偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput IV 第3巻 第IV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2072D · 8 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.1

1

At vero Petates Niger, et Babylonius Syllas, et Joannes Essaeus omne quod erat in Judaea pubis validae congregantes, Ascalonem petunt, amplam quidem et muris subnixam validis urbem, sed opis subsidiique indigam, quae septingentis viginti stadiis ab Hierosolymitana urbe discernebatur, et odiis ingentibus.

PL 15, 2072D

さて、ペラヤのニゲル〔底本は Petates Niger〕、バビロニアのシラス、エッセネ派のヨハネは、ユダヤにいた強壮な若者をことごとく集め、アシュケロンへ向かった。これは大きく堅固な城壁に支えられた町だが、援助と守りを欠き、エルサレムの町から720スタディオンの距離によって、また大きな憎しみによっても隔てられていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.2

2

Propterea Judaei inimicam sibi urbem diruere cupientes, collecta manu involavere. Praeerat urbi Antonius minore numero Romani exercitus, quam quo resisti posse Judaeis aestimaretur.

PL 15, 2073A

そのためユダヤ人は、敵である町を打ち壊そうと望み、手勢を集めて襲いかかった。町を預かっていたのはアントニウスで、率いるローマ軍はユダヤ人に抵抗できると思われるには足りない数であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.3

3

Sed vir acrioris ingenii, et ex aequo prudens bellator, diffusos et numero magis quam virtute fidentes eductis equitibus, transire ad urbem sinit: deinde in cursu progressos, fatigat sequentes, confertos dissipat, turbatos fugat, totoque campo insectatur palantes; alii versa vice urgentur ad muros, interclusa fugae copia, alii diversa petunt, sed circumventi ab equitibus obtruncantur.

PL 15, 2073A

しかし彼は鋭い才気の人で、思慮ある戦士でもあり、散開して武勇よりも数を恃む彼らを、騎兵を繰り出したうえで、町の方へ渡って来るにまかせた。そして彼らが突き進む途中で、追う者を疲れさせ、密集した者を散らし、乱れた者を敗走させ、野じゅうをさまよう者を追い立てた。ある者は逆に城壁へ追い詰められて逃げ道をふさがれ、ある者は別の方角へ向かったが、騎兵に囲まれて斬り殺された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.4

4

Multi supra se ruunt, et se invicem impetu suo sternunt; itaque usque ad vesperum caesi, amisere ex suis decem millia virorum, Joanne et Sylla ducibus pariter exstinctis.

PL 15, 2073A

多くの者は互いの上に倒れ込み、自らの勢いで互いを打ち倒した。こうして夕方まで斬られ続け、彼らは1万人を失い、指揮官のヨハネとシラスも共に命を落とした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.5

5

Pauci autem Romanorum eo vulnerati praelio: nec tamen repressa est Judaeorum temeritas, sed incanduit: nam dolor audaciam accendit, et labes ulciscendi cupidinem.

PL 15, 2073B

ローマ人でこの戦いに傷ついた者はわずかであった。それでもユダヤ人の無謀はくじけず、かえって燃え上がった。苦痛は大胆さを燃え立たせ、損害は復讐の欲を燃え立たせるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.6

6

Armantur itaque majore longe furore, nec dum sauciorum sanatis vulneribus, et congregatis pluribus quam vice priore, irruunt: sed eos dispositis insidiis exceptos, prius quam in manus venirent, clausit circumfuso equitatu Antonius, et circumventos praecepit sterni: caesa iterum novem millia, reliqui fugati.

PL 15, 2073B

そこで彼らは前よりはるかに激しい怒りで武装し、傷ついた者の傷もまだ癒えぬまま、前回より多くの者を集めて襲いかかった。だが彼らは伏兵を置いて迎え撃たれ、白兵戦に入る前に、アントニウスが騎兵を周囲に回して閉じ込め、包囲された者たちを打ち倒すよう命じた。再び9,000人が斬られ、残りは敗走した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.7

7

Niger ipse elapsus in munimentum se contulit. Turris erat septa undique valido saxo, quam Romani, quia excidere non poteraut, appositis ignibus circumdedere.

PL 15, 2073B

ニゲル自身は逃れて砦に身を移した。そこは四方を堅固な石で囲まれた塔で、ローマ人は、これを打ち壊せなかったので〔底本は poteraut。poterant と読む〕、火をかけて取り囲んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.4.8

8

Ea incensa in spelaeum quodam de turre transgressus, hostem latuit, ignem evasit: Romanisque securis, quod ipse simul incendio consumptus foret, post tertium diem quaerentibus suis corpus ejus ad sepulturam, vivens et vigens redditur. Atque ita cum magno gaudio Judaeis servatus, ab hoste repraesentatur.

PL 15, 2073B

塔が燃えると、彼は塔から洞穴〔底本は spelaeum quodam。quoddam と読む〕へ移り、敵の目から身を隠し、火を逃れた。ローマ人は、彼も火に一緒に焼き尽くされたものと思って安心していたが、三日後、味方の者たちが葬るために彼の遺体を探していると、彼は生きて壮健な姿で戻された。こうして彼は、ユダヤ人にとって大きな喜びとともに救われ、敵のもとから姿を現した。