De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.1
Exstinctis Taricheis maxima ex parte, Romani Galilaeis urbibus et finibus potiebantur, nisi quod Gaulanitidis regionis urbs Gamala contumacis populi alebat spiritus, locis nixa asperioribus: namque ea in monte est sita, dextra laevaque praeruptis circumcisa rupibus, ad summum arctatur, a fronte abscinditur profundo hiatu, in posteriora aliquantum diffunditur.
PL 15, 2099Cタリカイアイが大部分滅ぼされると、ローマ人はガリラヤの町々と領土を手中にしていたが、ただガウラニティス地方の町ガマラだけは、頑なな民の気概を養っていた。険しい地に拠っていたからである。すなわちこの町は山の上にあり、右も左も切り立った岩に断たれ、頂に向かって狭まり、前面は深い裂け目で切り離され、後ろへはいくらか広がっている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.2
Ab ea quoque parte angustoque difficilique accessu, ut caudae simile iter judices, ad urbem meantibus: a summo vertice collum in immensum extendens, ut arcem tamquam caput praeferat, atque in sublimem erigat altitudinem: exilis a principio, et tamquam sinuato clivosis anfractibus solo, atque in profundum demerso: dein quasi montem quemdam cervicis medio attollens; caetera praerupta atque invia.
PL 15, 2099Cその側にもまた、町へ向かう者にとって、接近の道は狭く難しく、あなたはそれを尾に似た道と見なすだろう〔文の組み立てが崩れているらしく、町が主語だと解した〕。町は頂から首を果てしなく伸ばし、城塞をいわば頭のように前へ突き出して、高みへそびえ立たせている。初めは細く、いわば地面が坂の多い曲がりで湾曲して深みへ沈んだようであり、次いで首の中ほどに、山のようなものをもたげる。残りは切り立って通れない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.3
Unde plerique a superioribus Camalam vocitatam putant, quod formam cameli praeferat, sed corrupto incolarum usu Gamalae nomen urbi inhaesisse.
PL 15, 2099Dそれゆえ多くの者は、この町はラクダの形を呈するので昔の人々によってカマラと呼ばれていたが、住民の言い慣わしが崩れてガマラという名が町に付いたのだと考えている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.4
Jam si contexta aedificia spectes, suspensam urbem arbitrere, et maxime septentrionalem ejus partem pendere existimes, reflexa paulisper meridiana.
PL 15, 2099Dさらに、連なる建物を眺めるなら、あなたは町が宙に懸かっていると思うだろうし、とりわけその北の部分が垂れ下がっていると考えるだろう。南の部分は少し反り返っている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.5
Addiderat quoque huic urbi munitiones Josephus, quibus freti, et confluentis eo multitudinis numero, regis Agrippae per septem menses obsidionem luserant. Nam et ipsa et Sotanis et Seleucia regni ejus portiones erant.
PL 15, 2100Cヨセフスもこの町に防備を加えていた。人々はそれと、そこへ集まった群衆の数とを頼みにして、七か月にわたり王アグリッパの攻囲をあしらっていた。というのも、この町も、ソタニスも、セレウキアも、彼の王国の一部であったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.6
Seleucia juxta amoenissimum illud et celebre per Syriam Daphnes nemus, cyparissis arboribus intextum, scatens fontibus, quibus praetermeanti fluvio loci quem minorem Jordanem vocant, nutrimenta quaedam lacteis uberibus infundit.
PL 15, 2100Cセレウキアは、シリアに名高い、あのうるわしいダフネの森のそばにある。森はイトスギの木々が編み込まれ、泉が湧き出している。その泉は、小ヨルダン川と呼ばれるその土地を流れ過ぎる川に、乳をたたえた乳房のように、養いを注ぎ込む。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.7
Et tamen civitas, et Sotanis superior, Gaulanitidis portio inferior Gamalis. Unde et studiis dissonantibus illae societatem Romanam elegerant. Hac rebellabat adeo pertinaciter, ut cum rex propior muris eos alloqui vellet, fundae jaculo sauciaretur.
PL 15, 2100Dしかしそれでも、〔セレウキアは〕町であり、ソタニスはガウラニティスの上の部分にあり、下の部分はガマラに属する〔この文は係りが定かでない。civitas はセレウキアを指し、ソタニスをガウラニティスの上の部分、ガマラを下の部分と取った〕。それゆえ、志を異にして、前の二つはローマとの同盟を選んでいた。ガマラはこれに頑強に背き、王が城壁に近づいて彼らに語りかけようとすると、投石器の石で傷つけられるほどであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.8
Cujus injuria Romani accensi, vehementius incumbere obsidioni coeperunt: conflictumque promptissime a parte utraque, quoniam a Judaeis quoque, qui regem proprium violavissent utilia suadentem, sine ulla venia se futuros, existimantibus, si vincerent, totis viribus decernebatur.
PL 15, 2100Dこの傷を負わされたことに怒ったローマ人は、いっそう激しく攻囲に取りかかった。戦いは両方の側から最も果敢に、全力で決せられた。ユダヤ人の側でも、有益なことを勧めた自分たちの王を傷つけたのだから、もし〔ローマ人が〕勝てば、容赦は少しもないだろうと考えていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.9
Agrippa itaque saxo dextrum percussus cubitum, bello excessit, Romani urbem irrupere. Cessit enim hostis missilibus, murus arietibus.
