偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XLI 第1巻 第XLI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2015A · 45 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.1

1

Hoc consilio soluta factio et conversio facta in laetitiam, instauratur convivium in indicium initae reconciliationis, cujus auctores Archelaus septuaginta talenta, et sedile aureum gemmis insignitum: electi quoque eunuchi regali conferuntur magnificentia, et concubina (cui Panichis nomen erat) dono datur, atque accipitur.

PL 15, 2015A

この決議によって党派は解消し、〔人々の〕心は喜びに転じ、和解が成ったしるしとして宴が催された。その立役者アルケラオスには、70タラントと、宝石をちりばめた黄金の椅子が〔贈られた〕〔底本は cujus auctores Archelaus で文が整わない。ミーニュの脚注は古写本の読み cujus auctori Archelao(その立役者アルケラオスに)を挙げる。これに拠る〕。また選ばれた宦官たちが王の豪奢のうちに献上され、妾(その名はパニキスといった)が贈り物として与えられ、受け取られた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.2

2

Similiter et propinqui monitu regis, clarissimis donis Archelaum munerabantur, nec quisquam familiarium ejus exsors muneris fuit: quibus omnibus Herodes pro uniuscujusque meritis plurima impartiebat.

PL 15, 2015B

同じく近親の者たちも王の勧めに従い、きわめて立派な贈り物をアルケラオスに贈った。その家の者で贈り物にあずからなかった者は一人もいなかった。ヘロデはこれらすべての者に、それぞれの功に応じて多くのものを分け与えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.3

3

Prosecutus est etiam cum potentibus suis usque ad urbem Syriae splendidissimam, Antiochiam nomine, in regnum suum regredientem.

PL 15, 2015B

〔ヘロデは〕自分の王国へ戻ろうとするアルケラオスを、有力な家臣たちとともに、シリアのきわめて華やかな町、アンティオキアという名の町まで送って行った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.4

4

Evaserat Alexander, nisi se immersisset in Judaeam vir Archelai artibus longe exercitatior, Lacon genere, Eurycles nomine, nimie cupidus opum, earumque pro negotio contemptor, ubi majora potiundi spes refulgebat.

PL 15, 2015B

アレクサンドロスは逃れおおせていたであろう。ただ、アルケラオスの策略よりはるかに手慣れた男がユダヤに踏み込んできたのである。ラコニア人の出で〔Lacon。ラコニア(ラケダイモン)の人。同じ人物を Spartiates、Spartes とも言い、そちらは「ラケダイモン人」と訳す〕、名をエウリュクレスといい、富をあまりに貪りながら、それを大きく手に入れる望みが輝くとなれば、その同じ富を事のためには軽んじる者であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.5

5

Denique non contentus Laconicis facultatibus, in effusiones regias animum intenderat, venandique artifex Herodem antiquis opimis adorsus muneribus, remunerationi amplissimae locum paravit; longeque uberiora quam obtulerat, adeptus, tamen non satiabatur, nisi cruentis atque impiis factionibus gratiam sibi regis emercaretur.

PL 15, 2015B

実に、彼はラコニアの財産に満足せず、王のような浪費に心を向けていた。獲物を狩る術に長けたこの男は、古風で豊かな贈り物をもってヘロデに近づき、きわめて大きな報酬の余地を整えた。そして、差し出したよりはるかに豊かなものを得ても、なお満足せず、血に塗れた不敬な党派の策動によって王の好意を買い取ろうとした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.6

6

Itaque more quodam usuque Graecis familiari regem adulando, praedicandisque omnibus ejus, non solum quae laudis aliena, sed etiam involuta vitiis forent, in intimam ejus amicitiam brevi pervenit, ut inter primos secretorum arbitros eligeretur: adstipulante etiam patriae praerogativa, quod Spartiatas Judaei cognato sibi genere copulatos, pro fratribus habent.

