偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XII 第4巻 第XII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2113A · 2 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.12.1

1

Nec fefellit opinio Vespasianum: nam qui poterant pretio se redimere, ut dimitterentur, ad Romanos confugiebant. Repleta erant dilabantium strata viarum omnia, omnes semitae: relaxabantur divites, pauperes interficiebantur, quibus pecunia deerat ad redemptionem.

PL 15, 2113A

ウェスパシアヌスの見込みは外れなかった。身代金で自らを買い戻して放免されることのできた者は、ローマ人のもとへ逃れたからである。道という道は、逃げる者で埋まり、小道という小道も満ちた。富める者は解き放たれ、貧しい者は、身代金の金が足りなかったために殺された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.12.2

2

Multi etiam extra urbem insidias et latrocinia pertimescebant, et maxime inopes quibus comitatus deerat. Pari itaque foris et domi proposito sibi periculo, utrobique pernicioso, plerisque tamen patrii spe sepulcri, mors apud suos tolerabilior aestimabatur.

PL 15, 2113A

町の外で待ち伏せや強盗を恐れた者も多く、とくに道連れのない貧しい者がそうであった。こうして、外にも内にも等しく身の危険が定められ、そのどちらも破滅的であったが、父祖の墓への望みから、大半は、身内のもとでの死のほうが耐えやすいと思った。