偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput VI 第3巻 第VI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2074D · 26 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.1

1

Utrique Galilaeae Syria et Phoenice adhaerent, disterminantque eam a solis occasu Ptolemais territorii sui finibus, et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc vero Tyriorum finibus associatus, cui connectitur Gabaa civitas quae quondam Judaeis causa gravis exitii fuit: ab oriente eam Hyppenae et Gadara suis finibus resecant.

PL 15, 2074D

両ガリラヤにはシリアとフェニキアが接している。西からはプトレマイスが自らの領域の境で、またカルメル山が、これを隔てている。カルメル山はもとはガリラヤ人のものであったが、いまはティルス人の領域に併合されており、これにギブアの町が連なる。この町はかつてユダヤ人に重大な滅びのもととなった。東からは、ヒュッペナイ〔底本は Hyppenae。ヒッポスの町のことか〕とガダラが、それぞれの境でこれを切り取っている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.2

2

Eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta veteri aevo fuere: a meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiuntur regionibus, nec ultra fluenta Jordanis patiuntur extendi.

PL 15, 2074D

同じガリラヤは、昔からガウラニティス地方とアグリッパの王国にも境を接するものとして画されていた。南の側では、スキュトポリスとサマリアがそれぞれ自らの地方をもって〔ガリラヤを〕受け止め、ヨルダンの流れを越えて広がることを許さない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.3

3

Septentrionalia ejus a dextro latere Tyrus claudit, omnisque regio Tyriorum, cujus objectu Galilaeae spatia definiuntur.

PL 15, 2075A

その北は、右の側でティルスが閉ざし、またティルス人の全地方が閉ざしている。この地方が横たわることで、ガリラヤの広がりは限られる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.4

4

Ipsae autem inter sese hoc distinguuntur modo, ut quae inferior Galilaea dicitur, ab urbe Tiberiade usque ad urbem cui nomen Zabulon, supra maritima Ptolemaidis extenta longitudine diffundatur; latitudo autem ejus a vico Zaloth qui est in campo maximo, usque ad Bersabem haud dubie deducitur.

PL 15, 2075A

両者は互いに次のように区別される。下ガリラヤと呼ばれるものは、ティベリアスの町からゼブルンという名の町までで、プトレマイスの海沿いの上方に延びた長さをもって広がる。その幅は、大平原にある村ザロトから、疑いなくベルサベまで続く。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.5

5

Unde etiam superiori Galilaeae aperitur exordium, quoad vici Bathatae fines attingat. Ipso autem vico etiam Tyriae terrae fines determinantur: longitudinis quoque ejus initium vicus est Thalla, finis est Rothala Jordani finitimus.

PL 15, 2075A

またここから上ガリラヤの始まりも開け、バタタ村の境に達する。この村自体によってもティルスの地の境が画される。その長さの始まりはタラ村、終わりはヨルダンに接するロタラである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.6

6

Hinc intelligi datur, quantum se porrigant spatia Galilaeae superioris, cujus initium Jordanis est vel ejus confinia. Hac igitur suae magnitudinis aestimatione utraque Galilaea distinguitur.

PL 15, 2075A

ここから、上ガリラヤの広がりがどれほどに及ぶかが分かる。その始まりはヨルダンあるいはその近辺である。こうしてその大きさの見積もりによって、両ガリラヤは区別される。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.7

7

Terra autem pinguis, herbosa, diverso culturae genere nitens, distincta arboribus, ut quemvis alliciat ad sui gratiam, et fugitantem labores ad studia culturae invitet atque excitet.

PL 15, 2075B

土地は肥え、草が茂り、さまざまな種類の耕作で輝き、樹木で区切られて、誰をもその魅力で引きつけ、労苦を避ける者をも耕作の営みへと招き、駆り立てる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.8

8

Denique nulla illic vel exigua terrae portio vacat: frequentatur plerisque inhabitantibus: crebrae urbes, vici frequentes, multitudo hominum innumerabilis, ut exiguus vicus in suo tractu habeat viginti millia inhabitantium.

PL 15, 2075B

実に、そこではどんなにわずかな土地も空いていない。住民の多くが住み、町は数多く、村は密集し、人の数は数えきれず、小さな村でさえ、その一帯に2万人の住民を抱えている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.9

9

Circumfusis quoque nationibus alienigenis utraque Galilaea circumdatur, et ideo genus hominum bellicosum, a prima aetate exercitum praeliaribus tentamentis, abundans numero, audacia promptum, atque ad omnes belli artes paratum.

