偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XXVII 第4巻 第XXVII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2125B · 18 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.1

1

Urbem Alexandriam condidit Alexander, cui ob virtutem inditum magni ducis cognomentum. Ea inter Aegyptum et mare quasi claustrum interjacet, civitas importuosa, ut fere pleraeque Aegypti, et ab externo difficilis accessu, cum sit in remotioribus Asiae partibus jacens.

PL 15, 2125B

アレクサンドリアの町は、アレクサンドロスが建てた。その武勇のゆえに、「大将軍」という添え名が彼に付けられた。この町は、エジプトと海の間に、いわば閂のように横たわる。エジプトの多くの町と同じく港に恵まれず、外からは近づきがたい。アジアのいっそう遠い地域に位置しているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.2

2

In Europa, quia ipsa Aegypti aridis Libyae conterminat; meridiana autem ejus superiora, quae disterminant ab Aethiopibus Sienem, et innavigabiles Nili fluminis cataractas.

PL 15, 2125C

ヨーロッパに〔属するとも言われる〕のは、エジプトそのもの〔底本は Aegypti。ミーニュの脚注(バロー)は Aegyptus と読む。これに拠って訳した〕がリビアの乾いた土地と境を接しているからである〔本文が崩れているらしく、In Europa の係りは定かでない。文脈から補って解した〕。その南の上手は、エチオピア人から〔これを〕隔てるシエネと、ナイル川の航行できぬ急流とに〔接する〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.3

3

Ab oriente refunditur mare Rubrum, Clitro tenus, qui locus extremis ultimus terris, pervium ad Indos aperit iter navigaturis.

PL 15, 2125C

東には紅海が広がり、クリトロまで及ぶ〔底本は Clitro。綴りが崩れた地名らしい〕。この場所は大地の果ての果てで、航海しようとする者にインドへ通じる道を開く。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.4

4

Septa igitur ex una parte ferventibus incendiis solis, Indico inde atque hinc Aegyptio mari uno tantum muro septentrionali innititur terrae, quod ducit in Syriam.

PL 15, 2125C

こうして、一方は太陽の灼熱の火に囲まれ、そこから一方にはインドの海、他方にはエジプトの海があって、ただ北の一つの壁によってのみ、シリアへ通じる陸地に支えられている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.5

5

Caetera interclusa undique, et naturae subsidio vallata: dividuum tamen septentrionalis plagae eidem munimentum, et gemino quodam limite patens, quo vel peregrinae ad eam per maria Aegyptum devehuntur copiae, vel liberior ad terras usus diffunditur.

PL 15, 2125C

その余は、四方から断たれ、自然の助けで防柵をめぐらされている。だが北の方角には、〔二つに〕分かれた防備がこれにあり〔dividuum … munimentum の意味は定かでない。二つに分かれた防備と取った〕、二つの境を通って開けていて、そこを通って外国の物資が海を渡ってエジプトへ運ばれ、あるいは陸への自由な往来が広がっている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.6

6

Terra jacet in infinitum modum. Nam inter Sienem et Pelusium longitudo universa stadiorum duum millium, si fides assertis adest; et ab Plinthine usque Pelusium, stadiorum item trium millium sexcentorum: inassueta imbribus regio, nec tamen pluviarum indiga, cui Nili irrigua spontaneos imbres ministrant.

PL 15, 2125D

この地は際限なく広がっている。シエネとペルシオンの間の全長は二千スタディオン、主張が信じられるならばであるが、またプリンテからペルシオンまでも、同じく三千六百スタディオンである。雨に慣れぬ地であるが、雨に事欠くわけでもなく、ナイルの灌漑が、おのずからの雨をもたらしている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.7

7

Utrimque ei Nilus est, coeli ubertas, terrae fecunditas: arva temperat, solum opimat, nautis et agricolis juxta usui: hi navigant, illi serunt: isti circumvehuntur per sua rura navigiis, illi excolunt aratro serentes, viantes sine carpento.

PL 15, 2125D

ナイルはこの地にとって両様のものである。天の豊かさであり、地の実りである。ナイルは畑を和らげ、土を肥やし、船乗りにも農夫にも等しく益となる。前者は航海し、後者は種を蒔く。前者は自分たちの田畑の間を舟で巡り、後者は鋤で耕して蒔き、車なしで道を行く。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.8

8

Distinctam cernas fluentis et quasi quibusdam excelsam moenibus navigiorum, totis domicilia terris vagantur, quae Nilo circumfluunt.

PL 15, 2126A

あなたは、流れによって区切られ、いわば船の城壁のようなものによって高くされた地を目にするであろう〔文が崩れているらしく、字義どおり訳した〕。船の住まいが全土をさまよい、それらはナイルに洗われている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.9

9

Est enim navigabilis usque ad urbem (ut appellant) Elephantinorum: ulterius navem procedere cataractae quas diximus, non sinunt: non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitiis, et ob quamdam aquarum ruinam.

PL 15, 2126A

実にナイルは、人々が呼ぶところの、エレファンティネ人の町まで航行できる。それより先へは、先に述べた急流が船を進ませない。流れの深みが尽きるからではなく、川全体が落ち込み、水が崩れ落ちるようになるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.10

10

Portus urbis, ut plerique maritimorum locorum aditus, difficilis accessu, et longe difficilior caeteris, quasi ad formam corporis humani in capite ipso et in statione capacior, in faucibus angustior, qua meatum maris et navium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur: ubi quis angustias atque ora portus evaserit, tanquam reliqua corporis forma: ita diffusio maris longe lateque distenditur.

