偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XXXII 第1巻 第XXXII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 1994D · 36 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.1

1

Herodes autem plurima etiam suis largitus, plurima Antonio amicisque ejus dona dedit; nec tamen redimere ab Antonio potuit securitatem sui.

PL 15, 1994D

ヘロデは、自分の者たちにもきわめて多くを与え、アントニウスとその友にも多くの贈物を与えた。しかしそれでも、アントニウスから自分の安全を買い取ることはできなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.2

2

Jam enim Antonius Cleopatrae amori defeneratus inserviebat: atque addictus, ejus libidini famulabatur, sed vincere non poterat femineas aviditates, et maxime exercitatae mulieris in caedibus propinquorum, quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis junxerat: eadem avaritia simul et crudelitate, si quos de Syria locupletiores fama acceperat, interficiebat: atque addicto jam ad suas libidines Antonio, regnum quoque Judaeae et Arabiae exstinctis utrique genti imperitantibus, avaritiae suae adjungi posse arbitrabatur.

PL 15, 1995A

というのも、アントニウスはすでにクレオパトラの愛に借りを負うように仕え、囚われの身となって、その情欲に奉仕していたからである。しかし女の貪欲に打ち勝つことはできなかった。とりわけ、近親の殺戮に慣れた女の貪欲にである。彼女は近親を滅ぼすと、その所領を戦利品のように自分の所有に加えていた。同じ貪欲と残酷さで、シリアのより富んだ者があると噂に聞けば、殺した。そしてすでに自分の情欲に縛られたアントニウスのもと、ユダヤとアラビアの王位も、両民族を支配する者たちを滅ぼしたうえで、自分の貪欲に加えうると考えていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.3

3

Sed quamvis libidine ebrius, somno gravis, in hac tamen parte resipuit Antonius, ut tales viros et potentissimos reges, pro imperio petulantissimae mulieris exstinguere detrectaret.

PL 15, 1995A

しかしアントニウスは、情欲に酔い、眠りに沈んでいたとはいえ、この点では正気に返り、これほどの男たち、きわめて強大な王たちを、きわめて厚かましい女の命令で滅ぼすことを拒んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.4

4

Tamen ne immunes dimitteret, amicos eorum perculit; possessionis maximam partem ademit, eamque praecipue quae balsamum gigneret: urbesque omnes intra Eleutherum amnem sitas, Tyrio tamen et Sidone exceptis, Cleopatrae cupiditati adjudicavit.

PL 15, 1995B

それでもなお、彼らを無傷では帰さぬよう、その友を打ち、所領の最大の部分を奪った。とくにバルサムを産する所領をである。そして、エレウテロス川の内にあるすべての町を、ティルスとシドンを除いて、クレオパトラの欲に与えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.5

5

Quae tali mercede a viro delinita, usque ad Euphratem prosecuta proficiscentem in Parthos Antonium, per Judaeam revertit, ubi donis muneribusque maximis conciliare sibi reginae animum Herodes non praetermisit.

PL 15, 1995B

彼女はこのような報酬で男に宥められ、パルティアへ向かって出発するアントニウスをユーフラテスまで見送り、ユダヤを通って戻った。そこでヘロデは、女王の心を贈物と最大の貢ぎ物で自分につなぐことを怠らなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.6

6

Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolleret. Siquidem non multo post ei Parthorum rex Artabazes, Tigranis potentissimi regis filius dono est datus.

PL 15, 1995B

好運は彼女の傲慢を募らせ、女の無節制は度を越えて高ぶった。実際、まもなく彼女には、パルティア人の王アルタバゼスが贈り物として与えられた。強大な王ティグラネスの子である。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.7

7

Quem Antonius captivum tenens, cui omni praeda et spoliis Persicis triumpho debitum, quasi vile mancipium mulieri addixit: ut quo illustrior fuerat victoria, eo turpior esset largitio, quae regem tanto ludibrio dehonestaret.