PL 15, 2101Aこうしてアグリッパは石で右の肘を打たれて戦いから退き、ローマ人が町に突入した。敵は飛び道具に屈し、城壁は破城槌に屈したのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.10
Nam et illi qui machinas impediebant, nequaquam diutius resistere potuerunt: et murus trino ariete convulsus, pervium obsidentibus in obsessos iter praebuit. Sed ea res festinationis impatientia non mediocrem victoribus cladem invexit.
PL 15, 2101A実に、機械の働きを妨げていた者たちも、もはやそれ以上抵抗することはできず、城壁も三本の破城槌に揺るがされて、攻める者に、囲まれた者のもとへ通じる道を開いた。しかしこの事は、はやる気の我慢のなさのゆえに、勝者に少なからぬ損害をもたらした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.11
Namque ubi sese infudere domiciliis dum perscrutantur vel praeceptum ire spolia contendunt, cedentia domorum angusta ponderi, nutantibus fundamentis ruinam traxere: et proxima quaeque proximis illisa excidio erant.
PL 15, 2101Aというのも、彼らが家々に流れ込み、探し回ったり、戦利品を先取りしようと急いだりするうちに、家々の狭い部分は重みに耐えかねて崩れ、土台が揺らいで崩壊を引き起こし、隣り合うものがことごとく隣に打ちつけられて滅んだからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.12
Multi Romanorum illis involuti casibus, in victoria pestem incidere. Plerique praejacentes se lapsis aedibus occupabantur, alii lacero corpore, vix semineces servabantur.
PL 15, 2101A多くのローマ人がこれらの災難に巻き込まれ、勝利のさなかに破滅に陥った。多くの者は先に倒れ込み、崩れた家屋に押し潰された。ほかの者は体を引き裂かれ、半死のまま辛うじて助け出された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.13
Plerosque pulvis necabat, caedebantur angustiis arctati, desuper quoque mulieres et invalidi senes, et qui de junioribus refugerant, saxa in subditos dejiciebant, vel quaecumque genera telorum occurrerant.
PL 15, 2101B多くの者を塵が窒息させ、狭いところに押し込められて打ち殺された。さらに上からは、女たちや力のない老人たち、若者のうち逃げ込んでいた者たちが、下にいる者たちに石を投げ落とし、手に触れたあらゆる種類の飛び道具を投げつけた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.14
Caligo infuderat omnia, prospectum eripuerat, mentem confuderat, ignorantia quoque exitum non reperiebat. Vix itaque subtrahentes se periculis urbis excessere.
PL 15, 2101B闇がすべてを覆い、視界を奪い、精神を乱し、何も分からないために出口も見いだせなかった。こうして彼らは、町の危難から身を引いて、辛うじて外へ出た。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.15
Vespasianus interea, dum urget hostem, in interiora urbis concesserat, mediusque inter agmina circumfusa hostium, bellum accendebat. Neque enim hosti terga dare tantum conveniebat virum, neque tutum putabat.
PL 15, 2101Bウェスパシアヌスはその間、敵を追い立てるうちに町の奥へ進み入り、周りを取り巻く敵の群れのただ中で戦いを燃え上がらせていた。敵に背を向けることは、これほどの男にふさわしくなく、また安全とも考えなかったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.16
In Syriam direxerat filium suum Titum: excitavit notae virtutis constantiam, et sese in arma colligens, consertis clypeis, cum paucis quos praesentes habebat, imperterritus stetit, quasi in quos sese excuteret considerans: cujus impetum formidantes Judaei, minore vi insistere coeperunt, et metuentes sibi quisque, laxavere aciem.
PL 15, 2101B彼は子ティトゥスをシリアへ送っていた。そのうえで、名高い武勇の不動の心を奮い起こし、武器のうちに身を固め、盾を連ねて、その場にいた少数の者とともに、恐れることなく立った。敵のうち誰に向かって躍りかかろうかと見定めているかのようであった。ユダヤ人はその勢いを恐れ、力を弱めて迫り始め、それぞれ我が身を案じて、陣形を緩めた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.17
Ita Vespasianus hosti adversus, paulatim gradum retulit, praeliantibus sibi magis similis quam cedentibus. Illic cum decem primis excidit Brutius, multis ante bellis probatus, et apud Judaeos notae vir experientiae et validae fortitudinis.
PL 15, 2101Cこうしてウェスパシアヌスは敵と向き合ったまま、少しずつ歩を退いた。退く者というより、むしろ戦う者に似ていた〔sibi の係りは定かでない。「彼らしく」の意を添えるものとも取れる〕。そこで十人の先頭の者とともにブルティウスが倒れた。多くの先立つ戦いで実証され、ユダヤ人のもとでも経験と強い勇気で知られた男であった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.1.18
Centurio quoque cum decem aliis Syris rem egregiam fecit ac memorabilem. Nam in ipso tumultu cum Romanos urgeri cerneret, in abdita cujusdam domus sese contulit, atque ibi inter coenandum, cum Judaei colloquerentur quae Romanis machinati forent, nocte intempesta omnes eos interfecit, et cum militibus Romano sese exercitui repraesentavit.
PL 15, 2101C百人隊長も、ほかのシリア人十人とともに、見事で記憶に値する働きをした。というのも、まさにその騒ぎのさなか、ローマ人が押されているのを見ると、ある家の奥まった所へ身を移し、そこで食事のあいだ、ユダヤ人がローマ人に対して企てたことを語り合っているところを、真夜中にことごとく殺し、兵士たちとともにローマ軍に再び姿を現したのである。