PL 15, 2015C

そこで、ギリシア人にありふれた習慣と慣行にならって王に媚び、王の事柄をすべて、称賛に値しないものまで、また悪徳に覆われたものまで褒め立て、たちまち王のごく親密な友情にまで達し、秘密にあずかる第一の者たちの一人に選ばれるに至った。故国の特権も彼に力を添えた。ユダヤ人はラケダイモン人を、血のつながる縁者として兄弟のように見なしているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.7

7

Is ubi regiae domus vitia cognovit, suspectum animum patris, fratrumque inter se odia, novis artibus carum se omnibus simulans, quasi fidus singulis habebatur; sed pro ingenio regis aut munerum merito sua studia formabat, ut adjunctior esset Antipatro; Alexandrum dolis atque insidiis circumveniret, familiari specie utrumque exasperans: illum praerogativa aetatis regno debitum, istum materni generis praeditum nobilitate, jure superiorem: neque cum vilissimae corruptelae pignore aequale illi consortium.

PL 15, 2015C

彼は、王の家の悪徳と、父の疑い深い心と、兄弟どうしの憎しみを知ると、新たな策を弄して、自分は誰からも愛されていると装い、一人ひとりに忠実な者と見なされていた。しかし、王の気質や贈り物の功に応じて自分の熱意を使い分け、アンティパトロスにいっそう近づく一方、アレクサンドロスを謀りと罠で取り囲んだ。親しげな様子で両者を苛立たせた。一方〔アンティパトロス〕には、年長の特権によって王位は当然彼のものだと言い、他方〔アレクサンドロス〕には、母方の血筋の高貴さを備えて権利において勝っており、いやしい堕落の質草〔のような者〕と対等に並ぶいわれはないと言ったのである〔illum は年長のアンティパトロス、istum はマリアムネの子アレクサンドロスと取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.8

8

Quibus captus Alexander, utpote adolescentior, qui delectaretur his quae dicerentur sibi, non perpenderet illa, quae rursus de se apud Antipatrum componerentur, effudit sese mercenario Antipatri et proditori suo, aperuitque mentem lubrico ingenio affectuque incauto, patrem sibi auctorem malorum conquerens, qui matrem sibi eripuerit, regnum decoloraverit, quod sibi ab avo, veterisque prosapiae infulis debitum cupiat avertere; fraudari legitimos jure successionis, praeferri spurium stupri mercede; sed non diu quietura judicia Dei, ut qui uxorem innocentem necaverat, non etiam ipse propere parato per conjugem imperio defraudaretur.

PL 15, 2015D

アレクサンドロスは、まだ年若く、自分に語られることを喜び、その一方でアンティパトロスのもとで自分についてでっち上げられることを考え量らなかったので、これらに心を奪われ、アンティパトロスの雇い人であり自分を売る者に身を投げ出し、滑りやすい気性と不用意な感情のままに心を打ち明けた。父を、自分にとって災いの張本人だと訴え、母を自分から奪い、王位の色を褪せさせた者だと言い、王位は祖父と古い家柄の標〔しるし〕によって自分に当然帰すべきものなのに、これをそらそうとしている、嫡出の者が継承の権利を奪われ、私生児が不義の代価としてもてはやされている、しかし神の裁きは長く静まってはいまい、無辜の妻を殺した者自身が、妻によって急いで整えられた支配から、ついには自らも奪われることになろう、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.9

9

Quae sine mora Lacon ad Antipatrum deferebat, circumvento etiam Aristobulo, ut ejusdem querimoniae laqueis innecteretur, et pretio coacervata regi insinuabat, dicens; silentio se premere nequivisse tam immane facinus, et pro hospitii munere gratiam se lucis repraesentare, quam creptum ire filii pergerent, quos nisi ipse simulatione consilii fidelioris revocavisset, jam dudum Alexandri gladio interfectum patrem, regnumque indignis haeredibus vacuefactum.

