De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.1
Timens enim Malachus Antipatri potentiam quae virtute Herodis cumulabatur, corrupto uno de regalibus ministris, Antipatro venenum paravit.
PL 15, 1986Dマルコスは、ヘロデの武勇によって高まるアンティパトロスの勢力を恐れ、王の側近の一人を買収して、アンティパトロスに毒を用意した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.2
Quo potato, post convivium statim moritur Antipater, impigro in caeteris ingenio, et maxime quaerendo stabiliendoque Hyrcani imperio vir strenuus.
PL 15, 1986Dこれを飲むと、アンティパトロスは宴ののちすぐに死んだ。彼はほかのことでも機敏な才の人で、とくにヒルカノスの支配を求め固めることにおいて精力的な男であった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.3
Tulit graviter Herodes obitum patris, commotoque exercitu, ultorem pollicebatur; sed fraterno consilio revocatus, ne bello intestino Judaea inter Herodem et Malachum vexaretur, parato ad repugnandum et maxime dissimulante Malacho, quod necis Antipatri conscius foret; in aliud genus ultionis facile traductus est, ut satisfactione accepta quod nulla fraude Malachi Antipater obiisset, Hyrcanum ac Malachum Herodes ad coenam vocaret, et de sententia Cassii, qui etiam suis id negotii mandaverat ad obeundam ultionem directis: parati centuriones praepositique Romani exercitus, venientibus Hyrcano simul ac Malacho occurrere in littore, atque evaginatis gladiis utrumque eorum circumstetere.
PL 15, 1986Dヘロデは父の死を重く受け止め、軍を動かして、報復すると約束した。しかし兄弟の勧めで思いとどまった。ヘロデとマルコスの間の内戦でユダヤが苦しめられないようにとのことで、マルコスは戦う備えをしており、とりわけ、自分がアンティパトロスの死を知っていたことを隠していたからである。ヘロデは別の種類の報復へたやすく導かれた。すなわち、アンティパトロスはマルコスの何の欺きによっても死んだのではないという弁明を受け入れた体で、ヘロデはヒルカノスとマルコスを食事に招いた。また〔これは〕カッシウスの意向によるものであった。カッシウスは、報復を果たすために遣わした自分の部下にも、この務めを託していた。百人隊長たちとローマ軍の指揮官たちが備えており、ヒルカノスとマルコスが同時に来ると、浜辺で出迎え、抜いた剣で二人を取り囲んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.4
Solum tamen Malachum multis vulneribus confossum ac laniatum supremo exitio trucidaverunt. Consternatus eo terrore Hyrcanus, sensum amisit, atque omni solutus vigore mentis et corporis corruit.
PL 15, 1987Aしかし、マルコスだけを多くの傷で刺し貫き、切り刻み、最期の死へと屠った。その恐怖に打ちひしがれたヒルカノスは、感覚を失い、精神と体のあらゆる力が抜けて倒れ込んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.5
Paulisper tamen ubi sese recepit, interrogato Herode, quis praecepisset Malachum occidi, ubi cognovit ex praepositis, Cassii Romani imperatoris jussu necatum, illico respondit: Cassius ergo et mihi, et patriae meae saluti fuit, qui utriusque insidiatorem peremit.
PL 15, 1987Bしばらくして我に返ると、誰がマルコスを殺すよう命じたのかとヘロデに尋ねた。ローマの将軍カッシウスの命令によって殺されたと指揮官たちから知ると、すぐに答えた。「ならばカッシウスは、私にとっても私の祖国にとっても救いとなった。両者に謀を巡らす者を滅ぼしたのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.6
Sed hoc sive prae metu dixerit, sive ita senserit Hyrcanus, haud liquido patet, neque nostro definiri potest judicio.
PL 15, 1987Bしかしこれを、恐れのあまり言ったのか、本当にそう思ったのか、ヒルカノスについてははっきりしない。我々の判断で決めうることでもない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.7
Insurrexerat Elichus, qui fraterna necessitudine Malachi mortem cuperet ulcisci: sed quia Herodem lacessere non audebat, fratrem ipsius Phaselum lacessendum arbitrabatur. Quo cognito, Herodes movere se cupiens, retentus est corporis infirmitate.
