De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.1
Hanc regis potentiam prosperis affluentem successibus unius mulieris expetita societas inclinavit; moestisque infregit doloribus, ex quo adversum jus fasque conjugium dignitate potius generis quam charitate, usu quodam regio metiendum existimavit.
PL 15, 2001B成功にあふれるこの王の権勢を、一人の女との、求められた結びつきが傾かせ、悲しい苦痛で打ち砕いた。彼が、法と神の定めに反するその婚姻を、愛よりもむしろ家柄の高さによって、ある王者の慣行に従って測るべきものと見なしたときからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.2
Habebat autem in consortium, Dosidem nomine, Hierosolymitanam feminam privato sibi ante sociatam, quae gratior eo esse debuerat, quo fuerat felix marito, cum qua regale fuerat adeptus fastigium.
PL 15, 2001B彼にはドシスという名の、エルサレムの女がいて、彼がまだ私人であったときから結ばれていた。彼女は、夫に幸いをもたらした者であっただけに、いっそう彼に喜ばれるはずであった。彼女とともに王位の頂を得たのだから。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.3
Verum immemor gratiae projicit Dosidem, sociat Mariamnem Aristobuli neptem, Alexandri filiam.
PL 15, 2001Bだが彼は恩を忘れてドシスを捨て、アリストブロスの孫娘で、アレクサンドロスの娘であるマリアムネを妻とした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.4
Itaque dum sequitur nobilitatem, in perturbationem incidit, qua sibi domus propria non conveniret, cui diversarum provinciarum multiplex obtemperaret populus: ac ne oculi novae nuptae odio novercali domi posito, eo quem Dosis generaverat, offenderentur, ejectus non solum paternis aedibus, sed tota quoque urbe Antipater (id enim juveni nomen) infaustis nuptiis locum fecit, quas pater unici filii exsilio concelebravit, vixque festorum dierum solemnitatibus arcessebatur.
PL 15, 2001Bこうして、家柄を追ううちに混乱に陥り、そのために自らの家は彼にとって調和を欠いた。彼には、さまざまな属州の大勢の民が従っていたというのに。そして、新妻の目が、家に居ついた継母の憎しみのゆえに、ドシスの産んだ子によって傷つけられぬよう、父の家のみならず町全体から追い出されたアンティパトロス(これがその若者の名であった)は、不吉な結婚に場所を譲った。父はその結婚を、ひとり子の追放をもって祝い、子は祝祭の日の儀式にさえ、ほとんど呼ばれなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.5
Videns mulier morigerari sibi maritum, etiam pietatis convicio in superbiam conversa, addita est etiam causa, qua jure ejus animus inflammaretur: quia Hyrcanum avum suum, viri sui insidiis noverat exstinctum, falso suspectum propter regni cupiditatem: ipse est, de quo supra memoravimus, quem Barzafarmanes qui Persis imperitabat, cum occupasset Syriam, captivum abduxerat, atque in Parthia primo retentum, postea Judaeis postulantibus qui supra Euphratem inhabitabant, miseratus sortem inclinatam permiserat: atque utinam ut concessus fuerat deprecantibus, ita etiam credidisset monentibus, ne mora ingenii humani propinquorum cum potentia sollicitaret, ut ad Herodem transitum faceret, eam illi periculo futuram, quod nullos magis regni cupido servandi, quam proximos exagitaret, atque a propinquis caveret.