PL 15, 2016A

ラコニア人はこれをただちにアンティパトロスに伝え、アリストブロスをも、同じ嘆きの網に絡め取るように欺いて、これらを代価をもって積み上げて王に吹き込み、こう言った。これほどの凶悪な悪事を黙して胸にしまっておくことはできなかった、歓待の贈り物に報いて、命の光〔という恩〕を返している、その光を息子たちは奪い取ろうとしている〔底本は creptum。ereptum と読む〕、もし自分が、より誠実な助言を装って彼らを引き戻さなかったなら、父はとうにアレクサンドロスの剣に殺され、王位はふさわしくない相続人たちのために空けられていたであろう、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.10

10

Neque Alexandro religioni esse parricidalem atrocitatem, qui maximi sceleris loco duceret, quod adhuc avi matrisque necem inultam haberet. Conveniri se ac perurgeri peremptorum querelis, ut tam atrox flagitium ulcisceretur.

PL 15, 2016B

アレクサンドロスにとって、近親殺しの残虐は忌むべきことではない。彼は、祖父と母の殺害がまだ報われないままであることを、最大の悪事と見なしているからである。彼は、殺された者たちの訴えに迫られ、この残虐きわまる恥ずべき行いに報復せよと求められていると言っている、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.11

11

Deberi sibi inferias interfectorum exigi, successionemque eorum non oportere contaminari, ut ab eo qui majores eorum occiderat regnum adipisceretur; renovaturum se judicia Caesaris, non simili ut ante, reverentia, sed ut Caesar ipse cognosceret omnia secreta regis, quaesitas sanguine opes, provinciam labefactatam; reperturum se ab inferis avum, matrisque acerbissimam necem demonstraturum, ut successor alienus in regnum regium subrogaretur.

PL 15, 2016B

殺された者たちのために供え物をすることが、自分に求められるべきである、彼らの後継が汚されてはならない、すなわち彼らの祖先を殺した者から王位を受けるようなことがあってはならない。自分はカエサルの裁きをふたたび呼び起こすであろう、以前のような敬意を払ってではなく、カエサル自身が王のすべての秘密、血によって求められた財、荒らされた属州を知るように〔するのだ〕。また冥界から祖父を見いだし、母のこのうえなく苛酷な殺害が、他人の後継者を王の王位に代わりに立てるためであったことを明らかにするであろう、と。〔eorum の指す者が定かでない。殺された者たちの後継と取った〕

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.12

12

Excitaverat regem Eurycles; Antipater tamen parvi aestimans unius suggestionem, alios quoque accusatores fratribus subornabat, qui dicerent cum ducibus quondam equestris exercitus Jocundo et Tyranno sermonem initum, compositas regi insidias dolore decessionis; in cervicibus periculum, nisi mature caveret.

PL 15, 2016C

エウリュクレスは王をかき立てた。しかしアンティパトロスは、一人の讒言では足りないと見て、兄弟たちに向けて、ほかにも告発者を買収して仕立てた。彼らは言った。かつて騎兵軍の指揮官であったヨクンドゥスとテュランヌスとのあいだに話が交わされ、〔軍を〕去ったことへの憤りから王に陰謀が仕組まれている、危険は首筋にある、早く用心しなければならない、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.13

13

Denique non distulit Herodes, illicoque raptos severe interrogat; sed nihil illi, de quibus arguebantur, confessi reperiuntur.

PL 15, 2016C

実にヘロデはためらわず、ただちに彼らを引き立てて厳しく尋問した。しかし、告発された内容について、彼らが何一つ白状していないことが分かった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.14

14

Et quia impune tam gravia simulabantur apud eum, qui criminum se vindicem profiteretur et negligentem calumniarum; non deerant, qui hujusmodi insidias machinarentur, quas acceptiores fore patri crederent.

PL 15, 2016C

そして、これほど重大なことが、罪の復讐者であり讒言には無頓着であると自ら公言する者のもとで、罰を受けずに仕立てられていたので、このような陰謀を企てる者には事欠かなかった。彼らはそれを、父に受け入れられやすいと信じたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.15

15

Nam et epistola prolata est, quasi ad castelli praepositum ab Alexandro et Aristobulo data, ut occiso rege, confugiendi sibi potestatem faceret, donec armis adversum se insectantes munirent, caeterisque subsidiis defensionem pararent.

