De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.23.1
Inde Taricheas sollicito atque instructo agmine petit, eo quod plurimum ad ipsam urbem propter munitionem loci confluxerat multitudinis: et quia muro eam vallaverat Josephus, nisi qua pedestribus invia Generasi lacus fluctibus alluebatur, ideo navigiis congregatis, anceps bellum fremebat.
PL 15, 2093Dそれから、警戒し隊列を整えて、タリカイアイへ向かう。この町には、場所の堅固さゆえにとりわけ多数の群衆が集まっていたからである。ヨセフスが城壁で囲んでいたが、徒歩では通れないゲネサレ湖の波に洗われるところだけは別であった。そこで船が集められ、陸と水の両面の戦いの構えが唸っていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.23.2
Si terrenum inclinaret adversum se praelium, ad naves confugerent; si navali certamine cederent, urbem reviserent, murisque sese ambientibus defensarent. Consimilia utrobique praesidia, vel in urbe Tiberiade, vel Taricheis.
PL 15, 2093Dもし陸の戦いが自分たちに不利に傾けば、船に逃れ、もし海戦で退けば、町に戻り、周りを囲む城壁で身を守ろうというのである。ティベリアスにもタリカイアイにも、どちらにも同様の守りがあった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.23.3
Sed Taricheis perniciora ingenia: muris validior Tiberiadis. Sed et Taricheorum furor promptior, ut si necesse esset, miscerent omnia: navalia terrenis certamina, terrena classicis.
PL 15, 2094Aだがタリカイアイの者たちの気質は、より危険だった。城壁はティベリアスのほうが堅固であった。しかしタリカイアイの者たちの狂憤もより迅速で、必要ならすべてを混ぜ合わせようとした。海戦を陸の戦いに、陸の戦いを艦隊に。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.23.4
Denique circumvallati, adversa acie, cum majora auderent viribus, nec adversus dispositionis Romanae moderamina, veterani quoque exercitus virtutem quidquam temeritas promoveret; priusquam aliquid exitii subirent, versi in fugam, ad naves convolavere.
PL 15, 2094A実に、取り囲まれ、敵の陣と向かい合い、力以上のことを敢えてしたが、ローマの配置の統制にも、古参の軍の武勇にも、無謀は何も動かせなかったので、何か破滅を被るより前に、敗走に転じ、船に飛び乗った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.23.5
Quibus confertis, tamquam densata acie praeliabatur, ac si in terris manu res gereretur. In campo etiam multitudo innumerabilis hostem praestolabatur. Eo cognito filium cum delectis equitibus Vespasianus direxit.
PL 15, 2094A船に詰め込まれると、陸で手で事を行うかのように、密集した陣のように戦った。野にもまた、数えきれぬ群衆が敵を待ち受けていた。これを知り、ウェスパシアヌスは息子を精鋭の騎兵とともに遣わした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.23.6
Qui ubi se ingentibus circumfusum copiis vidit, ad patrem quidem retulit majorem esse hostium multitudinem, quam opinio comprehenderat: sed convocatis quos secum deduxerat, bellandi incentivum hujusmodi alloquio infudit.
PL 15, 2094B彼は、おびただしい軍勢に取り囲まれたのを見て、父に、敵の数は予想が及んでいたよりも多いと報告したが、連れてきた者たちを呼び集めて、戦いへの奮起をこのような演説で注ぎ込んだ。