De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.1
Obstupefactus Aristobulus dispositionis specie, virorum robore, militum alacritate, sponte occurrit, veniam precatur, pecuniam, urbem, seque offerens.
PL 15, 1975Cアリストブロスは、布陣の様、男たちの屈強さ、兵士たちの意気に呆然とし、自ら出て、赦しを請い、金と町と自分自身を差し出した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.2
Verbisque in mollibus suppliciter inflexis mitigaverat indignationem Consulis: sed irrita precatione, quia effectus deerat promissionis, non solum negatis pecuniis, sed etiam urbe excluso Gabinio qui oblatam petitum venerat, bellum incubuit.
PL 15, 1975Cやわらかな言葉でへりくだって嘆願し、執政官の怒りを和らげたが、約束の実行が伴わなかったので、願いは空しくなった。金が拒まれたばかりか、差し出された町を受け取りに来たガビニウスが町から締め出されたため、戦いが臨んだのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.3
Namque Magnus adhibitis custodibus Aristobulo, urbis moenia speculari coepit, atque explorare diligentius, quibus in locis tentaret irruptionem.
PL 15, 1975Dそこで大ポンペイウスはアリストブロスに見張りを付け、町の城壁を探り始め、どの場所で突入を試みるべきかを、いっそう入念に調べた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.4
Sed cum et valida murorum circumspectaret, quod expugnari nequirent, et templum in urbe haud inferioribus circumdatum munitionibus, et ut geminum esset ingressus periculum et a defensoribus templi, et ab his qui murorum propugnacula tuerentur, haesit animo dubius, sententiaeque incertus per aliquantulum temporis, cum subito intra urbem orta seditio volentibus Hyrcani sociis urbe recipere Pompeium, renitentibus Aristobuli propugnatoribus; illi portas aperire Magno, isti obserare, bellumque inferre, ne regem eriperent.
PL 15, 1975Dしかし、城壁が堅固で攻め落とせないことを見て取り、また町の中の神殿が劣らぬ防備で囲まれていることを見て、さらに、神殿の守備者からも城壁の堡塁を守る者からも突入の危険が二重になるので、しばらくの間、心に迷い、考えが定まらなかった。そのとき突然、町の内で内乱が起こった。ヒルカノスの味方はポンペイウスを町に迎え入れようとし、アリストブロスの守備兵は逆らった。前者は大ポンペイウスのために門を開こうとし、後者はそれを閉ざし、王を奪われまいと戦いを仕掛けた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.5
Sed pluribus quos terror potentiae Romanae auxerat, cessere inferiores, atque in templum sese recepere, soluto ponte qui transitu pervio urbem ac templum medius conjunxerat.
PL 15, 1976Aだが、ローマの権勢への恐れで数を増した多数派に、劣勢の者たちは譲り、神殿に退いた。町と神殿とを間にあって通行できるようつないでいた橋を取り払って。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.6
Receptus itaque in urbem est exercitus Romanus, et suis manibus Judaei aperuere portas, non multo post urbis ac templi expugnatoribus futuris.
PL 15, 1976Aこうしてローマ軍は町に迎え入れられ、ユダヤ人は自分たちの手で門を開いた。彼らは間もなく、町と神殿を攻め落とす者たちを迎えたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.7
Completumque est illud Davidicum: Deus venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVII, 1) . Sponte itaque tradidere regalia sua, cessere aulicis.
PL 15, 1976Aダビデのあの言葉が成就した。「神よ、諸国民が汝の嗣業に入り、汝の聖なる神殿を汚した」(詩篇77:1)。そこで彼らは自ら進んで王宮を引き渡し、宮廷の建物から退いた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.8
Pisoni claro inter suos viro et militiae stipendiis exercitato, id negotii commissum est, ut manu valida aulam regiam caeteraque urbis tuenda existimaret: quod ab eo sollicite curatum, quasi ad ea defendenda potius, quam occupanda Romanorum exercitum ductaverit.
PL 15, 1976Aピソという、同胞のうちで名高く軍務に鍛えられた人物に、強力な軍勢をもって王宮と町のそのほかの所の守りを図る務めが託された。彼はそれを入念に果たした。まるでローマ軍を、それらを占領するためというより守るために導き入れたかのようであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.9
Ad templi autem irruptionem, quoniam pertinaciter resistebatur, Judaeos Magnus paravit socios videlicet Hyrcani, ut si fieri posset, aliena Romani mysteria non profanarent: simul ut suis manibus Judaei fossas replerent, impio ministerio et turpi obsequio servierunt manus eorum in cophino, mentes in sacrilegio (Psal. LXXX, 7) : sed nihil proficiebat congestio, cum reniterentur e muris Aristobuli fautores, et desuper afferrent impedimentum: irritaque Pompeio fuissent exordia, nisi incurrentibus sacris religionis diebus, quibus ab omni vacare opere Judaeos vetus observatio foret, imminere suos aggerendis terrarum tumulis imperavisset: sola enim conserendae manus usurpatione in consuetudinem versa, etiam sabbato, si tamen inferatur praelium, et salute extremum petatur periculum, decernendum sibi ferro Judaei existimant: reliqua certamina religioni ducunt.