PL 15, 2016C

また、一通の書簡が差し出された。アレクサンドロスとアリストブロスから砦の長官に宛てて出されたものとされ、王を殺した後、自分たちに逃げ込む余地を与えよ、追ってくる者に対して武器で守りを固め、ほかの手立てでも防衛を備えるまで、と書かれていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.16

16

Excruciatur castelli praepositus, et nihil fatetur. Nihilominus tamen haud ullis affectati sceleris indiciis exstantibus, quasi rei Alexander et Aristobolus dantur custodiae. Eurycles quinquaginta donatus talentis auctor salutis ac vitae habetur.

PL 15, 2016D

砦の長官は拷問にかけられたが、何も認めなかった。それにもかかわらず、企てられた悪事を示す証拠は何も現れないまま、アレクサンドロスとアリストブロスは、被告として監禁に付された。エウリュクレスは五十タラントを贈られ、〔王の〕救いと命の恩人と見なされた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.17

17

Dignum est, nec eum silere, qui Euryclis tempore in Judaeam transmissus erat fidissimus amicorum Alexandri, quem rex quasi conscium tentamentorum illius interrogandum putavit: utrum ne congruerent, quae Spartiates de adolescentibus nuntiavisset.

PL 15, 2017A

エウリュクレスの来ていたころにユダヤへ遣わされていた、アレクサンドロスの友人のうちもっとも忠実な者についても、黙ってはならない。王は、彼をアレクサンドロスの企ての共犯者と見て、尋問すべきだと考えた。ラケダイモン人が青年たちについて告げたことは、〔彼の証言と〕一致するのか、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.18

18

Verum ille nihil se de illis quidquam ejusmodi cognovisse, sacramento interposito fidem fecit: sed adolescentibus nihil profuit. A se quaestionem depulit, ne minueret delationis invidiam, et evacuaret Euryclis fraudulentiam, si severius interrogatus negaret.

PL 15, 2017A

しかしその者は、自分はそのようなことを何も知らなかったと、誓いを立てて信じさせた。だが青年たちには何の益にもならなかった。〔王は〕彼への尋問を退けた。〔主語は定かでない。ヘロデが彼を尋問から退けたと取った〕厳しく尋問されて彼が否認すれば、密告がかき立てた憎しみが薄れ、エウリュクレスの欺きが無効になるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.19

19

Quasi indignus igitur cui crederetur, ab Herode excluditur. Bonus enim pater accusari filios libenter audiebat, non sinebat defendi: delectabatur, cum appeterentur; offendebatur, si purgarentur.

PL 15, 2017A

こうして、信じるに値しない者として、彼はヘロデから退けられた。善良な父は、息子たちが訴えられるのを喜んで聞き、弁明されることは許さなかった。彼らが攻撃されると喜び、潔白が示されると不機嫌になった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.20

20

Denique Spartes ditatus regalibus praemiis, ubi tamen Achaiam attigit, calumniarum pretium luit.

PL 15, 2017A

実に、ラケダイモン人は王からの報酬で富んだが、アカイアに達するやいなや、讒言の代価を払わされた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.21

21

Salome cum purgare sese nequiret, quod Sylaeo Arabi pepegisset nuptias, ubi generi secretum prodidit, monentis ut consuleret sibi quo fratris commotionem evaderet, eo quod spe futurae conjunctionis consilia regis Arabis annuntiare suspecta accerseretur, delicti gratiam meruit, et omnem saevitiae regalis in adolescentes procellam intorsit, quo ultimo atque inevitabili naufragio demersi poenas dederunt.

