De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.1
Continuo enim regem adeunt improbissimi homines, invidiam excitant, quod pompam armatorum celebratiorem, quam privatis mos est, direxit, ostentui vulgo futuram, ne quis conatibus ejus obviare auderet.
PL 15, 1966Dただちに極悪の者どもが王のもとへ行き、妬みをかき立てた。〔アンティゴノスが〕私人の習いよりも盛大な、武装した者たちの行列を仕立てたのは、民衆への見せつけとするためであり、誰も彼の企てに逆らおうとしないようにするためだ、というのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.2
Tanto apparatu non aliud nisi necem regis, et usurpandi imperii potentiam affectatam. Haud difficile aeger animus invalido fessus corpore impulsus est, ut credibile duceret, quod pro vero asserebatur: maxime cum dies sacratus religioni, mendacii suspicionem excluderet, pompa excitaret invidiam, infirmitas metum adderet, armatorumque cohors fidem patrandi sceleris impleret.
PL 15, 1967Aこれほどの仕度は、王の殺害と、支配を奪う力への野心のほかの何ものでもない、と彼らは言った。病んだ心は、弱った体に疲れて、真実として主張されることを本当らしいと思うよう、たやすく押しやられた。ことに、宗教のために聖別された日が偽りの疑いを退け、行列が妬みをかき立て、病弱が恐れを加え、武装した者たちの一隊が、悪事の遂行の確かさを満たしたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.3
Itaque prius quam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, stipatores suos cum armis jubet in hypogeo locari obscuro, qui advenientem Antigonum dolo necarent, nec exspectarent imperium regis, sed ipsi exstinguerent.
PL 15, 1967Aそこで王は、近親殺しの悪事の企てが何か自分に証明されるより前に、護衛の者たちを武器を持たせたまま暗い地下道に配置するよう命じた。到着したアンティゴノスを策略で殺させ、王の命令を待たず、自分たちで抹殺するようにである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.4
Sane mandato per nuntios praemisso, ut inermis veniret, eis indicii qualitatem nupta Aristobulo in adversum mutavit, ut per illos conjuratos sibi insinuari faceret, Antigono fratrem ejus delectatum esse armorum decore, quibus proxime accinctus affuerat, sed prae aegritudine intentius non considerasse: nunc petere omnem illum ornatum bellicum quem sibi composuit, ad fratrem deferat: gratum hoc regi futurum, si armatus adesset.
PL 15, 1967Aもとより、武器を持たずに来るようにという命令が使者たちによって先に送られていたが、アリストブロスの妻は、彼らに対してその知らせの内容を正反対に変え、その共謀者たちを通してアンティゴノスにこう伝えさせた。兄は、あなたがつい先ごろ身にまとって来た武具の見事さを喜んだが、病のためによく見ることができなかった。いま、あなたが自分のために調えたあの戦の装いをすべて兄のもとへ持って来てほしいと求めている。武装して来れば、王は喜ぶであろう、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.5
Antigonus dolum non praevidit: dicto paruit eo studiosius, quo magis placere regi pariter et fratri desiderabat: decumbebat Aristobulus in castro, cui nomen primo Baris, postea Antonia fuit, videlicet ab Antonio triumviro donatione et appellatione cum urbis dignitate.
PL 15, 1967Bアンティゴノスは策略を予見しなかった。王と兄との双方に気に入られたいと願うほど、いっそう熱心に言葉に従った。アリストブロスは、はじめバリスと言い、のちアントニアと呼ばれた砦に臥せっていた。すなわち、三頭政治家の一人アントニウスによる贈与と命名によって、都にふさわしい威容を与えられた砦である。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.6
Eo postquam Antigonus appropinquavit, atque accessit ad illum obscurum transitum, conspicientes armatum venisse regii stipatores, adorsi repente juvenem, praecepto satisfaciunt, atque imprudentem opprimunt.
PL 15, 1967Bアンティゴノスがそこに近づき、あの暗い通路に達すると、王の護衛たちは、彼が武装して来たのを見て、突然この若者に襲いかかり、命令を果たして、不意を突かれた彼を打ち倒した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.5.7
Is locus Stratonis turris appellabatur, quo deceptum vocabulo Judam qui erat Essenus genere, opinio est frequens: quem sive probitate vitae suae, sive mystica observatione, saepe quae futura erant annuntiasse, historia vetus prodidit.
PL 15, 1967Cその場所はストラトンの塔と呼ばれていた。この名に欺かれたのが、生まれはエッセネ派のユダであったという説が広く行われている。この人は、その生き方の誠実さによってか、奥義にかかわる務めによってか、来るべき事柄をしばしば告げたと、古い歴史が伝えている。