De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.1
Placidus praemissis quingentis equitibus, fugientes insecutus, coegit eos in vicum qui proximus erat, concedere: in quo electorum pube juvenum reperta, audaciam sumpsere, ut insurgerent in Romanos. Quae res illis cladi fuit.
PL 15, 2114Aプラキドゥスは騎兵500を先に遣わして、逃げる者を追い、最寄りの村へ退かざるを得なくさせた。その村で選り抜きの若者たちを見いだした彼らは、ローマ人に立ち向かう大胆さを奮い起こした。これが彼らには破滅となった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.2
Nam circumfusis equitibus, a vico exclusi, sine ullo caedebantur impedimento. Et dum alii conferti sese reciperent, ante limina portarum trucidabantur. Caesorum cadaveribus aggregata moles adaequaverat murorum altitudinem.
PL 15, 2114A騎兵に取り囲まれ、村から締め出されて、何の妨げもなく斬り倒された。ほかの者が密集して退こうとするあいだにも、門の敷居の前で殺された。斬られた者の屍が積み上げられて山となり、城壁の高さに並んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.3
Romani alios sagittis figebant, alios sauciabant diversis missilibus: ad postremum castellum expugnavere, ibique omnes, nisi quibus elabendi facultas fuit, interfecti.
PL 15, 2114Bローマ人は、ある者を矢で射貫き、ある者をさまざまな投げ道具で傷つけた。最後には砦を攻め落とし、そこでは、逃れる機会のあった者を除き、全員が殺された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.4
Alii fugientes, ingentem famam Romanae virtutis suis sermonibus exaggerabant, majora sibi quam hominum visa corpora, nullam resistendi cuiquam adversum invictos fiduciam.
PL 15, 2114Bほかの逃げ延びた者は、ローマ人の武勇の大きな評判を自分たちの話で誇張し、その体は人間のものよりも大きく見えたこと、無敵の者に立ち向かう確信はもはや誰にも無いことを語った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.5
Unde perterriti omnes, fugere illico; nec solum vicina et finitima, sed etiam Hierico urbs, quae propter incolae multitudinis agmina spem caeterorum fovebat, relinquebatur.
PL 15, 2114Bこれに皆震え上がり、ただちに逃げた。近隣や周辺の地だけでなく、住民の大群のためにほかの者たちの望みを支えていたエリコの町までが見捨てられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.6
Placidus, rebus ex sententia fluentibus, eos quoque per equites insectatus, alios confertos, alios palantes sternit usque ad flumen Jordanem: maximum quoque numerum ad ripam fluminis reperit impeditum transitu, quod tunc forte praedictus amnis imbribus auctus, aut resolutis nivibus intumuerat.
PL 15, 2114Bプラキドゥスは、事が思いどおりに運んだので、彼らをも騎兵で追撃し、密集した者も散り散りの者も、ヨルダン川まで薙ぎ倒した。さらに、川岸でおびただしい数が渡れずに阻まれているのを見つけた。その川は、たまたまそのとき、雨で増水し、あるいは雪解けで膨れていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.7
At illi ubi Romanos adesse viderunt, parant sese, et ad fluminis oram stipant. Necessitas intercluso fugae subsidio, remedium in manus vertit, et impetu facto, multi supra pauciores equites arietantur: illi arte nota et veteri militiae more interequitantes dissecare hostium cuneum, dissolvere globos, fessos urgere, cedentes sequi coepere: hinc alii ferro hostium, alii suo, quod conferti in unum atque in se relisi incurrerant, interficiebantur.
PL 15, 2114Cだが彼らは、ローマ人が来たのを見ると、身構え、川縁に密集した。逃げ道を断たれた必然が、救いを手の力に変え、突撃によって、多数が、少数の騎兵の上に押し寄せた。騎兵は、熟知した技と古来の軍の習いで、あいだを駆け抜け、敵の楔形を切り裂き、塊を解き、疲れた者に迫り、退く者を追い始めた。こうしてある者は敵の剣で、ある者は自らの剣で、一つに密集して互いに跳ね返され、突っ込んだために、殺された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.8
Alii in flumen ruebant, qui ipsa sui ruina, et alius alio impliciti demergebantur. Plerique etiam aestimantes, quod possent praetergredi, sese fluvio dabant. Quos paululum progressos sorbebat gurgitum vis aut fluminum ictus abripiebat.