PL 15, 2017B

サロメは、アラブ人シュライオスと婚姻の約束を結んでいたことについて自らを弁明できなかった。〔彼女は〕婿に秘密を漏らし、婿は、兄の動揺を逃れるよう身の処し方を考えよと勧めた。〔彼女は〕将来の結びつきを期待してアラブの王の企てを告げ知らせたとの疑いで呼び出されていたので、罪への赦しを得、王の残虐の嵐をことごとく青年たちに向け直した。彼らはこの最後の避けがたい難破に沈められ、刑罰を受けた。〔generi の指す人物と、各句の係りが定かでない。婿を助言者、サロメを呼び出された者と取った〕

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.22

22

Vinciuntur itaque, et quod ipsis erat durius vinculis, a se fratres separantur; missisque Volumnio militiae magistro, atque Olympio ex amicis regiis viro arguuntur apud Caesarem: at ille offensus licet, quia filiorum supplicia pater posceret, negandum tamen patri non arbitratus potestatem, in liberos suos dedit licentiam, sed consilium adjunxit: asserens melius consulturum, si proximorum regis eorumque qui praeessent provinciis, concilium congregaretur, et judicio communi procederet interrogatio: utrum ne aliquae patri insidiae paratae a filiis forent; et si convincerentur intentati parricidii, ferirentur; sin vero fugae aut levioris culpae arguerentur, esset vindicta moderatior.

PL 15, 2017B

こうして彼らは縛られ、彼ら自身にとって鎖よりもつらいことに、兄弟どうしが引き離された。軍の長官ウォルムニウスと、王の友人のうちの一人オリュンピオスが遣わされ、彼らはカエサルのもとで告発された。カエサルは、父が子らの処刑を求めたことに腹を立ててはいたが、父に権限を拒むべきではないと考え、子らに対する自由裁量を与えた。ただし助言を添えた。王の近親と、属州を治める者たちの会議を招集し、共通の判断によって尋問を進めるほうが、よく考慮したことになる、と。父に陰謀が子らによって企てられたのかどうか。もし企てた近親殺しが証明されれば打たれるべきであり、しかし逃亡や軽い咎で責められるのであれば、復讐はもっと穏当であってよい、と述べた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.23

23

Hac permissa sibi Herodes parricidii potestate, sed judicii conditione etiam moderationis admonitus, ad urbem illico Berithon properat, quam judicio celebrando Caesar praescripserat.

PL 15, 2017C

ヘロデは、近親殺しの権限は許されたものの、裁きの条件によって節度をも諭され、ただちにベリュトスの町に急いだ。カエサルが裁きを執り行うべき場所として定めていた町である。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.24

24

Conveniunt praesules provinciarum secundum scripta ad se data a principe Romano Caesare. Saturninus legatique considunt, inter quos et procurator Volumnius: deinde cognati amicique regis, Salome etiam et Pheroras, et Syriae primores.

PL 15, 2017C

属州の総督たちが、ローマの元首カエサルから自分たちに宛てて与えられた書状に従って集まった。サトゥルニヌスと総督たちが着席し、その中に総督ウォルムニウスもいた。続いて王の親族と友人たち、さらにサロメとフェロラス、そしてシリアの有力者たちである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.25

25

Archelaus solus excipitur ex Cappadocia, suspectae in generum arcessitus gratiae, cum accusatores adolescentium insidiatoresque judicium repraesentarent. Sed quae judicii species, ubi rei adesse sibi non permittebantur, et absentes accusabantur?

PL 15, 2017D

アルケラオスだけは、カッパドキアから〔の招集から〕除かれた。娘婿への好意が疑わしいとして咎められたのである〔arcessitus は属格を取って「…の廉で訴えられた」の意と取った〕。それでいて、青年たちの告発者と陰謀者たちが裁きの座を占めていた。だが、被告が自分で出廷することを許されず、不在のまま告発されるとき、それはいったい何という裁きの体裁であったか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.26

26

Advertebat enim Herodes, quoniam si tantummodo viderentur, prona hominum conditione ad misericordiam illico absolverentur: maxime ubi naturalis esset gratiae praerogativa. Deinde si ulla copia defensionis Alexandro permitteretur, quo objecta facile dissolveret.

