偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput IV 第2巻 第IV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2040D · 13 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.1

1

Eo imperitante, famosum ludibrium Paulinae spectatissimi generis feminae Romae percelebratum est.

PL 15, 2040D

ティベリウスの治世に、きわめて名高い家柄の女パウリナをめぐる、有名な嘲弄の事件が、ローマで広く知れ渡った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.2

2

Quae cum egregiam castitatis famam apud omnes haberet, esset etiam praestantissimi decoris et eminentis gratiae, tentata Mundi equestris militiae ducis interpellationibus, nec inflexa, vitio nimiae superstitionis patuit errori: Mundus namque subornatis Isidis sacerdotibus, qui velut Anubis ad eam mandato perferrent, quod eam ad templum invitaret, delectatum se ejus sedulitate et pudicitia: noctem posceret, habere se, quod eidem secreto vellet committere.

PL 15, 2040D

彼女は貞潔という見事な評判をすべての人のもとで得ており、並はずれた美しさと際立った魅力をも備えていた。騎士身分の軍の指揮官ムンドゥスの求愛にあっても心を動かされなかったが、過度の迷信という欠陥のゆえに、欺きに身をさらした。すなわちムンドゥスは、イシスの祭司たちを買収した。祭司たちは、あたかもアヌビスの言葉であるかのように、彼女に次の伝言を携えて行った。アヌビスは彼女を神殿に招いている、彼女の熱心さと貞潔を喜んだのである、アヌビスは一夜を求めており、彼女にひそかに託したいことがある、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.3

3

Quod illa accipiens laeta ad maritum detulit, deum suis adesse votis, ab eo suam posci praesentiam, negare se non posse obedientiam.

PL 15, 2041A

彼女はこれを喜んで受け取り、夫に告げた。神が自分たちの願いに寄り添っており、その神が自分の臨席を求めている。従うのを拒むことはできない、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.4

4

Itaque et ex sua et ex mariti sententia pergit ad templum Isidis, noctem exigit, remotisque procul arbitris, quasi sacri cognitionem mysterii perceptura, sese stratis composuit suis, aestimans, quod ad eam deus suus in somniis veniret, et per visionem sese ei demonstraret.

PL 15, 2041A

こうして、自分の意向と夫の意向に従って、イシスの神殿へ行き、夜を過ごし、立会人を遠くへ退けて、聖なる秘儀の知を授かろうとするかのように、自分の寝床に身を横たえた。自分の神が夢の中で自分のもとへ来て、幻のうちに自らを示すと思ったのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.5

5

Verum ubi aliquid noctis processit, quo facilius mulier plena somnii deciperetur, Mundus assumpto vultu Anubis habituque advenit, vestimenta allevat, in oscula ruit.

PL 15, 2041A

しかし、夜が少し更けたころ、夢に満ちた女がいっそう容易に欺かれるように、ムンドゥスはアヌビスの顔と装いをまとって来て、衣を持ち上げ、口づけに襲いかかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.6

6

Expergefactae mulieri Anubem se esse dicit, vultum Anubis praetendit: illa deum credidit, beatam se esse asserit, quod eam dignatus sit visitare deus suus. Amplexum petenti non negat: refert tamen, utrum deus possit homini misceri.

PL 15, 2041A

目覚めた女に、自分はアヌビスだと言い、アヌビスの顔を見せつけた。彼女は神だと信じ、自分の神が自分を訪れるに値すると見たのだから、自分は幸いだと言う。抱擁を求められても拒まない。ただ、神が人間と交わりうるのかどうかを問う。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.7

7

Ille promit exempla, quod et Jovem summum deorum Alcmena susceperit, et Leda ejusdem concubitu potita, et plurimae aliae quae ediderint deos partu, de se quoque ex illa deum esse generandum persuadet: mulieri concubitu miscetur, redit ad maritum laetior dicens, quod mixta deo sit mulier, et ejus promisso deum esset generatura.

PL 15, 2041B

彼は例を挙げる。神々の最高のユピテルをアルクメネが迎え入れたこと、レダも同じ神との同衾を得たこと、神々を産んだ他のきわめて多くの女たちがいること。自分についても、彼女から神が生まれるはずだと説き伏せる。女は同衾して交わり、いっそう喜んで夫のもとへ帰り、自分は神と交わった、その約束によって神を産むであろうと言う。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.8

8

Fit ingens in stupro mulieris et mariti gaudium. Postea occurrit Mundus, et ait mulieri: Beata Paulina concubinatu dei: magnus deus Anubis, cujus tu accepisti mysteria.

PL 15, 2041B

女の不貞をめぐって、女と夫に大きな喜びが生じた。のちにムンドゥスは女に出会って言った。「パウリナは神との同衾によって幸いである。偉大な神アヌビス、あなたはその秘儀を授かったのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.9

9

Sed disce te sicut diis, ita et hominibus non negare, quibus dii tribuunt, quod tu negaveras, quia nec formas suas dare nobis, nec nomina dedignantur. Ecce ad sacra sua deus Anubis vocavit et Mundum, ut tibi jungeret.

PL 15, 2041B

「だが、神々に対してと同じく人間に対しても、拒まぬことを学べ。神々は、あなたが拒んでいたものを人間に与えるのだ。神々は、自らの姿をも名をも、我々に与えることを軽んじないからである。見よ、神アヌビスは自らの祭儀にムンドゥスをも呼び、あなたに結びつけた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.10

10

Quid tibi profuit duritia tua, nisi ut te viginti millium quae obtuleram, defraudares compendio? Imitare deos indulgentiores, qui nobis sine pretio tribuunt, quod ab te magno pretio impetrari nequitum est.

PL 15, 2041C

「あなたの頑なさは何の益になったか。私が差し出した二万の得を、あなたがみすみす失う以外に。より寛大な神々に倣え。神々は、あなたからは大きな代価を払っても得られなかったものを、代価なしに我々に与える。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.11

11

Quod si te humana offendunt vocabula, Anubem me vocari placuit, et nominis hujus gratia affectum juvit. Hoc perstricta sermone mulier, illusam se intellexit, et dolens injuriam pudicitiae confessa est fraudem marito.

PL 15, 2041C

「もし人間の呼び名があなたの気に障るなら、私がアヌビスと呼ばれることを望んだのであり、この名の力添えで思いが遂げられたのだ。」この言葉に打たれた女は、自分が嘲弄されたことを悟り、貞潔を傷つけられたことを嘆いて、夫に欺きを打ち明けた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.12

12

Ille nihil habens quod uxori indignaretur, cui ipse cubandi in templo potestatem permiserat, et conscius conjugalis castimoniae, principi querelam detulit.

PL 15, 2041C

夫は、妻に対して憤るべきものを何も見いださなかった。神殿で寝る許しを自ら妻に与えており、妻の夫婦としての貞潔を知っていたからである。そこで元首に訴えを持ち込んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.4.13

13

Qui motus potentis viri contumelia, atque atrocis flagitii commento, sacerdotes e templo rapit, quaestioni subjicit, confessos necat, simulacrum Isidis Tiberi demergit, Mundo fugiendi potestas concessa, eo quod vi amoris et formae superatus gratia, levioribus commissorum suorum pretiis muletatus aestimaretur.

PL 15, 2041C

元首は、有力な男の受けた辱めと、残忍な悪行の企みに心を動かされ、祭司たちを神殿から引き立てて尋問にかけ、自白した者を殺し、イシスの像をティベリス川に沈めた。ムンドゥスには逃れる自由が与えられた。愛の力と美貌の魅力に打ち負かされたのだから、犯した事に対する代価は軽く科せられたと見なされたのである。