PL 15, 1995B

アントニウスは彼を捕虜として留めていた。あらゆる戦利品とペルシアの獲物とともに、凱旋式にささげるべき者であったのに、卑しい奴隷のように女に与えた。勝利が輝かしいほど、王をこれほどの嘲弄で辱める贈与はいっそう恥ずべきであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.8

8

Nec tamen diutius potitus secundis, qui uti illis nesciebat, insolentia muliebri Augustum in se excitavit. Itaque bellum Actiacum magnis utrinque parabatur motibus.

PL 15, 1995C

しかし彼は幸運をそれ以上長く手にしなかった。幸運を使うすべを知らず、女の無礼によってアウグストゥスを自分に向けて奮い立たせたからである。こうしてアクティウムの戦いが、双方の大きな動きで準備された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.9

9

Promptissime rex cum Antonio gestiebat bellum subire, quia et Judaea ab hostili tumultu vacabat, et Hyrcaniam a sorore Antigoni diu retentam receperat. Sed in hoc quoque Herodes beatissimus, cui invisum est periculis alienis sese miscere.

PL 15, 1995C

王〔ヘロデ〕は、アントニウスとともに戦いに臨もうと最もはやっていた。ユダヤは敵の騒擾から解かれ、ヒルカニアも、アンティゴノスの姉妹に長く保持されていたのを取り戻していたからである。しかしこの点でもヘロデは最も幸運であった。他人の危難に関わることを嫌っていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.10

10

Volens itaque Cleopatra alienare animum ejus a regibus atque avertere, suadet viro, ut bellum adversus Arabas gereret Herodes: quo si superior esset, Arabia reginae cederet: si inferior, dominatus Cleopatrae in Judaeam extenderetur. Uter vicisset, alterum solveret.

PL 15, 1995C

そこでクレオパトラは、彼の心を王たちから遠ざけ、背けさせようとして、夫に、ヘロデがアラブ人に対して戦いを行うよう勧めた。もしヘロデが勝てばアラビアは女王に譲られ、劣れば、クレオパトラの支配がユダヤに及ぶ。どちらが勝っても、他方を滅ぼすことになるのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.11

11

Quod consilium non ex dispositione, sed ex usu in Herodem inclinavit: qui simul, ut praelium adorsus est, validior equitatu avertit hostem; in exitu multitudine hostium superatur, et numero circumvenitur.

PL 15, 1995D

この計は、取り決めによってではなく、成り行きによってヘロデに降りかかった。彼は戦いを始めるや、騎兵で優り、敵を撃退した。しかし終わりには、敵の数の多さに圧倒され、数で包囲された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.12

12

Congregatis in Canatha viribus adversariorum, adversum quos densare aciem volens, elatis suorum animis successu priorum, eaque causa in hostem irrumpentibus destituitur, et maxime fraude Athenionis, quem Cleopatra ducem adjunxerat, non ut adjuvaret Herodem, sed ut in ipsa desereret necessitate.

PL 15, 1995D

アラブ人の軍勢がカナタに集まっており、これに向かって戦列を密にしようと望んだが、味方の心は先の成功に高ぶり、そのため敵に突入したので、〔ヘロデは〕見捨てられた。とりわけ、クレオパトラが指揮官として付けたアテニオンの欺きによってである。アテニオンはヘロデを助けるためではなく、まさに窮地において見捨てるためにそこにいたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.13

13

Denique destitutum exercitum ejus in locis saxosis atque inviis adorsi Arabes, gravi caede sternunt funduntque, et fugatos usque ad refugia secuti exitio dedere: adfuit Herodes serius quidem quam necessitas expostulabat; sed tamen ultus aerumnam, posterioribus praeliis ita Arabas afflixit, ut unam illam victoriam suam saepius deplorarent.

PL 15, 1996A

実に、見捨てられた彼の軍を、アラブ人は岩の多い通れぬ地で襲い、重い殺戮で打ち倒し、敗走させ、逃げ場にまで追って死に渡した。ヘロデは、必要が求めるよりは遅れたが、到着し、苦難の報復をした。のちの戦いでアラブ人をひどく打ちのめしたので、彼らはあの一度の勝利をしばしば嘆いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.14

14

Accidit etiam motu terrae gravis animorum defectio, quo pecorum plurimum, hominum quoque triginta fere millia consumpta sunt. Militaris tamen omnis manus, eo quod sub dio habitabat, incolumis perseveravit.