PL 15, 2017D

ヘロデは気づいていたのである。もし彼らが姿を見せさえすれば、人間の性が慈しみに傾くので、ただちに赦されるであろうと。とりわけ自然の情の優位がある場合にはそうである。さらに、アレクサンドロスにもし何らかの弁明の機会が許されれば、彼は向けられた非難を容易に解いてしまうであろう、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.27

27

Itaque relegatis illis in vicum Sidoniorum, quasi in praesentes accusatio dirigebatur. Objiciebantur a patre insidiae sibi paratae; nulla probatio deferebatur, nulla indicia tentamentorum; haerebat accusator, quem nullus redarguebat.

PL 15, 2018A

そこで、彼らはシドン人の村に隔離され、あたかも居合わせている者に向けるかのように告発が行われた。父によって、自分に仕組まれた陰謀が申し立てられた。何の証明も持ち出されず、企てを示す証拠もなかった。誰も論駁しないので、告発者は〔その申し立てに〕食い下がっていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.28

28

Destitutos undique congregabat invidiam contumeliarum, injuriarum genera, quae graviora morte ab his qui considerant aestimarentur. Sed nemo discutiebat, nemo examinare audebat, quod a patre arguebatur, a rege imperabatur.

PL 15, 2018A

あらゆる面で見捨てられた者たちに対して、〔父は〕侮辱への憎悪を寄せ集め、様々な種類の不当な仕打ちを積み重ねた。それらは、居並ぶ者たちには死よりも重いと思われるほどであった。しかし誰も吟味せず、父によって告発され、王によって命じられたことを、誰もあえて精査しなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.29

29

Praejudicabat pietatis species, terrebat jus potestatis, interrogabat sententias securus victoriae, nescius quod in ejusmodi judicio aerumnosior esset qui vinceret, quam illi qui tam acerbe addicerentur. Saturninus condemnat adolescentes, quia aliud non licebat.

PL 15, 2018A

親の情愛という外見が先に判決を下し、権力の権利が恐れさせ、勝利を確信している者が意見を求めた。このような裁きでは、勝つ者のほうが、これほど苛酷に宣告される者たちよりも苦難が大きいことを知らずに。サトゥルニヌスは青年たちを有罪とした。ほかの道は許されなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.30

30

Sed moderatur sententiam, cavendum asserens, ne peremptis duobus ex tribus fratribus, tertio fratri ascriberetur mors duorum. Timide quidem; sed causam locutus est, quod ille esset fratribus auctor periculi. Secuti sunt eum pauci ex pluribus.

PL 15, 2018B

しかし彼は判決を和らげた。三人の兄弟のうち二人が殺されれば、二人の死が三人目の兄弟に帰せられることになるから、用心せねばならないと主張したのである。おずおずとではあったが、その理由を述べた。あの者〔三人目〕が兄弟たちにとって危険の張本人だというのである。彼に従った者は、多くのうちのわずかであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.31

31

Volumnius autem funesta immurmurat, et post eum omnes volente rege, tali auctore pensantes mortis sententiam, diverso quidem affectu, sed pari sorte expromunt, quibus hoc aut adulatio extorserat aut odium infuderat, ut aut regis affectaretur gratia, aut parricidae crudelitas graviore poena afficeretur, qui in victoria sua tam amarum de se triumphum reportavisset.

PL 15, 2018B

だがウォルムニウスは不吉な言葉をつぶやき、その後に全員が、王の意に従って、このような張本人を前にして死の判決を比べ量り、感情こそ異なれ、同じ運命をもって宣告した。ある者には追従がこれを無理に引き出し、ある者には憎しみが注ぎ込んだのである。すなわち、王の好意を得ようとし、あるいは、自分の勝利でこれほど苦い凱旋を自分にもたらした近親殺しの残酷さが、より重い刑罰を受けるようにと。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.32

32

Nemo tamen quasi factum horruit, et quasi commotus pronuntiavit. Scenae enim species erat, non judicii disciplina condemnare absentes, condemnare sine teste, sine indice, solo naturae privilegio, quod ad salutem magis quam ad periculum derivari soleret.

