偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput XI 第2巻 第XI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2055A · 11 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.1

1

Ardebat omnis Judaea: Syria quoque provincia omnis in bellum excitata. Denique Caesarienses quoscumque habebant Judaeos interfecerunt: quo dolore excitati, plurimas Syriae urbes Judaei adorsi debellaverunt: nusquam jus, nusquam religio: nobilior erat, qui plura diripuerat, quasi praemia congerens fortitudinis.

PL 15, 2055A

ユダヤ全土が燃え上がり、シリア属州もすべて戦いへ駆り立てられた。実に、カイサリア人は、自分たちのもとにいたユダヤ人を一人残らず殺した。その苦しみに駆り立てられて、ユダヤ人たちはシリアの多くの町を襲い、攻め滅ぼした。どこにも法はなく、どこにも敬虔はなかった。より多くを略奪した者のほうが、より高く評価され、あたかも勇気の褒賞を積み上げているかのようであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.2

2

Erat spectaculum miserabile, cum inhumata corpora passim jacerent in urbibus; pueris commixti senes, mulieres quoque nec propter verecundiam spectantium munimentis quibus pudenda tegerentur, relictis: omnia foeda et plena specie miserabili, quae cum tetrum horrorem excederent gravis ac nefariae crudelitatis, graviora tamen adhuc sibi invicem minitabantur.

PL 15, 2055A

町々のあちこちに、葬られぬ体が横たわり、少年たちに老人が交じり、女たちさえ、見る者の恥じらいを思ってすら、恥部を覆う衣を残されず、見るも哀れな光景であった。すべてが醜く、哀れな姿に満ちていた。それらは、重くおぞましい残虐の凄惨な恐ろしさを超えていたのに、彼らはなお、互いにもっと酷いことを脅し合った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.3

3

Erat immane latrocinium inter Judaeos ac Syros, cum spes nulla salutis esset, nisi ut invicem se praevenirent. Quae enim civitas, quae non Judaeos simul et Syros permixtos haberet?

PL 15, 2055B

ユダヤ人とシリア人の間には、凶暴な略奪が行われ、互いに先手を打つほかに、助かる望みはなかった。ユダヤ人とシリア人を、混じり合わせて抱えていない町が、どこにあっただろうか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.4

4

Dies in sanguine, noctes in formidine transigebantur: nec odiis, nec avaritiae modus ullus.

PL 15, 2055B

昼は血のうちに、夜は恐れのうちに過ごされ、憎しみにも貪欲にも、限りがなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.5

5

Nam praeter sectarum et cultus diversitatem, quae in malum publicum eruperat, ut e diverso se perditos vellent; avaritia habendi et rapiendi cupido ita animum invaserat, ut nulli, quem praedae studio deputassent neci, parcendum aestimarent.

PL 15, 2055B

実際、党派と祭儀の違いが公けの災いとなって噴き出し、互いに相手の破滅を望むほどであったうえに、持ちたい、奪いたいという貪欲が人の心を捉え、略奪への熱意から殺すことに決めた者は、誰も容赦すべきではないと考えるに至った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.6

6

Quid de minore numero caesorum loquar? Nam praeter Antiochenos, et Sidonios et Apamenos, difficile quisquam populus, inhabitantes secum Judaeos non persecutus est.

PL 15, 2055B

殺された者の少ない町について、何を言おうか。アンティオキア人、シドン人、アパメイア人を除いて、自分たちのもとに住むユダヤ人を迫害しなかった民は、ほとんどいない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.7

7

Cerassem autem et volentes egredi, usque ad fines proprios prosecuti sunt, ut sine ulla fraude abirent.

PL 15, 2055C

ゲラサ人〔底本は Cerassem。ミーニュの脚注は Gerasseni と読む〕については、出て行こうとする者たちを、彼らは自分たちの国境まで送り届け、何の欺きもなく去れるようにした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.8

8

Alexandriae vero orta inter gentiles et Judaeos contentione, dum Hebraei vindictam reposcerent, ac raptis fascibus congregatum in amphitheatro populum gentilium minitarentur exurere, alia curantem Alexandrum Tiberium praefectum loci in se convertere, ac primo quidem concordiam publicam reformare pacificis tentabat sermonibus.

PL 15, 2055C

一方アレクサンドリアでは、異邦人とユダヤ人の間に争いが起こり、ヘブライ人たちが復讐を求め、薪の束をひっつかんで、円形闘技場に集まった異邦人の民を焼き払うと脅したとき、ほかのことに気を配っていた土地の長官ティベリウス・アレクサンドロスを、彼らは自分たちのほうへ振り向かせた。彼は最初、穏やかな言葉で、公の和合を立て直そうと試みた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.9

9

Ubi vero irrideri ab his quae sedulo moneret, advertit, nec ullo alio modo tolli posse tantam seditionem, invadendi eos militibus potestatem dedit; qui circumfusos adorsi, maximam per totam urbem stragem fecere: cum alios resistentes, fugientes alios, alios in domibus suis latitantes necarent, neque ulla subjaceret, vel parvulorum misericordia, vel reverentia senum, vel mulierum verecundia.

PL 15, 2055C

だが、自分が熱心に諭すことを彼らに嘲笑されるのを見て取り、これほどの内乱は他のいかなる方法でも取り除けないと悟ると、兵士たちに彼らを襲う権限を与えた。兵士たちは、取り囲んだ彼らを襲い、町じゅうに最大の殺戮を行った。抵抗する者を殺し、逃げる者を殺し、自分の家に隠れる者を殺し、幼子への慈しみも、老人への敬いも、女たちへの恥じらいも、何一つ働かなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.10

10

Caesa itaque Judaeorum quinquaginta fere millia: natabant plateae sanguine, repleta erant omnia cadaveribus, crepitabant flammae saevo per urbem incendio, quae Judaeorum domibus invectae (Matth. XIV, 4) , vicina simul depascebant.

PL 15, 2055D

こうして、ユダヤ人はほぼ5万人が殺された。大通りは血に浸り、すべてが死体で満ち、町じゅうに荒々しい火災で炎がぱちぱちと音を立てた。炎はユダヤ人の家々に持ち込まれ(マタイ14:4)〔この引照は文脈に合わない。ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、近隣をも同時に焼き尽くした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.11.11

11

Inflexus tamen Alexander, tandem milites abstinere, et receptui canere jubet: vulgi tamen ira semel progressa in potestatem necandi, nequaquam mitigabatur.

PL 15, 2055D

しかし、心を動かされたアレクサンドロスは、ついに兵士たちに手を引くよう命じ、退却の合図を吹かせた。だが、いったん殺す権限へ進んだ民衆の怒りは、少しも和らがなかった。