PL 15, 2126A

この町の港は、海辺の土地の多くの入り口と同じく近づくのが難しく、ほかの港よりもはるかに難しい。人の体の形に似て、頭のところ、すなわち停泊地では広く、喉のところでは狭い。そこで海の流れと船を受け入れ、港にはそれによっていわば息をする助けが与えられる。その狭い所と港の口を抜けると、体のその余の形のように、海の広がりが遠く広くまで延びている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.11

11

In dextra vero portus insula est brevis, et in ea turris maxima, quam Pharum in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu appellaverunt, eo quod longe videatur a navigantibus, ut prius quam in portum appropinquent, nocturno maxime tempore, terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant: ne decepti tenebris, in scopulos incidant, aut vestibuli limitem non queant comprehendere.

PL 15, 2126B

港の右手には小さな島があり、その上に巨大な塔がある。ギリシア人もラテン人も、その用途から、これをともにパロスと呼んだ。航海する者が遠くからそれを見て、港に近づく前に、とくに夜に、近くの陸地が炎の火によって知られるからである。闇に惑わされて暗礁に落ちたり、入り口の境を捉えられなくなったりしないようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.12

12

Sunt itaque illic ministri, per quos subjectis facibus caeterisque lignorum struibus, adoletur ignis quasi terrae praenuntius, et index faucium portuensium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus, vestibuli anfractus, ne perstringat tenuis carina cautes, et in ipso ingressu offendat inter opertos fluctibus scopulos.

PL 15, 2126B

そこで、そこには係の者たちがいて、彼らが松明やほかの薪の山を下に置いて火を焚く。この火は陸の先触れのようであり、港の喉元の目印として、入る所の狭さ、波の湾入、入り口の曲がりを示す。細い船の竜骨が岩をかすめ、波に隠れた暗礁の間で、入り口そのものにおいて衝突しないようにするためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.13

13

Itaque directum cursum paulatim inflecti oportet, ne caesis illisa saxis ibi incurrat navis periculum, ubi speratur effugium periculorum.

PL 15, 2126C

そこで、まっすぐな針路を少しずつ曲げなければならない。そうしなければ、砕けた岩に打ちつけられ、危険を逃れられると期待された場所で、船が危険に陥ることになる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.14

14

Angustior enim aditus in portum quia a dextera parte latere arctatur, a laeva rupibus, quibus obstructum est sinistrum latus portus.

PL 15, 2126C

港への入り口は、いっそう狭い。右側は脇から狭められ、左は岩によって狭められ、港の左の側面はそれらにふさがれているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.15

15

Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles dejiciuntur, ne assiduo assurgentis impetu maris, cadant fundamenta insulae, atque vi nimia solvantur.

PL 15, 2126C

島のまわりにも、巨大な規模に築かれた防波堤が投げ入れられている。絶えず立ち上がる海の勢いによって、島の基礎が崩れ、激しい力で解体されることのないようにするためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.16

16

Unde fit, ut illidentibus sese in partem insulae fluctibus, et currentibus in adversum inter scrupeas rupes, molesque constructas, canalis ille medius semper sit inquietus, atque exasperato transitu periculosus fiat navigiis incessus: amplitudo portus stadiorum XXX, statio tuta, placiditas maxima quamvis tempestate: quia memorati oris angustiis atque objectu insulae repellit a se undas maris, et fit intus tutissimus portus compensatione quadam ingressus periculosi: quia per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus, et summovetur a tempestatibus, placidatur a frigoribus per quos ingressus exasperantur.

PL 15, 2126C

そのため、波が島の一部に打ちつけ、ごつごつした岩と築かれた防波堤の間を逆向きに流れるので、その中間の水路は常に落ち着かず、荒れた通路のために、船の航行は危険なものとなる。港の広さは30スタディオン、停泊地は安全で、嵐のときでもきわめて穏やかである。前述の口の狭さと、島が前に立ちはだかることによって、海の波を自分から退け、内側はきわめて安全な港となる。入り口の危険の代わりにである。同じ港の口の狭さによって港全体の湾が守られ、嵐から遠ざけられ、入り口を荒らす波の轟きから和らげられるからである〔底本は frigoribus(寒気)。ミーニュの脚注(バロー)は fragoribus と読む。これに拠って訳した〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.17

17

Nec immerito vel tutamen, vel magnitudo portus hujusmodi est, cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant, convectari necessarium sit.

PL 15, 2126D

この港の防御も、大きさも、このようであるのは当然である。そこには全世界の用に益するものが運び込まれねばならないからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.27.18

18

Nam et populi innumerabiles eorumdem locorum, ad usum sui expetunt totius orbis commercia, et frugum regio ferax, caeterorumque terrae munerum vel negotiorum abundans, totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum.

PL 15, 2127A

実に、その土地の無数の民は、自らの用のために全世界の通商を求め、穀物に富む地方は、他の大地の賜物や商いの産物にも豊かで、全世界を穀物で養い、必要な商品を備えさせている。