PL 15, 2001C妻は、夫が自分に従順なのを見て、夫の孝心〔の欠如〕をなじるほどに、傲慢に転じた〔pietatis convicio の意は定かでない。祖父への情を欠くと夫をなじったと取った〕。さらに、彼女の心が正当に燃え立つ理由も加わった。祖父ヒルカノスが、夫の策謀で殺されたことを知っていたからである。ヒルカノスは、王位を欲していると、いわれなく疑われたのであった。これは、先に述べた人物で、ペルシアを治めていたバルザファルネスがシリアを占領したとき、捕虜として連れ去り、初めはパルティアに留め置いたが、のちにユーフラテスの向こうに住むユダヤ人たちが願うと、その傾いた運命を憐れんで〔帰国を〕許した者である。願う者たちに許されたのと同じく、忠告する者たちをも信じていたならばよかったものを。〔彼らは忠告した。〕人の心のためらいが、親族の権力をもって誘い、ヘロデのもとへ渡らせてはならない、それは彼にとって危険となる、王位への欲が最も人を駆り立てるのは近親者であり、〔彼らは〕親族を警戒すべきだ、と〔底本は ne mora ingenii humani propinquorum cum potentia sollicitaret ... atque a propinquis caveret。文が崩れているらしく、忠告の内容と解した〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.6
Verum ille taedio peregrinationis et suorum desiderio transivit Euphratem, in Judaeam revertitur.
PL 15, 2001Dだが彼は、異郷の暮らしの倦怠と身内への思慕から、ユーフラテスを渡り、ユダヤに帰った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.7
Quod altius in pectus Herodis, quam quisquam ratus erat, descendit, non quo ille regnum affectaverit, sed quia viro regii generis, et diu exercitati privilegio potestatis incertum, an ab eo abstinere se posset, aestimabatur.
PL 15, 2001Dこのことは、誰が思ったよりも深くヘロデの胸に沈んだ。彼が王位を望んだからではなく、王家の生まれで、長く権力の特権に慣れた人は、それを控えられるかどうか定かでないと思われたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.8
Laqueus igitur mortis Hyrcano, conjugium neptis fuit, cujus gratia properavit ad Herodem: nescius, tutius ne apud hostem captivos degere, quam apud regem propinquos.
PL 15, 2002Aかくて、ヒルカノスにとって、孫娘との婚姻が死の罠となった。その縁のためにヘロデのもとへ急いだのだが、捕虜として敵のもとで暮らすほうが、親族として王のもとで暮らすより安全だということを、知らなかったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.9
Nulla itaque vel levi regnandi suspicione, hoc solo interemptus est, quod ei competere regnum videbatur. Diligebat interea Mariamnem impenso amore, nec offensam volebat; cumulaverat mulier gratiam numerosiori partu.
PL 15, 2002Aこうして、王位を狙うどんな軽い疑いもなかったのに、王位が彼にふさわしく見えたというだけの理由で殺された。そのあいだ、ヘロデはマリアムネを深い愛で愛し、彼女を怒らせたくなかった。女は、数多い出産によって、夫の好意を積み上げていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.10
Nam quinque ei generaverat filios, sed ex tribus maribus junior Romae obierat, dum litteris imbuitur liberalibus. Reliqui duo ultra privatorum modum regio cultu celebrabantur.
PL 15, 2002A彼女は彼に五人の子を産んだが、男子三人のうち末の子は、自由学芸を学んでいたとき、ローマで世を去った。残る二人は、私人の限度を超えて、王者の待遇で重んじられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.11
Suffragio erat juvenibus matris nobilitas, et suus ortus in regno, quod imperante jam patre geniti forent, sed amor maxime Mariamnes, quo rex magis magisque quotidie accendebatur: ut cum ipsi nulla vicissitudo amoris a conjuge rependeretur, caveret tamen, ne in aliquo mulieris animum moestificaret.
PL 15, 2002Aこの若者たちを助けたのは、母の高貴な生まれと、自らの王国での出生、すなわち父がすでに治めているときに生まれたことであったが、何よりもマリアムネへの愛であった。王はその愛にいよいよ日々燃え立ち、妻から自分への愛の返しは何一つないのに、何事においても彼女の心を悲しませぬよう気をつけていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.12
Aequa lance odium mulieris et amor viri adversum se certabant. Justius tamen Mariamnem amantem se virum oderat, quam Herodes Mariamnem amabat non amantem.