PL 15, 1987Bヘリクスが立ち上がった。彼は兄弟の縁からマルコスの死の報復を望んでいたが、ヘロデに手を出す勇気がなく、その兄弟ファサエロスを攻撃すべきだと考えた。これを知って、ヘロデは動こうとしたが、体の病に引き留められた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.8
Elichus interea munitiones quasdam et praecipue Massadam impositis praesidiis occupaverat. Sed ubi Herodi refusus salutis vigor est, recepta omnia, ipsumque Elichum munitione Massadae Herodes obsecrantem dimisit.
PL 15, 1987Bその間にヘリクスは、いくつかの要塞、とりわけマサダに守備隊を置いて占拠していた。だがヘロデに健やかさが戻ると、すべてが取り戻され、マサダの要塞にいたヘリクス自身も、懇願したので、ヘロデは放免した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.9
Interpellaverat ejus potentiam Antigonus Aristobuli, adminiculante sibi Ptolemaeo socero, quos Herodes praelio fudit, et ejecto Antigono, Hierosolymam victor revertitur. Magna gratia etiam recentis triumphi, et praecipue novae conjunctionis.
PL 15, 1987Cアリストブロスの〔子〕アンティゴノスが、その義父プトレマイオスの助けを得て、ヘロデの勢いに立ちはだかった。ヘロデは二人を戦いで敗走させ、アンティゴノスを追放して、勝者としてエルサレムに戻った。近ごろの凱旋と、とりわけ新しい縁組のゆえに、〔彼は〕大きな好意〔を得た〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.10
Nam primo Dosis ei conjux adhaeserat, ex qua Antipatrum suscepit filium; postea Mariamnem Alexandro Aristobuli filio genitam, secundis sibi nuptiis copulaverat, Hyrcano proximam, atque ob ea regali praeditam nobilitate.
PL 15, 1987Cというのも、最初はドシスという妻が彼に連れ添い、彼女から息子アンティパトロスをもうけたが、のちには、アリストブロスの子アレクサンドロスから生まれたマリアムネを二度目の結婚で娶ったからである。彼女はヒルカノスに最も近く、そのゆえに王家の高貴さを備えていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.11
Nec tamen invidiam evasit, quod regnum praereptum ire Hyrcano affectaverat. Nam ubi bello Macedonico Caesar atque Antonius Cassium Brutumque oppressere, victoresque alter in Italiam regredi maturavit, alter in Syriam properandum credidit; legationibus plurimis affluentibus convenere ad Antonium Judaeorum quique potiores, atque in Bithyniam processere, accusantes Herodem fratremque ejus Phaselum, eo quod ipsi violenter invasere rerum omnium potestatem, nomen solum Hyrcano ad speciem honoris dereliquissent.
PL 15, 1987Cそれでも彼は妬みを免れなかった。ヒルカノスから王位を奪い取ろうと狙っていたからである。マケドニアの戦いでカエサルとアントニウスがカッシウスとブルトゥスを打ち破り、勝者の一方はイタリアへ戻ろうと急ぎ、他方はシリアへ急ぐべきと考えたとき、数多くの使節団が押し寄せ、ユダヤ人の有力者たちはみなアントニウスのもとへ集まり、ビテュニアまで出向いて、ヘロデとその兄弟ファサエロスを訴えた。彼らが暴力であらゆる権力を奪い、ヒルカノスには名誉の見せかけに名だけを残したというのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.12
Sed praesentia Herodis praevaluit et gratia, qui non mediocri pecunia, sed et muneribus opimis Antonii animum sibi devinxerat. Unde ne sermone quidem ullo perstrictus ab Antonio, evacuavit invidiam adversum se directae legationis.
PL 15, 1987Dしかしヘロデの出席と恩顧が勝った。彼は少なからぬ金銭のみならず、豪奢な贈物でアントニウスの心を自分に結びつけていたのである。それでヘロデは、アントニウスから一言も咎められることなく、自分に向けられた使節団の反感を空しくした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.13
Iterum centum fere viri Judaeorum Antiochiam ad usque, non minore spiritu accusatum profecti, apud Daphnem offendere Antonium, jam totum Cleopatrae amoribus deditum, atque ejus libidini deservientem, ibique arguere coeperunt intolerabilem fratrum potestatem.
PL 15, 1987Dユダヤ人の百人ほどの男たちがふたたび、劣らぬ気概で、アンティオキアまで訴えに赴き、ダフネでアントニウスに会った。彼はすでに全くクレオパトラの愛に身を委ね、その情欲に仕えていた。そこで彼らは、兄弟の耐えがたい権力を訴えはじめた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.14
Messala contra refellebat assistentem Hyrcano et insolentiam gentis redarguebat, quae factione paucorum excitata suos detrectaret, alienos quaereret, Hyrcanique injuriam praetexeret; cum Hyrcanus, quod civibus esset accommodum, praeoptavisset.
