De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.1
Cum talia miserabiliter deplorarent, proturbantur a suis, bellumque accenditur: insiliunt Judaei, atque in ipsa irrumpunt temeritate penetralia. Omnes recessus, omnia secreta occupant, quae inaccessa viris erant sacrorum exsortibus.
PL 15, 2179C彼らがこのようなことを哀れに嘆いていると、同胞に押しのけられ、戦いが燃え上がった。ユダヤ人が飛びかかり、まさにその無謀さのままに奥所へ突入した。祭儀にあずからない男たちには近づけなかったあらゆる奥まった所、あらゆる秘所を占拠した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.2
Romani quoque se praelio parant: temerantur interdicta patrum belli necessitate, majore tamen Romanorum, quam suorum reverentia.
PL 15, 2179Cローマ人もまた戦いに備えた。戦いの必要から父祖の禁令が犯されたが、それでも畏敬は、自分たちの者よりローマ人のほうが大きかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.3
Gentiles enim cum formidine templum spectabant, Judaei cum furore ac temeritate adibant; et madidas manus humano gerentes sanguine, ipsa attractabant altaria.
PL 15, 2179Cというのも、異邦人は恐れをもって神殿を眺めていたが、ユダヤ人は猛り狂い、無謀にもそこへ近づき、人の血に濡れた手で、祭壇そのものに触れていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.4
Titus tamen adhuc in proposito manens, alloquebatur Joannem, et invitum se deduci ad excidium urbis et templi contestabatur, dicens ad eum: Quid sibi volunt, Joannes, impressi illi ante fores templi apices elementorum?
PL 15, 2179Cそれでもティトゥスはなお当初の意図にとどまってヨハネに語りかけ、自分は意に反して町と神殿の滅亡へ引きずられているのだと証言して、彼にこう言った。「ヨハネよ、神殿の戸口の前に刻まれた、あの文字の刻み目は何を意味するのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.5
Nonne significant neminem, nisi sacratum debere templo appropinquare? Quid illa septa pro templo? Nonne, ut conspectus arceant universorum liberos, solisque mysticis pateat secretorum cognitio: atque his sit liber aspectus, quibus est legitimus ingressus?
PL 15, 2179D「それは、聖別された者のほかは誰も神殿に近づいてはならぬということを示しているのではないか。神殿の前のあの柵は何のためか。万人の自由な視線を遮り、奥義にあずかる者だけに秘事の知識が開かれ、正当な入場を許された者にだけ自由に仰ぎ見ることができるようにするためではないか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.6
Prospectus excluditis peregrinorum, et accessus cogitis. Scribitis, ut nullus ingrediatur advena, nullus peregrinus introeat; et peregrinum sanguinem intra templum funditis, advenarumque simul et civium cruore vestra altaria commaculatis.
PL 15, 2179D「諸君は異国人の眺めを締め出し、近づくことを押しとどめている〔accessus cogitis は「近づくことを押し縮める」の意に取った〕。いかなる寄留者も入ってはならず、いかなる異国人も立ち入ってはならぬと記しながら、神殿の内で異国人の血を流し、寄留者と市民の血で、諸君の祭壇を同時に汚している。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.7
Testificor ego non impressionis nostrae esse, sed vestrae praevaricationis, quod violatis quae vestra sunt.
PL 15, 2180A「私は証言する。これは我々の侵入ではなく、諸君の背反によるものだ。諸君は自分たちのものを冒しているのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.8
Ego alienus non exigo, immo obtestor, si velitis discedere, incolume templum futurum: neminem Romanorum hostiles irrogaturum manus, nihil de vestris temerandum esse sacrificiis.
PL 15, 2180A「部外者である私は要求しない。むしろ誓って言うが、諸君が退くことを望むなら、神殿は無傷のままであろう。ローマ人の誰も敵意の手をかけず、諸君の犠牲のどれ一つ汚されることはない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.34.9
Servabo templum vobis et proselytis; cultus enim sacrorum diversus, sed operis communis usus: Quod cultus fuit, a vobis recessit: quod operis est, victoribus remansit.
PL 15, 2180A「私は神殿を諸君と改宗者たちのために守ろう。祭祀の儀は異なるが、建造物の用は共通である。祭祀であったものは諸君から去り、建造物であるものは勝者に残った。」