PL 15, 2018B

しかし、誰一人として、事柄に身震いするようにも、心を動かされたようにも、宣告しなかった。不在の者を、証人もなく、証拠もなく、ただ自然の特権だけで罪に定めることは、裁きの規律ではなく芝居の見せ場であった。その特権は、危険よりもむしろ救いのために向けられるのが常であるのに。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.33

33

Stupebat omnis Syria atque omnis Judaea, et attonitis mentibus tantae tragoediae finis exspectabatur. Quamvis etiam nota esset Herodis crudelitas, nemo tamen credere poterat, quod usque ad parricidium perseveraret.

PL 15, 2018C

シリア全土とユダヤ全土が呆然とし、これほどの悲劇の結末が、唖然とした心で待たれた。ヘロデの残酷さは知られていたにもかかわらず、近親殺しにまで至るとは、誰も信じることができなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.34

34

At in illo effera vis animi nec mari, nec terra cohibebatur. Itaque tamquam usu triumphantium, ut per diversa filios traheret, Tyrum urbem inclytam petit, inde in Caesaream transmittit, navigio spectaculum miserum parricidii circumferens, donec color ullus acerbissimae necis filiis inveniretur.

PL 15, 2018C

しかし彼にあっては、荒々しい心の力は海によっても陸によっても抑えられなかった。そこで、凱旋する者の習いのように、子らをあちこちに引き回すために、名高い町ティルスへ向かい、そこからカイサリアへ渡った。船で近親殺しの哀れな見せ物を持ち回り、子らの苛烈きわまる殺害に何らかの口実が見つかるまで続けたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.35

35

Movebatur omnis exercitus, sed metu indignationem premebat. Erat in exercitu regio veteris militiae vir Tyro nomine, filium habens conjunctum Alexandro, indulgentissimus pater, atque ob ea pignori carus, quoniam popularis quaedam pietatis est gratia, et maxime in suos illex dilectionis.

PL 15, 2018C

軍はみな心を動かされたが、恐れのために憤りを押し殺していた。王の軍に、古参の兵であるテュロンという男がいた。アレクサンドロスと親しい息子を持ち、きわめて子に甘い父であり、そのために息子からも慕われていた。親の情愛には人々に好まれる一種の魅力があり、とりわけ身内に対しては愛を誘うものだからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.36

36

Circa adolescentes quoque filios regis studio propensior, quod ab his suus filius diligeretur.

PL 15, 2018D

彼は、王の若い子らに対しても、自分の息子が彼らに愛されていたので、いっそう好意を傾けていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.37

37

Qui supra modum concepta indignatione, turbatus animi vociferari coepit: opprimi justitiam, veritatem excludi, aboleri religionem, confundi jura necessitudinum, naturae gratiam, superfluere iniquitates.

PL 15, 2019A

彼は、度を越えた憤りを抱き、心を乱して叫び始めた。正義は抑えつけられ、真理は閉め出され、敬虔は廃れ、血縁の権利は混乱し、自然の情は踏みにじられ、不法があふれている、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.38

38

Ad postremum in os ipsius regis progrediens, ingerebat miserum esse illum, qui adversum filios suos credendum improbissimis arbitraretur: Pheroram et Salomen consilii arbitros regis.

PL 15, 2019A

ついに王その人の面前に進み出て、〔彼は〕突きつけた。自分の子らに対して、最も邪悪な者たちを信じるべきだと考える者は、哀れなものだ。フェロラスとサロメを王の助言の裁定者としているのだから、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.39

39

Quam fidem ab his referri posse, qui se condemnatos capitis a rege frequentissime recognoscebant, aut quid eos aliud agere, nisi consulere vindictae ut destitutus idoneis successoribus ad unum inclinaret caeteris infirmiorem?

