De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.1
Dum haec in Joppe geruntur, quamvis procul Hierosolymitani degerent, nec sic quidem a consortio cladis feriabantur.
PL 15, 2092Cこれらがヤッファで行われている間、エルサレムの人々は遠く離れて暮らしていたが、それでも災厄を分かち合うことから免れてはいなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.2
Auditis enim, quae gesta a Romanis fuerant in Judaea; et maxime, quia Josephum interfectum compererant, primo, quia de locis ad eos index nullus advenerat, non credebant: deinde ducem tantum non temere in manus hostium incidisse arbitrabantur.
PL 15, 2092Cユダヤでローマ人が行ったことを聞き、とりわけヨセフスが殺されたと知って、初めは、現地から彼らのもとへ知らせる者が一人も来なかったので信じなかった。次に、あれほどの指揮官が軽々しく敵の手に落ちたはずはないと考えた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.3
Et revera nullus nuntius tantae cladis superfuerat, et hoc ipsum supremi excidii fama, quia nullus index supererat, astruebat periisse omnia, nihilque resedisse vel ad indicium rerum gestarum.
PL 15, 2092Cそして実際、これほどの災厄の知らせを伝える者は一人も生き残っておらず、知らせる者が残っていないというそのこと自体が、最後の滅びの噂を裏づけ、すべては滅び、起きたことの知らせとなるものさえ残らなかったと思わせた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.4
Manebat opinio quovis major relatu, quod ipsa incertos dum tenent silentia, credebantur omnia quae timebantur; tantumque aberat, quo verius aliquid nuntiaretur, ut etiam quae gesta non fuerant, adjicerentur.
PL 15, 2092D評判はどんな報告よりも大きくなっていた。沈黙が人々を不確かなまま捉えている間、恐れられたことはすべて信じられたからである。そして、何かがより真実に伝えられるどころか、起こらなかったことまでが付け加えられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.5
Nam Josephum quoque interfectum fama asseverabat, idque dolori maximo fuit universis. Sed ubi eum apud Romanos degere compertum, tanto odio prosequebantur, ut cujus primo mortem dolebant, ejusdem vitam vel ignaviae vel proditionis indicem detestarentur.
PL 15, 2092D実際、ヨセフスも殺されたと噂は言い張り、これは全員にとって最大の悲しみであった。だが彼がローマ人のもとで生きていると知れると、これほどの憎しみで彼を追った。最初にその死を嘆いていたその者の生を、怯懦か裏切りの証として呪ったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.6
Hinc major in Romanos commotio, ut se de Josepho ulciscerentur. Et quo magis eorum res inclinabatur, eo amplius in bellum accendebantur. Ubi finis esse debuerat, inde exordium malorum capessebatur.
PL 15, 2092Dこれよりローマ人への激発は強まり、ヨセフスの件の仇を討とうとした。そして彼らの情勢が傾けば傾くほど、いっそう戦いに燃え立った。終わりであるべきところから、災いの始まりが取り上げられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.7
Nam sapientibus adversi exitus rerum, ad cavendum magis documento sunt, ne rursus eadem accidant quae jam male cesserunt: imprudentibus autem incentivum miseriarum.
PL 15, 2093A賢い者にとって、事の悪い結末は、すでに悪く終わったことが再び起こらぬよう用心するための教えとなる。だが思慮のない者にとっては、悲惨をあおるものである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.21.8
Debuerat ergo Hierosolymitanis causa sobrietatis esse sociorum periculum: sed quia noluerunt intelligere ut bene agerent, in exitium vertit (Psal. XXXV, 4) .
PL 15, 2093Aそれゆえエルサレムの人々には、仲間の危険が節度の機縁となるべきであった。しかし彼らは「善く行うために悟ろうとしなかった」ので、〔仲間の危険は〕破滅に転じた(詩篇35:4)。