PL 15, 1988Aメッサラは、ヒルカノスの側に立ち、これに反駁した。そして、少数者の党派に煽られて自国の者を侮り、外国の者を求め、ヒルカノスへの不当を口実にするこの民の無礼を論駁した。ヒルカノスは、市民にとって好都合なものを選んだだけなのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.15
Cognitis itaque allegationibus partium, interrogavit Hyrcanum Antonius, quos aptiores esse arbitraretur.
PL 15, 1988Aこうして双方の申し立てを聞くと、アントニウスはヒルカノスに、どちらがよりふさわしいと思うかを尋ねた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.16
Cujus affectu secundum Herodem ac fratrem ejus conveniente, cum voluntati suae responsa congruerent, delectatus admodum, quod erat fratribus paternae hospitalitatis copulatus necessitudine, quando eum cum Gabinio advenientem in Judaeam gratissime satis Antipater hospitio recepit, multisque percoluit officiis; Herodem et Phaselum tetrarchas ordinavit, totiusque Judaeae procurationem agere praecepit.
PL 15, 1988Aその好みがヘロデとその兄弟に合致し、答えが自分の望みに適ったので、アントニウスは大いに喜んだ。彼は、ガビニウスとともにユダヤへ来たとき、アンティパトロスにきわめて厚く客として迎えられ、多くの奉仕で厚遇されたので、父祖以来の客誼の絆で兄弟と結ばれていたのである。そしてヘロデとファサエロスを四分領主に任じ、ユダヤ全土の統治を執るよう命じた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.17
Hinc quoque multiplicatus est numerus conquerentium: nam etsi alios legatorum custodia receperat, alios affecerat contumelia; illi tamen postea legati ad Antonium in urbe Tyro degentem, facta Hierosolymis seditione pergere praecepit, voluntati civium non defuerunt.
PL 15, 1988Bこれによって、訴える者の数もまた増した。というのも、〔彼は〕使節の一部を監禁し、一部を侮辱していたにもかかわらず、その使節たちは、のちにエルサレムで内乱が起こると、ティルスに滞在するアントニウスのもとへ赴くよう〔彼が〕命じ、市民の望みに背かなかったからである〔この文は主語の係りが崩れているらしい。上のように取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.18
Et quamvis graviter esset in reclamantes vindicatum, rursus tamen perstrepere ausi sunt: missus ab Antonio Tyriorum praeses, qui corriperet insolentiae reos, cum tam ipse quam etiam Herodes atque Hyrcanus quaererent, ne ibi gravissima supplicia, patriaeque perturbationes et causas bellorum gigneret.
PL 15, 1988Bそして反対する者たちに重い罰が下されていたにもかかわらず、彼らはふたたびあえて騒ぎ立てた。アントニウスによって、無礼の咎ある者を取り締まるためにティルス人の総督が遣わされた。その者自身も、ヘロデもヒルカノスも、そこで最も重い刑罰や祖国の混乱、戦争の原因が生じないようにと努めていたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.19
Ubi nihil profectum, sed irrationabili contentione misceri omnia coepere, direxit Antonius armatos: a quibus alii caesi, alii graviter saucii; ab Hyrcano tamen ut sepulturae mortui, aut medicinae, qui potuerant evadere, gratiam adepti, geminae humanitatis occasionem dedere, qua ejus in cives benevolentia manifestaretur.
PL 15, 1988C何も成果がなく、道理に合わぬ争いですべてが乱れはじめると、アントニウスは武装した兵を差し向けた。彼らによって、ある者は殺され、ある者は重傷を負った。しかしヒルカノスから、死者には埋葬を、逃れえた者には治療を施す好意を得て、二重の人情の機会が与えられ、それによって市民に対する彼の好意が明らかになった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.28.20
Caeteri quoque qui effugerant, ita urbem exagitando exasperaverant Antonium, ut etiam in eos quos vinctos tenebat, suprema supplicia mandarit.
PL 15, 1988C逃れた他の者たちも、町を騒がせてアントニウスをひどく苛立たせたので、彼は捕らえていた者たちにまで極刑を命じた。