PL 15, 2019A

王からたびたび死罪を言い渡されたことを自ら知っている者たちから、どんな信義が返ってくるというのか。また、彼らは復讐を図るほか何をしているというのか。ふさわしい後継者を失った王が、ほかの者たちより劣るただ一人に傾くようにと〔ad unum…infirmiorem の係りは定かでない。ほかの兄弟たちより劣る一人(アンティパトロス)に、と取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.40

40

Qui facile subduceretur, quod ipse regius exercitus odio persecuturus esset eum, cui mors soluta esset fratrum duorum. Neminem esse quem non innoxiae aetatis tangeret misericordia. Plerosque autem ducum indignationem suam non jam premere, sed divulgare.

PL 15, 2019A

その者は容易に取り除かれよう。王の軍そのものが、二人の兄弟の死によって道を開かれた者を、憎しみをもって追うであろうから。罪なき年の者に慈しみを覚えぬ者は一人もいない。また指揮官の多くは、もはや憤りを抑えずに、公然と口にしている、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.41

41

Quorum vocabula locutus, finem dicendi fecit. Quibus illico cum Tyrone correptis, Tryphon ex ministris aulae regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret, subito quadam animi vanitate indicium sui facit compositum a Tyrone asserens, sibique persuasum, ut cum ex more barbam Herodi raderet, novaculam gutturi ejus imprimeret, quo perageret necem: idque ei maximo emolumento fore, quod de muneribus Alexandri polliceretur.

PL 15, 2019B

彼らの名を挙げて、話を終えた。直ちにテュロンとともに彼らは捕らえられた。すると、王の宮廷の従者の一人で、髪を刈る技と習慣を身につけたトリュフォンが、突然、ある心の浅はかさから、自分のことを訴え出た。テュロンが仕組んだことで、自分は説き伏せられたのだ、いつものようにヘロデの髭を剃るときに、剃刀を喉に押しつけて殺害を遂げよ、それはアレクサンドロスの贈り物から約束されたとおり大きな利得になる、と主張したのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.42

42

Statuitur Tyro cum filio; exercetur deinde simul quaestio. Negantibus illis, isto nihil amplius deferente, cum deesset manifesta rerum fides, nullum suppeteret argumentum, nullum indicium documentorum, Tyro jubetur vehementioribus tormentis excruciari.

PL 15, 2019B

テュロンは息子とともに据えられ、続いて一緒に尋問が行われた。彼らが否認し、〔トリュフォン〕がそれ以上何も告げず、事の明白な確証が欠け、論拠も、証拠立ても何一つ得られなかったので、テュロンをより激しい拷問で責めるよう命じられた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.43

43

Tune miseratus filius supplicia patris, spondet aperturum se omnia, si patris salus sibi condonaretur, atque a rege promissa venia suggerit, quod impulsus ab Alexandro, pater necem regi parasset.

PL 15, 2019C

そのとき息子は父の苦しみを憐れみ、父の無事が自分に赦されるなら、すべてを明かすと約束し、王から赦免を約されると、父はアレクサンドロスに駆り立てられて王の殺害を準備していたと〔彼は〕申し立てた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.44

44

Idque plerique ad tempus compositum rati, ut tali pignoris indicio Tyroni consuleretur: alii pro vero edictum loquebantur. Sed Herodes dubia pro certis adjudicavit, tamquam metuens, ne parricidii sibi facultas periret.

PL 15, 2019C

多くの者は、これは当座のためにでっち上げたもので、わが子という質草のこうした証言によってテュロンの身を守ろうとしたのだと考えた。ほかの者は、告げられたことを真実として語った。しかしヘロデは、疑わしいことを確かなものと断じた。近親殺しの機会が自分から失われることを恐れるかのようであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.41.45

45

Convocato itaque populo, et congregatis ducibus, de insidiis deprehensis motu gravissimo promit querelam, atque in mortem eorum plebem excitat: ibique Tyro cum filio pariter atque tonsore, saxis ac fustibus interficiuntur.

PL 15, 2019C

そこで民を召集し、指揮官たちを集め、露見した陰謀について、きわめて激しい動揺をもって訴えを述べ、彼らの死へと民衆を駆り立てた。そしてその場で、テュロンは息子と、また床屋とともに、石と棍棒で殺された。