PL 15, 2002B女の憎しみと男の愛は、等しい秤で互いに争った。だが、マリアムネが自分を愛する夫を憎むほうが、ヘロデが自分を愛さぬマリアムネを愛するより、正当であった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.13
Suppetebat mulieri odium de flagitio, fiducia de amore: quia altero dolore nepotis adversabatur, altero per obsequium amantis extollebatur.
PL 15, 2002B女には、恥辱による憎しみと、愛による拠り所があった。一方では孫娘としての痛みによって夫に逆らい、他方では愛する者の追従によって思い上がったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.14
Et ideo ne a convicio quidem objiciendorum criminum temperavit, quod avum sibi Hyrcanum et fratrem Jonatham per scelus eripuisset, cum alter prosocer, alter affinis: ille propter senectutis infirmitatem servari debuerit, hic saltem propter aetatem adolescentulam: facimus indignum, cui septem et decem annorum adolescenti summum commiserat sacerdotium, huic continuo honorem contulit, et mortem intulit; nulla alia causa, ut accepimus, nisi quod sacerdotali amictu indutus, ubi accessit primum ad altaria sacrato et celebri die, subito populus illacrymavit: quod suspectum adeo Herodi fuit, ut prae gaudio crederet populum illacrymasse, atque adeo erga Ephebum prodidisse affectum suum, lacrymas illas voti indices, studium populi sui periculosum, qui intimis visceribus significaverit, quod studium erga cultum adolescentis haberet, et nobilem illum regium nepotem impotentis mulieris filium fratrem reginae protervioris quae regem virum dedignaretur, prorupturum ad imperandum, nisi maturius sublatus e medio foret, cui forma, cui decoris gratia suppeteret, ut jure praeferendus omnibus aestimaretur.
PL 15, 2002Bそれゆえ彼女は、罪状をぶつける非難さえ控えなかった。罪を犯して祖父ヒルカノスと兄弟ヨナタンを自分から奪った、一方は〔夫の〕妻の祖父、他方は姻戚であり、前者は老いの衰えのゆえに、後者は少なくとも若年のゆえに、守られるべきであったのに、と。それは許しがたい所業である〔底本は facimus indignum。facinus indignum の誤りと見て、「所業」と読んだ〕。17歳の若者に大祭司職を委ねたその者に、すぐ栄誉を授け、そして死をもたらしたのである。聞くところでは、他の理由は何もなく、ただ、祭司の衣をまとって、聖別された祝いの日に初めて祭壇に進み出たとき、民が突然涙を流したからである。それがヘロデにはあまりに疑わしく、民は喜びのあまり涙を流したのだと、そしてまさにそのことで、若者に対する自らの思いを露わにしたのだと、彼は信じた。あの涙は願いの印であり、民の危険な熱意であって、〔民は〕心の奥底から、若者の風姿への熱意を示したのだ、と。しかも、あの高貴な王家の孫、抑えのきかぬ女の子であり、夫である王を軽んじる、いっそう不遜な王妃の兄弟は、早々に取り除かれなければ、支配に乗り出すであろう、と。彼には姿があり、美しさの魅力が備わっていて、当然すべての者にまさると評価されるほどであったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.15
Proposuit itaque adolescentem occidere: exagitabat eum mater adolescentis, quae et ad investigandum acrior, et ad ulciscendum vehementior, nihil occultum, nihilque inultum patiebatur, eoque revocare sese ac reprimere deliberabat.
PL 15, 2002Dそこで彼は、その若者を殺すと決めた。だが若者の母が彼の心を騒がせた。母は探り出すのにも鋭く、報復にも激しく、何一つ隠されたままに、何一つ報いられぬままにしておかなかった。そのために、彼は自らを引き戻し、抑えようかとも考えた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.36.16
Rursus exagitabat eum cumulatior in dies erga adolescentem amor universorum et regni periculum. Unde praerupto furore excitatus, statuit quovis modo sibi consulere.
PL 15, 2002D他方、日ごとに積もるあの若者への万人の愛と、王国の危険が、彼を駆り立てた。そこで、激しい憤激に駆られて、いかなる手段でも自らを守ると決めた。