PL 15, 1996A

また地震によって、心の大きな消沈が生じた。それにより、家畜がきわめて多く、人間もおよそ三万が滅びた。ただし軍勢はみな、野外に宿っていたので無事であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.15

15

Hinc quoque erecti animi hostium, ut arbitrarentur quod desertam Judaeam facilius invaderent, et perculsos talibus prodigiis affligerent.

PL 15, 1996A

このことからも敵の心は奮い立ち、荒れたユダヤをいっそうたやすく襲い、このような凶兆に打ちのめされた者たちを苦しめられると考えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.16

16

Unde eos Herodes ad defensionem sui erigendos putavit, et maxime quia legatos quos in Arabiam miserat, necatos dolo compertum habebat. Hoc ergo trepidantes sermone adorsus est.

PL 15, 1996A

そこでヘロデは、味方を自らの防衛のために奮い立たせるべきだと考えた。とりわけ、アラビアに遣わした使節が欺かれて殺されたことを知っていたからである。そこで、恐れおののく彼らに、次の言葉で語りかけた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.17

17

Cum tot secundis nostrorum praeliis, fractae res hostium usque ad ipsorum fuerint confessionem, qui vesano dolore perciti, quasi victi legatos nostros peremerunt; mirum mihi videtur, quod metus vos irrationabilis in tantum perculerit, ut fortuita elementorum notis jam virtutum successibus praeferatis: nulla congressio fuit, qua non statim Arabes cesserint, atque in fugam conversi, cedendum existimaverint: et ut se habent furta belli, fraude atque insidiis remedia captaverint; non ut ipsi vincerent, sed ut nostram differrent victoriam.

PL 15, 1996B

「我々の幾多の戦いの勝利によって、敵の力は挫かれ、敵自身の自白に至った。彼らは狂気の苦痛に駆られ、敗れた者のように我々の使節を殺したのである。私には不思議に思える。理に合わぬ恐れが諸君をこれほど打ちのめし、自然の偶発の兆しを、すでに得た武勇の成功よりも重んじるとは。会戦はいずれも、アラブ人がただちに退かぬものはなく、敗走に転じて退くべきだと考えぬものもなかった。戦の巧智がそうであるように、彼らは欺きと謀によって救済を求めたが、それは自分が勝つためではなく、我々の勝利を遅らせるためであった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.18

18

Pro quibus cum confidere oporteret, exagitatio successit quasi formidabilis belli, quia terra tremuit, cum soli innocui fuerint quia praelia gererent.

PL 15, 1996B

「これらの事に自信を持つべきであったのに、恐るべき戦であるかのような動揺が続いた。地が震えたからである。戦いを行っていたために無害であったのは、我々だけであったのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.19

19

Aut si considerare velimus quibus offecerit, Arabes potius aestimabimus, quos in bellum reduxit, ne se fugiendo subtraherent fortioribus. Video enim illos non armis aut viribus fretos, sed pecoris nostri dispendio in aciem remeasse.

PL 15, 1996C

「あるいは、それが誰を害したかを考えようとするなら、むしろアラブ人だと我々は判断するであろう。それは彼らを戦いに連れ戻し、強い者から逃げて身を隠さぬようにしたからである。私は見ている、彼らが武器や力に頼ってではなく、我々の家畜の損失に頼って戦列へ戻ったことを。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.20

20

Fragilis autem spes, quae non ex propriae virtutis fiducia, sed ex aliena pendet miseria: cum in terris nihil tam mutabile, quam vel secundae res vel adversae. Exiguis enim momentis status rerum humanarum novantur.

PL 15, 1996C

「しかし、自らの武勇への信頼からでなく、他人の悲惨に依存する希望は、はかない。地上には、好運も不運も、これほど移ろいやすいものはないのだから。実に、人間の事の状態は、ごくわずかな時の動きで改まる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.21

21

Nec prosperitas diuturna, nec aerumna est pertinax. Itaque nec miserum esse nec contra, perpetuum est; sed alternae frequenter, et in iisdem variae vices rerum. Denique ex nobis exemplum capessere licet.