PL 15, 2075B

またどちらのガリラヤも、異国の諸民族に取り囲まれている。そのため人々は好戦的で、幼いころから戦いの試練で鍛えられ、数に富み、大胆で敏捷、あらゆる戦の技に備えている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.10

10

Praestat tamen magnitudine Petraea regio, quae unde vocabulum acceperit, supra diximus. Major haec; sed utilior Galilaea, quia tota exercetur, nec ulla pars ejus fructibus infecunda est: sed universa terra ejus opima et ferax.

PL 15, 2075B

とはいえ広さではペレア〔底本は Petraea。名の由来を先に述べたとあるのでペレアと解した〕地方がまさる。その名がどこから来たかは先に述べた。こちらは大きいが、ガリラヤのほうが役に立つ。全土が耕され、その地のどの部分も実りに乏しくないからである。むしろその土地のすべてが肥沃で豊かである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.11

11

Petraea autem diffusior, sed ex majore parte deserta ac rigida, quae mansuescere arando nesciat, nec asperiores facilis succos domare.

PL 15, 2075C

これに対しペレアは広く広がるが、大部分は荒れ地で硬く、耕しても穏やかにならず、荒い汁気をたやすく和らげることもできない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.12

12

Sed rursus portio ejus mollis ad cultum, fertilis ad usum, grata ad aspectum, mitis ad exercitium, insitivis utilis pomis, omnia ferens, ut campos ejus distinctae in fronte praetexant arbores, in medio venustent: et plerumque a nimio sole vel frigore defendant sata: maximeque olea vestitus ager, aut vitibus intextus, aut palmis insignitus.

PL 15, 2075C

だがまたその一部は耕しやすく柔らかで、用に実り、見て快く、手入れに穏やかで、接ぎ木した果実に適し、あらゆるものを産む。そのため、その野の前面には間隔をあけて木々が並び、真ん中では美しく彩り、しばしば強すぎる日射しや寒さから作物を守る。とりわけオリーブをまとった畑、あるいはブドウが織り込まれた畑、あるいはナツメヤシで際立つ畑がそうである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.13

13

Inenarrabile quanto decori sit, cum vento impulsi palmarum ordines concrepant, et suaviores solito funduntur dactylorum odores.

PL 15, 2075C

風に打たれたナツメヤシの列が鳴り響き、いつもより甘いナツメヤシの実の香りが広がるとき、どれほどの美しさとなるかは、言葉に尽くせない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.14

14

Nec mirum si omnis illic gratia viriditatis est, ubi amoenis fluviorum meatibus, ex superiore decurrentium jugo montium, superfusus ager rigatur, et niveis fontibus scatens possideatur cum invidia, desideretur cum gratia.

PL 15, 2075D

そこにあらゆる緑の魅力があるのも不思議ではない。山々の頂から流れ下る川の快い水路によって、あふれるほどに潤され、雪のように白い泉が湧き出るその畑は、妬みを受けつつ所有され、好意をもって望まれるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.15

15

Longitudo ejus a Macherunte usque ad Pellam, id est, a latere meridiano usque in septentrionem. Latitudo autem a Philadelphia usque ad flumen Jordanem, hoc est ab ortu solis usque Arabiae protexitur.

PL 15, 2075D

その長さはマカイロスからペラまで、すなわち南の側から北に及ぶ。幅はフィラデルフィアからヨルダン川まで、すなわち日の出の方からアラビアにまで延びている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.16

16

In occasum autem urbe ad Jordanem flumine extendi manifestatur: Samaritana quoque regio inter Judaeam atque Galilaeam media jacet, incipiens a vico cui nomen Elas, deficiens in terra Acrabathenorum natura consimili, nec ullo modo differens a Judaea.

PL 15, 2075D

西は、町〔底本は urbe〕からヨルダン川まで延びていることが明らかである〔本文が崩れているらしく、そのまま訳した。ミーニュの脚注(ガッランディ)は flumine を flumen と読むべきかと問いつつ、本文を改めない〕。またサマリア地方はユダヤとガリラヤのあいだの真ん中に横たわり、エラスという名の村から始まって、アクラバタの人々の地で終わる。性質はほぼ同じで、ユダヤと何ら異ならない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.17

17

Utraque enim montosa atque campestris est, pro locorum diversitate; neque tota campis diffunditur, neque in locis omnibus montium rupibus scinditur; sed utriusque qualitatis habet gratiam, ad exercitium culturae solubilis terra et mollior, eoque frumentis utilis, et prope circa fertilitatem soli nulli secunda, maturitate certe fructuum prior omnibus.

PL 15, 2076A

というのも、どちらも土地の違いに応じて山がちでもあり平野でもある。全体が野に広がっているのでもなく、至る所が山の岩で裂けているのでもない。両方の性質の魅力を備え、耕作に向いてほぐれやすく柔らかな土で、ゆえに穀物に有用であり、土地の肥沃さではほとんどどの土地にも劣らず、実りの熟すことでは確かにあらゆる土地に先んじる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.18

18

Nam cum adhuc alibi seruntur frumenta, isthic metuntur. Species quoque atque ipsa frumenti natura, haud usquam praestantior habetur.