PL 15, 1976B神殿への突入については、頑強に抵抗されたので、大ポンペイウスはユダヤ人、すなわちヒルカノスの味方を手勢に加えた。できればローマ人が他国の奥義を冒瀆しないためであり、同時に、ユダヤ人が自分の手で壕を埋めるためであった。彼らは不敬な務めと恥ずべき従順に仕え、「その手は籠に仕え」、心は冒瀆のうちにあった(詩篇80:7)。しかし、アリストブロスの支持者が城壁から抵抗し、上から妨げを加えたので、土を積み上げても成果はなかった。そしてポンペイウスにとって、この始まりは空しくなったであろう。もし宗教の聖なる日が巡り来て、その日にはユダヤ人があらゆる作業から離れるのが古来の守りであるときに、自軍の者らに土の塚を盛る作業を迫るよう命じなかったならば。ユダヤ人は、手を交える行為だけは習慣に変えたものとして、安息日にも、戦いが仕掛けられ、最後の危険が救いのために求められるなら、剣で決すべきだと考える。それ以外の戦いは宗教上避けるべきこととする。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.10
Jam vallum excreverat, jam machinae admotae, repugnabant regii murorum altitudine ferociores, nec intermixti praeliis propiore Magni accessu inclinabantur.
PL 15, 1976Cすでに防柵は高く伸び、すでに攻城機は近づけられていた。王の側の者は城壁の高さに勢いづいて抵抗し、戦いに混じり合った者たちも、大ポンペイウスの接近がいっそう近づいても屈しなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.11
Stupebat Pompeius acres virorum animos, muri decorem ac magnitudinem, et nusquam remissa officia sacerdotum in medio belli furore: tamquam profunda pax esset nihil deerat sacrificiorum solemnitati, imbellatorum inter jacula mortesque caesorum fundebatur sanguis hostiarum.
PL 15, 1976Cポンペイウスは、男たちの激しい心、城壁の美しさと大きさ、そして戦いの猛り狂う只中でも決してゆるむことのない祭司たちの務めに驚嘆した。深い平和の中にあるかのように、供犠の儀式には何も欠けず、戦わぬ者たち〔imbellatorum は語形が定かでない。戦わぬ者と取った〕の投げ槍と、殺された者たちの死のただ中に、いけにえの血が注がれた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.12
Victima altaribus imponebatur, ante aram positi feriebantur. Tertius jam mensis anceps adhuc certamen tenebat.
PL 15, 1976Cいけにえは祭壇に置かれ、祭壇の前に据えられた者たちは打たれた〔ante aram positi は、供えの獣とも、祭壇の前の祭司とも取れる。人と取った〕。すでに第三の月が、なお勝敗の定まらぬ戦いを引き延ばしていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.13
Primus Silla ortus Cornelio, Faustus et duo centuriones, quorum uni nomen Furio, alteri erat Fabius, dejecta terra murorum, templum irrupere, singulis sequentibus sese catervis, et circumdantes undique templi interiora, quoscumque repererant, gladiis transverberabant, caedebantur fugientes, repugnantes alii obtruncabantur.
PL 15, 1976D最初に、スッラの血を引くコルネリウス・ファウストゥス〔底本は Silla ortus Cornelio, Faustus。語順が崩れているらしく、このように解した〕と、二人の百人隊長が――そのうち一人の名はフリウス、もう一人はファビウスであった――城壁の土を取り崩して神殿に突入した。それぞれ自分の隊の者たちを従え、神殿の内部を四方から取り囲み、見つけた者を誰彼なく剣で刺し貫き、逃げる者は斬り倒され、ほかの者は抵抗して切り殺された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.14
Nullus parcendi modus, nec tamen ea saevitia bellantium, obsequia vatum impedita. Nudatis gladiis imminebat hostis: illi tamen sine ulla perturbatione soliti vicem muneris exsequebantur. Nullum intermissum est officii genus.
PL 15, 1976D容赦の限りはなく、しかも戦う者たちの猛りが、祭司たち〔底本は vatum「預言者たち」。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、文脈から vatum を sacerdotum(祭司たち)の意とする。これに拠る〕の奉仕を妨げることはなかった。抜き身の剣をもって敵は迫っていた。それでも彼らは、少しも取り乱さず、日ごとの務めの順を果たしていた。いかなる務めも中断されなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.15
Quidquid ad purificationis solemnitatem, quidquid ad cultus sacri observantiam spectare poterat, impletum est. Tanta erat cura ministerii: atque utinam pro veritate devotionis et fidei fuisset!
PL 15, 1977A清めの儀式に、また聖なる礼拝の遵守に関わりうるものはことごとく、果たされた。務めへの配慮はそれほどであった。ああ、それが敬虔と信仰の真実に基づくものであったなら。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.16.16
Majora quoque a suis orta pericula, quam sibi ab Haebraeis invicem inferebantur, atque intus pugna vehementior, et a seditiosis propius et anceps periculum: a fronte externus hostis, a tergo lateribusque domesticus.
PL 15, 1977Aしかも、ヘブライ人が互いに加え合ったものより大きな危険が、自分たちの側から生じた〔quam sibi ab Haebraeis invicem inferebantur の係りは定かでない。このように取った〕。内では戦いはさらに激しく、反乱者たちからは、より近く、かつ不確かな危険があった。前には外の敵、背と脇腹には身内の敵である。