PL 15, 1996C

「繁栄は長く続かず、苦難も執拗ではない。したがって、惨めであることも、その反対であることも、永続するものではなく、交互に、しばしば同じ者たちの間で、事の巡りは変わる。実に、我々自身から実例を取ることができる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.22

22

Conflictu superiore potiores fuimus, sed in processu praelii sors mutata, ut vinceremur ab his quos viceramus. Ergo et nobis sperare suppetit, quod vincantur a nobis qui nos vicerant. Incauta enim semper nimia praesumptio, et sui negligens.

PL 15, 1996C

「さきの戦いで我々は優ったが、戦いの進むうちに運は変わり、我々が打ち負かした者たちに負かされた。ならば我々にも、我々を打ち負かした者たちが我々に打ち負かされると望む余地がある。過度の思い上がりは常に不注意で、自己を顧みないからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.23

23

Timor autem prospicere futuris admonet, et diligentiam docet. In prosperis audacia obrepit, et inconsulta temeritas nescit consilium ducis exspectare. Denique contra sententiam meam progredientibus, vobis Athenionis nequitia nocendi locum reperit.

PL 15, 1996D

「しかし恐れは、将来を見通すことを促し、周到さを教える。繁栄のうちには、大胆が忍び寄り、無思慮な軽率は指揮官の判断を待つことを知らない。実に、諸君が私の意見に反して進んだとき、アテニオンの悪意が害をなす余地を見いだした。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.24

24

Nunc mihi trepidatio vestra vadatur praerogativam victoriam. Erigite igitur animos, et veterem Judaeorum magnanimitatem attollite. Nec vos insensibilium commotiones perterreant, nec terrarum motus alterius aerumnae judices arbitramini.

PL 15, 1996D

「いまや、諸君の恐れこそが、私に勝利の先触れを保証する。ゆえに心を奮い立たせ、ユダヤ人の古来の高邁さを高く掲げよ。感覚なきものの動揺に恐れてはならない。また、地の震えを、さらに別の苦難が来ることの告げ手と思ってはならない〔judices は「告げ知らせるもの・しるし」の意と取った〕。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.25

25

Habent suam noxam passiones elementorum: nec aliud timeatis, quam quod in ipsis offensibus est. Non enim signa periculorum sunt in terrae motu atque animantium lue, sed ipsa pericula. Nihil est quod timeamus, quasi gravia perpessuri qui pertulimus gravissima.

PL 15, 1997A

「自然の変動には、それ固有の害がある。その害そのもののほかは恐れるな。地震や家畜の疫病に現れるのは、危険の徴ではなく、危険そのものである。最も重い苦難を耐え抜いた我々が、重いものを耐えねばならぬかのように恐れる理由は何もない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.26

26

Propitius jam potest esse, qui vindicavit: et mitior, quam si non vindicasset. Quid servatur post terrae motum ac pestilentiam, nisi misericordia? Quia solvimus duplicia peccata. Et tamen nos, quod bello utile sit, integrum habemus.

PL 15, 1997A

「罰を下した〔神〕は、いまや宥和的でありうる。罰さなかった場合よりも穏やかでありうる。地震と疫病ののち、残されるのは慈しみのほかに何があろうか。我々は二重の罪を償ったからである。それでもなお我々は、戦に役立つものを、無傷で持っている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.27

27

Pestilentia enim extra bellum positos abstulit: nostra autem victoria id hostibus ademit, quod bello idoneum legerant. Deinde nobis pecus mortuum, illis consilium, qui legatos quos misimus, contra jus fasque jugulandos putaverunt.

PL 15, 1997A

「疫病は、戦のほかに置かれた者を奪った。しかし我々の勝利は、戦に適するとして敵が選んだものを彼らから奪った。さらに、我々には家畜が死に、彼らには思慮が〔死んだ〕。彼らは、我々の遣わした使節を、法と神の掟に反して殺すべしと考えたのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.28

28

Praevaricati sunt legem omnium hominum, ipsorum etiam barbarorum: quoniam apud ipsos quoque qui nesciunt humanitatem, inviolabiles legati habentur: dum vindicta coelestis reformidatur, et tanti sceleris ultor Deus timetur.