PL 15, 2076A

よそではまだ穀物が蒔かれているときに、そこでは刈り取られている。穀物の見た目も、その性質そのものも、どこにもこれ以上に優れたものは見られない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.19

19

Aqua dulcis, decora ad speciem, suavis ad potum, ut secundum elementorum gratiam aestimaverint Judaei eam promissam patribus terram fluentem lac et mel, cum spoponderit illis resurrectionis praerogativam.

PL 15, 2076A

水は甘く、姿は美しく、飲めば心地よい。そのためユダヤ人は、諸元素の好ましさに従って、父祖たちに約束された乳と蜜の流れる地とはこれのことだと解した。〔神は〕彼らに復活の特権を約束していたのに。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.20

20

Et utrumque quidem divina pietas contulerat, si fidem servassent: sed infidelibus animis utrumque ereptum: hic jugo captivitatis, illic vinculo peccati. Nemorosa regio, et ideo dives pecoris, et abundans lactis. Denique nusquam sic lacte distenta pecus ubera gerit.

PL 15, 2076B

そして神の慈愛は、もし信仰を守っていたなら、その両方を授けていた。だが不信の心のゆえに、両方が奪われた。こちらは捕囚の軛によって、あちらは罪の絆によって。そこは森の多い地方で、それゆえ家畜に富み、乳が豊かである。実に、これほど乳で乳房を張らせた家畜は、どこにもいない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.21

21

Poma silvestria vel insitiva super omnium regionum copias. Referta autem utraque vel Judaea vel Samaria hominum multitudine, ut mihi videantur hinc illud interpretati Judaei quod scriptum est, quia nulla erit in his locis sterilis et infecunda, cum hoc lex de meritorum fecunditate praescripserit, et virtutum fertilitate.

PL 15, 2076B

野生の果実も接ぎ木の果実も、あらゆる地方の産物にまさる。しかしユダヤもサマリアも、どちらも人の数に満ちあふれている。ゆえに、ユダヤ人が、書かれていること、すなわち「この地に不妊で実らぬ者は一人もいない」を、ここから解釈したのだと私には思われる。律法は、これを功績の豊かさと徳の実りについて定めていたのに。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.22

22

Principium Samariae de Arabiae finibus a vico cui nomen Jordani, finis ad aquilonem vico Borceo; latitudo autem Judaeae a fluvio Jordane usque Joppen. Incipit enim a fontibus Jordanis, et a monte Libano, et usque ad Tiberiadis lacum dilatatur.

PL 15, 2076B

サマリアの始まりはアラビアの境にあり、ヨルダニという名の村から、北の終わりはボルケオス村である。ユダヤの幅は、ヨルダン川からヤッファまでである。〔その地は〕ヨルダンの源とレバノン山から始まり〔主語は明示されない〕、ティベリアス湖まで広がる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.23

23

A vico quoque Artha initium longitudinis ejus, quae usque ad vicum extenditur Juliadem, in quo Judaeorum pariter et Tyriorum communis habitatio.

PL 15, 2076C

またその長さの始まりはアルタ村で、ユリアス村まで延びている。そこにはユダヤ人とティルス人が共に住んでいる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.24

24

In medio autem Judaeae civitas Hierosolyma, quasi umbilicus regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur: abundans regio mediterraneis copiis, nec fraudata maritimis, quia praetendit usque ad Ptolemaidem, et totum illud mare praetexit littoribus suis.

PL 15, 2076C

ユダヤの真ん中にはエルサレムの町があり、賢者たちの好むところに従って、地方全体の臍のようなものと呼ばれる。この地方は内陸の産物に富み、海の産物にも欠けない。プトレマイスまで広がり、あの海全体をその海岸で縁取っているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.25

25

Multae urbes, sed inter omnes Hierosolyma eminet: ita ut quasi caput in corpore non obumbret sua membra, sed regat, atque eis tuitioni sit et pulchritudini.

PL 15, 2076C

町は多いが、そのうちでエルサレムが際立つ。それは、体にある頭が自らの肢体を覆い隠さず、むしろ治め、それらにとって守りであり美しさであるのと同じである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.6.26

26

De Judaea itaque et finitimis regionibus, opportuno licet compendio, ea quae significanda fuerant, non praetermisimus.

PL 15, 2076C

こうしてユダヤとその周辺の地方について、時宜を得た要約ではあるが、述べるべきことを我々は省かなかった。