迫を口実にし、また越冬の陣営へ退かねばならぬ時がすでに来ているとして、自分たちが聞き入れられなければ命令を破ると脅した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.10

10

Jamque seditio convaluerat, nisi Herodes centurionibus pariter ac militibus Romanis medium se offerens oravisset, ne desererent eum, quem Caesar et Antonius, senatus quoque tuendum sibi commiserant, quum praesertim nihil defuturum usibus polliceretur.

PL 15, 1992A

そして兵の反乱はすでに強まっていた、ヘロデが百人隊長たちとローマ兵士たちの間に身を置いて、懇願しなかったならば。カエサルとアントニウス、また元老院が自分を守るよう託した者を見捨てないでくれ、必要なものは何も欠かさせぬと約束するのだから、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.11

11

Et completa oratione in regionem egressus, subito rerum omnium abundantiam exercitui suppeditari fecit, ut nulla Siloni superesset causatio: et inde erectis universorum animis, cum duobus millibus peditum et quingentis equitibus Idumaeam recepit.

PL 15, 1992A

弁を終えると、彼は地方へ出て、たちまち軍にあらゆるものが豊かに供給されるようにしたので、シロには弁解の余地が残らなかった。そこからは、全員の心が奮い立ち、二千の歩兵と五百の騎兵とともにイドゥマヤを取った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.12

12

Quieto jam Romanarum agmine, atque in hibernis locato, dux facti Josippus leviori electus negotio, ne quid adversus Antigonum majore periculo usurpandum arbitraretur: ipse autem suos ex Massada translatos, cum in Samaria provisis quae munimento et usui fore crederet, constitisset: glaciali hieme et repletis nive locis omnibus, praeveniens adventus sui nuntio Sephorim prisco vocitatam nomine quam Diocaesaream postea nuncupaverunt, sine ullo ingressus praelio reficiendis quos hiemales pruinae atque asperiora gelu itinera fatigaverant, opportunam existimavit: erat enim illic et alimentorum multa copia.

PL 15, 1992B

ローマ軍が静まり、越冬の陣営に置かれると、指揮官に任じられたヨセフは、より軽い任務に選ばれた。それは、アンティゴノスに対していっそう大きな危険を伴って何かを企てるべきではないと考えさせるためであった。ヘロデ自身は、マサダから移した自分の者たちとともに、サマリアでは城壁と必需のために必要と信じるものを整えて留まっていたが、凍てつく冬で、あらゆる所が雪に覆われている中、自分の到来の知らせに先んじて、古い名で呼ばれたセフォリス(のちにディオカイサレアと呼んだ町)に、戦いなしに入った。冬の霜と、氷に荒れた道のりに疲れた者たちを休めるのに好都合と考えたのである。そこには食糧も豊富にあった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.13

13

Ubi refectis cibo et stativa interpositione militibus, adversum latrones praelium adoriundum putavit, qui totam percurrentes regionem, non minore quam bellica incursione locorum incolas attrivere.

PL 15, 1992B

そこで、食事で回復し、駐屯の休止をおいた兵士たちとともに、盗賊に対する戦いを始めるべきだと考えた。盗賊は全地方を駆け巡り、戦争に劣らぬ襲撃で土地の住民を打ちのめしていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.14

14

Itaque primo partem quamdam equitum et peditum in vicum Arbelam praemisit, et ipse cum reliqua manu post quadraginta dies adfuit. Nec tamen exercitus specie territi latrones; sed cum armis occurrendum rati, praeferebant disciplinam bellicam et latronum audaciam.

PL 15, 1992C

そこでまず騎兵と歩兵の一部をアルベラの村へ先に送り、自らは残りの軍勢とともに四十日後に到着した。しかし盗賊たちは、軍の様子に恐れなかった。武器をもって迎え撃つべきだと考え、戦いの規律と盗賊の大胆さを示した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.15

15

Conflictu habito, cessit cornu Herodis sinistrum; sed cito reparavit Herodes, et adhibitis adjumentis, suos statuit, insequentes perculit, atque infregit impetus eorum.

PL 15, 1992C

会戦が始まると、ヘロデの左翼が退いた。しかしヘロデはすぐに立て直し、援軍を加えて自分の者たちを整え、追ってくる者たちを打ち倒し、その勢いを砕いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.16

16

Qui cominus pugnantem Herodem pati nequivere, declinantesque usque ad Jordanem secutus neci tradidit.

PL 15, 1992C

盗賊たちは、近くで戦うヘロデに耐えられず、退いて、ヨルダン川まで追われ、ヘロデは彼らを死に渡した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.17

17

Reliqui omnes supra fluvium dispersi, ut omni incursionum metu Galilaea absolveretur; residentibus tantummodo, qui se latebris recondentes, ac velut infodientes speluncis, victoriam morabantur.