PL 15, 1997B

「彼らは、あらゆる人の法、蛮族自身の法にさえ背反した。人間らしさを知らぬ者たちの間でさえ、使節は不可侵とされる。天の報復が恐れられ、これほどの罪の報復者である神が畏れられるからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.29

29

Hoc ergo admiserunt adversarii nostri, quod nec humanae nec divinae leges inultum relinquunt. Egrediamur ergo, non pro finibus aut spoliis, sed pro divina injuria praeliaturi. Incitet nos ad bellum, non conjugii aut prolis charitas, sed praesumpta protectio Dei.

PL 15, 1997B

「ゆえに我々の敵は、人の法も神の法も報いずには置かぬことを犯したのである。ならば、境や戦利品のためでなく、神に対する侵害のために戦おうとして、出陣しよう。我々を戦いへ駆り立てるのは、妻や子への愛ではなく、神の守りへの確信であれ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.30

30

Non arbitria nostra, sed divini juris praecepta exsequimur sacra, ut pro his vindictam reposcamus, quos inviolabiles esse oportere religio jubet.

PL 15, 1997B

「我々は自分たちの裁量でなく、神の法の聖なる掟を果たすのであり、宗教が不可侵であるべしと命じる者たちのために報復を求めるのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.31

31

Inter arma hostilia legatio sola pacis sequestra est: exuit hostem qui legatione fungitur, quorum nunc sanguis clamat ad Deum et vindictam reposcit. Festinemus igitur ad praelium, dum ultorem habemus Deum caesorum vindicem.

PL 15, 1997B

「敵の武器のただ中で、使節だけが平和の仲立ちである。使節の務めを果たす者は、敵であることを脱ぐ。その血は今、神に向かって叫び、報復を求めている。ゆえに戦いへ急ごう。殺された者たちの報復者である神を、復讐者として持っているうちに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.32

32

Illi pro nobis melius praeliantur, et circumfusi angelorum legionibus, in acie praetendunt. Talibus hortatus milites, in hostem ruit, omnem occasionem belli requirens.

PL 15, 1997C

「彼ら〔illi は殺された使節たちを指すらしい〕は我々のためにいっそう善く戦い、天使の軍団に囲まれて、戦列の前面に出ている。」こうして兵士たちを励ますと、彼は敵に突進し、戦いのあらゆる機会を求めた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.33

33

Erant Arabes praestantiores numero, sed animis infirmiores; unde congressione habita, ceciderunt fere eorum quinque millia. Reliqui sese in munitionem recipientes, aquae inopia fatigabantur, ut legatione missa pacem pretio deposcerent.

PL 15, 1997C

アラブ人は数ではまさっていたが、心では弱かった。そのため会戦が行われると、彼らのおよそ五千が倒れた。残りの者は要塞に退き、水の欠乏に苦しみ、使節を遣わして金で和平を請うた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.34

34

Sed cum se protrahi viderent, et sitis amplius aquis deficientibus accenderetur, egredientes plerique sese offerebant hostibus, voluntario ferro quam siti praeoptantes perire. Quos vinctos servabat Herodes, ne quid esset insidiarum.

PL 15, 1997C

しかし、引き延ばされていると見て、水が尽きるにつれて渇きがいっそう燃え上がったので、多くの者は出てきて敵に身を差し出し、渇きよりも、自ら選ぶ剣で死ぬことを望んだ。ヘロデは彼らを縛って保持した。何か謀がないようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.35

35

Itaque quinque diebus quatuor ferme millia recepta sunt: aliis ad bellum prodeuntibus, iterum ad septem millia virorum caesa.

PL 15, 1997D

こうして五日のうちに、およそ四千が受け入れられた。他の者が戦いに出たので、またおよそ七千の男が倒れた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.32.36

36

Qua plaga humiliati Arabes a rege, quanto virtute inferiores, tanto consilio praestantiores: quem adversarium habebant, quasi defensorem, et auxiliatorem sibi ipsum expetiverunt.

PL 15, 1997D

この打撃で王に打ちのめされたアラブ人は、武勇で劣るぶんだけ思慮に優り、敵としていた者を、いわば守り手・援助者として、自ら求めた。