偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XXI 第4巻 第XXI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2120A · 6 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.21.1

1

Fama itaque interfecti Neronis praevenerat more ingenii humani: cui satis est, ubi cupita acceperit, caetera non requirere, sed statim dissipare, atque inexploratum in vulgus mittere quod delectaverit. Nec multo post tamen Galbam Romano imperio praeesse innotuit.

PL 15, 2120A

こうして、ネロが殺されたという噂は、人の心の習いのとおり先に広まっていた。人の心は、望むものを得れば、それ以上のことは調べず、ただちにそれを言い散らし、喜ばしいことを確かめもせずに民衆へ流すだけで足りるとする。だが間もなく、ガルバがローマ帝国を統べていることが知れた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.21.2

2

Unde sententia novi principis de bello Judaeorum sciscitari, Vespasiano consilium fuit, misitque Titum filium et regem Agrippam.

PL 15, 2120B

そこでウェスパシアヌスは、ユダヤ人との戦いについて新しい元首の意向を問うことにし、子のティトゥスとアグリッパ王を遣わした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.21.3

3

Titus de Achaia revertitur, comperto, quod etiam Galba septimo mense ac die assumptae potestatis exutus insignibus, poenas luisset in medio urbis sinu, id est, Romano foro, et Otho potiretur rebus secundis ac successu imperiali.

PL 15, 2120B

ティトゥスはアカイアから引き返した。ガルバもまた、権力を握って七か月と〔七〕日目に標章を剥がれ、都の懐、すなわちローマの広場の真ん中で刑罰を受け、オトが順境と帝位の成功を手にしていることを知ったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.21.4

4

Agrippa Romam contendit, ut apud novum principem locaret gratiam. Tito pluris visa est paternae pietatis reverentia, quam principalis potestatis, quod inconsulto patre si praetenderet, ne ipsi quidem placiturum putaret.

PL 15, 2120B

アグリッパは、新しい元首のもとで好意を得ようとして、ローマへ急いだ。ティトゥスには、元首の権力に対する畏敬よりも、父への孝心に対する畏敬のほうが重く思われた。父に諮らぬまま先へ進めば、それは元首自身にさえ気に入られまいと考えたからである〔praetenderet は「先へ進む」と取った。ipsi の係りは定かでない。元首と取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.21.5

5

Certe exitus docuit: opportune eum rediisse ad patrem, rebus novis, et incertum quo vergerent.

PL 15, 2120B

事の成り行きがそれを確かに教えた。新しい事態の中、どちらへ傾くか定かでない情勢にあって、彼が父のもとに折よく戻っていたということを。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.21.6

6

Denique etiam Vespasianus anxius de totius imperii Romani ac patriae statu, bellum suspendit, atque imperium tenuit suum, posthabitis quae in Judaea gerebantur, prae totius summae cura et pia erga patriam sollicitudine.

PL 15, 2120C

実に、ウェスパシアヌスもまた、ローマ帝国全体と祖国の状態を案じ、戦いを中断して、自らの指揮権を保った。ユダヤで行われていたことは後回しにし、全体の大事への配慮と、祖国への敬虔な憂慮を優先したのである。