De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.51.1
Fugit itaque Tyridates, cui evasisse satis fuit: regnum autem suum depopulandum reliquit. Nam quasi accepta injuria quod congredi ausus foret, vehementius Armeniam, quam Mediae regnum devastaverunt. Opimi itaque utriusque regni spoliis, ad propria recursum fecere.
PL 15, 2198Bかくしてティリダテスは逃れた。彼には逃げ延びれば十分であった。自らの王国は荒らされるに任せた。アラン人は、あえて交戦しようとしたことを侮辱を受けたかのようにとらえて、メディアの王国よりも激しくアルメニアを荒らした。こうして両王国の豊かな戦利品を携えて、自国へ引き返した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.51.2
Quorum comperta incursione, Titus Antiochiam contendit: sensim tamen, ut triumphatorem decebat, causamque dissimulans, per singulas urbes pompam celebrat victoriae.
PL 15, 2198C彼らの侵入を知って、ティトゥスはアンティオキアへ急いだ。ただし凱旋者にふさわしく、ゆっくりと、理由を隠しながら、町ごとに勝利の行列を催した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.51.3
Perimebantur in arena Judaei, quacumque pergebant, ac dilacerati a bestiis, pendebant merita rebellionis.
PL 15, 2198Cユダヤ人は闘技場で殺され、行く先々で獣に引き裂かれて、反乱の報いを受けた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.51.4
Antiochiae quoque eos vetustis odiis gentilis populus insectabatur: eo quod reges Persarum quae de Hierosolymitana urbe donaria jure victoriae vindicaverant, synagogis contulerant: Antiochenis de suo quoque alia largiti.
PL 15, 2198Cアンティオキアでも、異邦の民が古くからの憎しみで彼らを追い回した。ペルシア人の王たちが、エルサレムの町から勝者の権利によって奪っていた奉納物を会堂に寄進し、アンティオキア人にも自分の財から別の物を与えていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.51.5
Itaque congestae opes invidiam facile movere. Nam ut illa nunc omittamus quae adversum Machabaeos gesserint sacerdotii competitores, et quantae cladi civium fuerit ambitio, sicut supra memoravimus; Antiochus postea non ignobili genere ortus, sed moribus perditus, afficto crimine quod Judaei urbem Antiochiam incendio exurere conspiravissent, patrem proprium qui esset de Judaeorum primoribus et plerosque alios insimulatos gentilis impetu multitudinis, ad mortem coegit.
PL 15, 2198Cかくして積まれた財は、容易に妬みを呼んだ。実際、祭司職の競争者たちがマカバイ家に対して行ったこと、またその野心が市民にいかに大きな災いをもたらしたかは、我々が先に記したとおりであって、今は措くとして、のちにアンティオコスは、卑しからぬ生まれながら品行の堕落した者で、ユダヤ人がアンティオキアの町を火で焼こうと共謀したという罪をでっち上げ、ユダヤ人の有力者の一人であった自分の父と、同じく告発されたそのほか多くの者を、異邦人の群衆の勢いによって、死に追いやった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.51.6
Nec eo parricidio multorumque caede exsaturatus quievit, sed postea quoque nactus facultatem, quod fortuito incendio acciderat, ejusdem urbis porticus, et tetragonam plateam maximamque partem aedificiorum cremari, fraude praedictae conjurationis, iterum Judaeos urgere coepit atque incessere, ac propere universorum stragem fecisset, nisi advenienti Tito reservata cognitio foret, metu ne Caesar usurpato plurimorum supplicio commoveretur. Ea res Judaeis saluti fuit.
PL 15, 2198Dしかも彼は、この近親殺しと多数の殺戮に飽き足りて静まるどころか、のちにも機会を得て——偶然の火災で、同じ町の柱廊と四角い広場と建物の大半が焼けたのを機に——先の共謀という偽りをもって、再びユダヤ人を責めたて攻め立て始め、ただちに全員の殺戮を行っていたであろうが、到着したティトゥスにその審理が留保されたので果たせなかった。カエサルが、多数の者が勝手に刑に処されることに憤るのを恐れたのである。このことはユダヤ人にとって救いとなった。