PL 15, 1992C

残りの者は皆、川の向こうに散り、ガリラヤはあらゆる襲撃の恐れから解かれた。ただ残ったのは、隠れ場に身を隠し、あたかも洞窟に潜るようにして、勝利を遅らせる者たちだけであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.18

18

Erant autem in praerupto montium, concavis saxorum lateribus, inhorrentes specus, inter scrupeas rupes, invio undique et impossibili, nisi locorum incolis, accessu.

PL 15, 1992D

山々の切り立った所、岩の脇腹のうつろな所に、身の毛のよだつ洞窟があり、ごつごつした岩のあいだにあって、近づく道はどこからも通れず、土地の住民でなければ不可能であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.19

19

Qui transversariis semitis et angustis callibus, quibus solis adiri solerent, periculi usu, ut adversus periculum deprehendendi tutiores forent.

PL 15, 1992D

彼らは、それのみが近づく道となる横道や狭い小径によって、危険の経験から、捕らえられる危険に対していっそう安全であった〔Qui … periculi usu 以下は動詞を欠き、構文が崩れているらしい。上のように補って解した〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.20

20

Caeci intus antrorum recessus, quorum in fronte petra, usque ad profundas congregationes aquarum, velut quodam continenti jugo prominens, spem adeundi excluderet, lubrico undique situ, de supercilio montium cadentibus aquis, et amnium cursu fragoso, ut praecipitium fluentorum ruina, et saxum imminens charraris plus terroris daret.

PL 15, 1992D

洞窟の奥は暗い退き場で、その正面には岩が、深い水のたまりに至るまで、あたかも一続きの稜線のように突き出て、近づく望みを断っていた。地は至る所滑りやすく、山の額から水が落ち、川の流れは轟き、そのため急流の崩れ落ちる断崖や、せり出す岩が、谷間にいっそうの恐ろしさを与えた〔底本は charraris。語形が崩れており、「谷間」の意の語の変形かと見て、そう解した〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.21

21

Deinde aliquamdiu rex in incerto haesit, non reperiens quemadmodum naturam vinceret. Postea vero hujusmodi commento usus, ut in modum arcarum machinato munimine, validissimos quosque includeret: in ipsa spelaeorum ora armatos, retinaculis quibusdam deposuit, qui facile inermes cedere, et cum omnibus necessitudinibus et generatione interficere coeperunt: at si qui resistere auderent, eos injecto igni exurere.

PL 15, 1993A

それから王は、しばらくのあいだ決めかね、自然にどう打ち勝つかを見いだせなかった。のちにこのような工夫を用いた。箱の形に仕組んだ囲いに最も屈強な者たちを入れ、何かの綱で、洞窟そのものの口に武装した者たちを下ろした。彼らは武器を持たぬ者たちをたやすく斬り〔底本は cedere「退く」。caedere「斬る」と読む〕、親族と子孫もろとも殺しはじめた。逆らおうとする者があれば、火を投げ入れて焼き尽くした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.22

22

Nullus pietati locus. Quin etiam volens Herodes plerosque eripere neci, atque ad se confugiendi fiduciam dare, avertit magis: ita ut nullus voluntarius Herodi adjungeretur; et si qui adigebantur, mortem praeferrent captivitati.

PL 15, 1993A

情けの入る余地はなかった。それどころか、ヘロデは多くの者を死から救い出し、自分のもとへ逃れてくる信頼を与えようと望んだが、かえって遠ざけてしまった。そのため誰一人自ら進んでヘロデに加わらず、強いられた者があっても、捕らわれるより死を選んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.23

23

Denique unus de senioribus cui septem filii uxorque adessent, quorum saluti consulere posset, omnes eos tali occidit modo: Singulos quosque progredi jubens, ipse in ingressu stetit, et procedentem de filiis interficiebat.

PL 15, 1993B

実に、年長者の一人に七人の息子と妻がおり、その安全を図ることもできたのに、彼は彼ら全員を次のように殺した。一人ひとりに進み出るよう命じ、自らは入口に立ち、出てくる息子を殺したのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.24

24

Despiciens Herodes tam triste facinus ac miserabile, paterna perstrictus necessitudine, arcebat manu, et verbis rogabat, ut parceret liberis, impunitatem pollicens: at ille haudquaquam ullis inflexus vocibus, atque insuper regi conviciatus, supra filios etiam uxorem peremit praecipitatis ex alto cadaveribus filiorum, ad ultimum semetipsum in profundum praecipitem dedit.

PL 15, 1993B

ヘロデはこの悲惨で痛ましい所業を見下ろし、父としての情に打たれて、手で制し、言葉で子らを助けるよう請い、罰せぬと約束した。しかし老人は、いかなる言葉にも少しも動かされず、そのうえ王を罵り、息子たちの遺体を高みから投げ落として、息子たちのうえに妻まで殺し、最後には自分自身も深みへ身を投げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.25

25

Perterritus his Antigonus, quod tum facile Herodes latronum multitudinem, locorumque superavisset difficultatem, ipsius quidem praesentiam declinavit: sed convertit se ad Ptolemaeum, quem Herodes parti exercitus praefecerat, et vir ad furta belli peridoneus, per eos quibus mos erat turbare Galilaeam, improviso impetu Ptolemaeum jugulari coegit: Josippum quoque fratrem Herodis, germano in aliis occupato partibus, impigre repugnantem cum militibus Romanis qui in adjumentum ejus temere collecti advenerant, delevit.