PL 15, 2114Cある者は川へ突進し、自らの崩落と、互いに絡み合うことで沈んだ。多くは、渡れると思って川に身を投じた。少し進んだところで、渦の力に呑まれ、あるいは流れの衝撃に運び去られた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.9
Et si qui natandi usu super aquas processerant, aut fluentis subterlabentibus se suspenderant, aut arborum ramis impediti, qui fluvio deducebantur, aut ipsis caudicibus oppressi, animam ponebant in flumine.
PL 15, 2114D泳ぎの心得があって水面に出た者も、下を滑り流れる水に身を預けて浮かび、あるいは流れに運ばれる木々の枝に絡め取られ、あるいは幹そのものに押し潰されて、川の中で息を引き取った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.10
Saepe etiam nandi indoctus, ubi natantem apprehendisset, tenebat, ut ipse pariter evaderet, et astrictum brachiis defatigabat, donec uterque mersus, alteri exitio foret.
PL 15, 2114Dしばしば、泳ぎを知らぬ者が、泳ぐ者を捕まえると、自分も一緒に助かろうとして離さず、腕に締めつけて疲れさせ、ついには二人とも沈み、相手の破滅となった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.11
At si qui forte secundo amne decurrens evasurus aestimaretur, irruebatur sagittis, ac subito resupinus, cessantibus brachiorum remigiis, interibat.
PL 15, 2114Dまた、たまたま流れに乗って下り、助かると思われた者があれば、矢が浴びせられ、たちまち仰向けになり、腕の櫂が止まって死んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.12
Fuere etiam, qui natare nescii, dum expertem doloris mortem requirunt, edito riparum toro, in fluvium se excuterent voluntarii.
PL 15, 2115A泳ぎを知らぬ者の中には、苦痛のない死を求めて、岸の盛り上がった所から自ら川へ身を投げた者もあった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.13
Alii arenoso ingressi littore, merso vestigio deprimebantur: plerique etiam saxorum teretium lubrico aut vadosis offensi locis, instabili fluctuantes gradu, fluentis sequentibus obruebantur.
PL 15, 2115Aある者は砂の岸に踏み入ると、足が沈んで引き込まれた。多くは、丸い石の滑りやすさや浅瀬につまずき、足元定まらず揺れるうちに、後から来る流れに呑まれた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.14
Caesa ferro tredecim millia: innumerabilis autem multitudo fluvio consumpta, praeda ingens de ovium gregibus, et camelorum atque asinorum et boum parta; quae licet strages hominum maxima fuerit, tum vero major aestimabatur, quia non solum regio omnis repleta erat cadaveribus humanis (cum dispersi ac palantes quibuscumque in locis comprehensi fuerant, interimerentur), verum etiam ut Jordanis ipse defunctorum corporibus obstructus, cursus proprios dirigere non posset.
PL 15, 2115A剣で斬られた者は1万3,000人。川で亡んだ者は数えきれず、羊の群れ、ラクダ、ロバ、牛から莫大な略奪品が得られた。この大殺戮は、なるほど最大のものであったが、そのとき実際以上に大きく思われた。地方全体が人の屍で満ちただけでなく(散り散りにさまよう者が、見つかった場所ごとに殺されたため)、ヨルダン川そのものが死者の体で塞がれて、自らの流れを進めることができなかったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.15
Asphaltites quoque lacus cruore et visceribus defunctorum mutaret naturae suae speciem, in quem omnia, quaecumque Jordanis attraxerat, invehebantur.
PL 15, 2115Bさらに、アスファルティティス湖までもが、ヨルダンが引き寄せたものはすべてそこへ運び込まれたので、死者の血と臓腑によって、その本来の姿を変えるほどであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.16
Denique nonaginta duo millia et ducenti illa die Judaeorum periisse aestimati, a quingentis tantummodo equitibus, et tribus millibus exercitus pedestris.
PL 15, 2115B実に、その日に亡んだユダヤ人は9万2,200人と見積もられ、それは騎兵わずか500と、歩兵の軍3,000によるものであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.15.17
Progressus quoque ad ulteriora Placidus, Abilam et Juliadem et Betesmon, et omnes vicos loci ipsius usque ad Asphaltitem lacum Romano imperio restituit. Scaphis quoque imposuit milites, a quibus universi qui in lacum memoratum confugerant, exstinguerentur.
PL 15, 2115Bさらに先へ進んだプラキドゥスは、アビラ、ユリアス、ベテスモン、およびその地のすべての村を、アスファルティティス湖に至るまで、ローマの支配に取り戻した。また舟に兵士を乗せ、前記の湖へ逃れた者を皆殺しにさせた。