De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.1
Est etiam juxta Hiericho urbem fons abundans, atque idem uberior ad potum, pinguior ad irrigandum, quem Jesus Nave natione Hebraeus, manu validus, primum genti eripuit Chananaeorum.
PL 15, 2116Dエリコの町のそばに、豊かな泉もある。飲むにはいっそう豊かで、灌漑するにはいっそう肥沃なこの泉を、ヘブライ人の出で、腕に優れたヌンの子ヨシュアが、初めてカナン人の民から奪い取った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.2
Is in principio corruptior habitus ac sterilis ad generandum, potantibus et usui parum salubris.
PL 15, 2116Dこの泉は初めのうち、水が悪く、子を生むには不毛で、飲む者にも使うにもあまり健やかでないとされていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.3
Unde rogatus ab incolis Elisaeus propheta, idemque Eliae discipulus, et tanto successor nequaquam indignus magistro, ut hospitalitatis suae mercedem relinqueret, quos visitaverat, locis, et corruptelam aquarum levaret, remedium dedit sicut Regnorum vetus Scriptura edocet, praecipiens vas fictile cum sale deferri sibi, quod accipiens, dejecit in fontem sal, et dixit: Sanavi aquas istas, et non erit in his moriens, neque sterilis ab eis: et sanatae sunt aquae, secundum verbum, inquit, Elisaei prophetae (IV Reg. II, 21 et 22) .
PL 15, 2116Dそこで住民に請われて、預言者エリシャ——エリヤの弟子であり、これほどの師の後継者として決して劣らぬ者——が、自らの歓待の報いとして、訪れた土地に〔益を〕残し、水の汚れを除くようにと、列王記の古い書が教えるとおり、救いの手立てを与えた。彼は土の器に塩を入れて自分のもとへ持って来るように命じ、それを受け取ると、塩を泉に投げ入れて言った。「私はこれらの水を癒やした。この水の中に死ぬものは生ぜず、この水から不毛が生ずることもない。」「水は、預言者エリシャの言葉のとおり、癒やされた」と〔その書は〕言う(列王記四2:21–22)。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.4
Ex illa itaque benedicti salis infusione temperatae aquae, reserataque ora fontis, sanctificati sunt aquarum meatus, ut dulciores potus venarum scaturigo effunderet, et omnis illa dulcesceret aquarum amaritudo; uberiores fructus terra daret.
PL 15, 2117Aこうして、祝福された塩が注がれたことで水は和らぎ、泉の口は開かれ、水の流れは聖められて、泉の湧き出しはいっそう甘い飲み水を流し出し、水の苦みはすべて甘くなった。土地はいっそう豊かな実りを与えるようになった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.5
Generandae quoque sobolis optima successio, largam posteritatis copiam subministraret, nec deficeret genitalis aqua: cum divina gratia pro justorum fidelibus studiis tanti prophetae benedictionibus aspiravisset.
PL 15, 2117A子を生むことについても、最善の継承が子孫の豊かな数をもたらし、生殖の水も尽きないようにされた。神の恩寵が、正しい者たちの信仰深い熱意のゆえに、かくも偉大な預言者の祝福に息を吹き込んだからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.6
Convertit itaque naturam aquarum ad preces prophetae coelestis oraculi resultatio, continuoque sterilitatem depulit, fecunditatem infudit.
PL 15, 2117Bこうして天の託宣の応えは、預言者の祈りに応じて水の本性を転じ、ただちに不毛を追い払い、多産を注ぎ込んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.7
Coepere illic crebrescere generationes hominum, fructus terrarum, succusque aquarum, ante jejunus et amarus internecare solitus sata, tristiaque bibentium ora torquere, fertilitatem solo, potantibus suavitatem infundere, ut si breviter culta contingat plus prosit, quam ubi diutius irrigaverit.
PL 15, 2117Bそこでは、人々の世代も、土地の産物も、水の汁も、盛んに増え始めた。水の汁は先には乏しく苦くて、作物を枯らし、飲む者の悲しげな口を苦しめるのが常であったのに、今は土に豊穣を、飲む者に甘さを注いだ。そのため、耕された地にわずかな間触れただけでも、より長く灌漑した所より益になるほどである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.8
Est enim nova gratia, ut profectus redundantior sit, ubi usus minor: et ubi amplius quisquam usus fuerit, ibi minor fructus sit: eoque plus caeteris fontibus rigat, quia vel exiguum ejus abundat ad ubertatem.
PL 15, 2117B実に不思議な賜物がある。使うことが少ない所ほど、益はいっそう溢れ、いくらか多く使う者のもとでは、実りは少なくなる。それゆえ他の泉よりも多く潤すのである。その少量でさえ豊穣に足りるからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.9
Denique campus eum circumjacet septuaginta stadiorum in longitudinem, viginti in latitudinem patens. In eo mirabilem hortorum gratiam cernas, varia palmarum genera, tantamque dactylorum dulcedinem, ut mella defluere putes haud caeteris inferiora.
PL 15, 2117B実に、泉の周りには長さ70スタディオン、幅20スタディオンに広がる平野がある。そこであなたは庭園の見事な美しさ、さまざまな種類のナツメヤシ、またナツメヤシの実の甘さを目にするであろう。蜜が滴り落ちていると思うほどで、他に決して劣らない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.10
Sunt etiam illic praestantissimi apum fetus: nec mirum, ubi tam diversis inhalantes floribus, paradisi suaves fundunt odores. Illic opobalsamum gignitur.
PL 15, 2117Cそこにはまた、きわめて優れたミツバチの群れがいる。それも不思議ではない。かくも多様な花に息を吹きかけ、楽園のような芳香を放つのであるから。そこではバルサムの樹液が生ずる。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.11
Quod ideo cum adjectione significamus, quia agricolae cortice tenus virgulas incidunt, eas in quibus balsama gignantur, ut per illas cavernas paulatim distillans humor se colligat. Caverna autem Graeco nomine ὀπὴ dicitur.
PL 15, 2117C我々がこれを言い添えて述べるのは、農夫たちが樹皮の深さまで細い枝に切り込みを入れ——バルサムが生ずるのはその枝においてである——その穴を通して、滴る汁が少しずつ集まるようにするからである。なお、穴はギリシア語でオペーと言う〔ギリシア語〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.17.12
Illic cypreum, illic mirabolanum nasci ferunt, et alia istiusmodi, quae in aliis locis haudquaquam reperiuntur. Aqua ut caetera fontium, illic tamen praestantior, aestate frigida, hieme tepens. Aer mollior, ut summa hieme lineis incolae exuviis utantur indumentorum.
PL 15, 2117Cそこにはキュプレウムが、そこにはミラボラヌムが生ずるという〔いずれも香料となる植物か。不詳〕。ほかにもこの類のものがあり、それらは他の土地では決して見つからない。水は他の泉の水と同じであるが、それでもそこではいっそう優れ、夏は冷たく、冬は温かい。空気はいっそう穏やかで、真冬にも住民は亜麻の布の衣を着る。