PL 15, 1993B

これに怯えたアンティゴノスは、ヘロデが盗賊の大群も地形の難所もたやすく打ち破ったので、ヘロデ自身の前を避けた。そしてヘロデが軍の一部を預けていたプトレマイオスに向かった。アンティゴノスは戦の奇襲にきわめて巧みな男で、ガリラヤを乱すのを常とする者たちを使って、不意の襲撃によりプトレマイオスを殺させた。またヘロデの兄弟ヨセフも、兄弟ヘロデが他の方面にかかりきりであった間に、助けとしてやみくもに集められてきたローマの兵士たちとともに力強く抵抗していたのを、滅ぼした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.26

26

Nec tanto contentus triumpho, addidit etiam victoriae gravem in defunctum contumeliam, ut abscisso capite relinqueretur: pro quo Pherora frater perempti quinquaginta talenta obtulit, nec impetravit.

PL 15, 1993C

これほどの勝利に満足せず、彼は勝利に、死者への重い侮辱をも加えた。首を切り取られたまま放置されたのである。その〔遺体〕のために、殺された者の兄弟フェロラスは五十タラントを差し出したが、聞き入れられなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.27

27

Qua victoria rursus in Antigonum plurimorum intra Galilaeam studia conversa renovataque belli negotia. Antiochiam Herodes contenderat, illic amoeno satis loco quem Daphnen vocitant, requiescebat.

PL 15, 1993C

この勝利によって、ガリラヤの内の多くの者の熱意がふたたびアンティゴノスに向けられ、戦いの務めが新たにされた。ヘロデはアンティオキアへ急いでおり、そこでダフネと呼ばれる、きわめて心地よい所で休んでいた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.28

28

Ubi accepto germani necis nuntio, paulisper ingemiscens passioni moerorem distulit, vindictam paravit. Non tulit Antigonus furentem dolore, sed intra munitiones sese recondit.

PL 15, 1993D

そこで兄弟の死の知らせを受けると、その災いにしばし嘆息したのち、悲しみを後に回して、報復を準備した。アンティゴノスは悲しみに猛るヘロデに耐えられず、要塞の内に身を隠した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.29

29

Irrupit Herodes, ut persequeretur tanti facinoris auctores, et facile occurrentia avertit agmina. Erat multorum nex plurima, obstructae viae jacentium cadaveribus, ut itinera ipsa peremptorum funeribus replerentur.

PL 15, 1993D

ヘロデは、これほどの所業の張本人たちを追うべく突入し、迎える軍勢をたやすく追い散らした。多数の者が殺された。道は倒れた者の屍でふさがれ、道そのものが死者の遺体で満ちるほどであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.30

30

Peractum esset praelium, omnibus fuga versis, si Herodes Hierosolymam protinus dirigendum iter aestimavisset. Abjecerat Antigonus hastas, ultimum supplicium pertimescens.

PL 15, 1993D

もしヘロデがエルサレムへ直ちに進むべきだと考えたなら、全員が逃げ去って、戦いは終わっていただろう。アンティゴノスは、最後の刑罰をひどく恐れ、槍を投げ捨てていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.31

31

Confusi omnes metu, adeo ut cum asperitate hiemis revocatus a persequendo esset Herodes, et armis depositis, balneum esset ingressus uno comitatus servulo, occurrerunt ei tres viri districtis mucronibus: deinde plures, qui fugissent de praelio, latibula quaerentes.

PL 15, 1993D

全員が恐れで混乱した。そのため、ヘロデが冬の厳しさのために追撃から呼び戻され、武器を置いて、一人の僕だけを伴って浴場に入ったとき、抜いた剣を持つ三人の男が彼に出くわした。ついで〔出くわしたのは〕、戦いから逃れて隠れ場を探す、より多くの者であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.32

32

Hi, viso rege, turbati metu pertransire, atque ad exitum balnei festinaverunt, ut possent evadere, qui potuerant necem regis patrare bellumque absolvere.

PL 15, 1994A

彼らは王を見て、恐れに取り乱し、通り過ぎて浴場の出口へ急いだ。王の殺害を成し遂げ、戦いを終わらせることができたはずなのに、逃れようとしたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.30.33

33

Denique nemo fuit, qui fugientes corriperet: unde conjiciens Herodes, quanta hostibus formido inesset, incubuit praelio, et Pappum ipsum ducem adversi agminis interfecit, atque ejus abscindi caput jussit, quod ab eo frater Josippus regius interemptus foret.

PL 15, 1994A

実に、逃げる者を捕らえる者は誰もいなかった。そこでヘロデは、敵にどれほどの恐れがあるかを察し、戦いに襲いかかって、敵軍の指揮官パッポスその人を殺し、その首を切り取るよう命じた。王の兄弟ヨセフが彼に殺されたからである。