De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.1
Viri, inquit, Romani, meminisse enim vestri vos nominis et generis praeliaturos decet, quorum manus nemo effugit qui in orbe Romano est. Unde enim hoc nomen universis terris nisi vincendo dedistis?
PL 15, 2094Bティトゥスは言った。「ローマの男たちよ、戦いに臨む諸君には、自らの名と血統を思い起こすのがふさわしい。ローマの世界にいる者で、諸君の手を逃れた者は一人もいない。諸君が全地にこの名を与えたのは、勝つことによってでなくて何であろうか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.2
Meminisse etiam loci oportet, in quo nunc sitis, et adversum quos Romanum bellum geratis. In extrema enim parte orbis terrarum consistimus. Tanta ergo terrarum spatia transeuntes, nihil alienum vidistis.
PL 15, 2094B「また、今諸君のいる場所と、誰を相手にローマの戦いを行っているのかをも思い起こさねばならない。我々は世界の果ての地に立っているのだから。かくも広い土地を越えて来て、諸君は何一つ異郷のものとは見なかった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.3
Quid enim vobis alienum, quorum in possessione orbis terrarum est? Quidquid ubique est, jus vestrum est: quidquid incolatus universorum tenet, possessio vestra est.
PL 15, 2094C「諸君にとって、何が異郷であろうか。世界は諸君の所有のうちにある。どこにあろうとも、すべては諸君の権利であり、万人の住まうものは諸君の所有である。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.4
Currebat is bene, qui statuit vestros orbe toto currentes triumphos, quos non Hasdrubal Poenus, non Pyrrhus Aeacides, non Brennus Capitolinis vestibulis incumbens, non Persarum catervae, non Aegyptiae phalanges statuere potuerunt.
PL 15, 2094C「諸君はよく走っていた〔底本は Currebat is bene, qui statuit。ミーニュの脚注(ガッランディ)は Currebatis bene: quis statuit…? と読み、続きを Quos non statuit Hasdrubal … hos statuit rebellis Judaea と区切るべきだとする。これに拠って訳した〕。全世界を駆け巡っていた諸君の凱旋を、誰が止めたのか。カルタゴ人ハスドルバルも、アイアコスの末裔ピュロスも、カピトリウムの入口にのしかかったブレンヌスも、ペルシア人の群れも、エジプトの密集軍も、それを止めることはできなかったのに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.5
Hos statuit rebellis Judaea, ineruditam praeferens bellandi temeritatem, rixae quam pugnae aptior. Neque enim est quod vereor, sed plenum verecundiae arbitror, quod vos vincendo defatigamini.
PL 15, 2094C「それを止めたのは、反乱するユダヤである〔statuo を「止める」の意に取った〕。戦いの無学な無謀を見せつけ、戦いより喧嘩に向いた者たちだ。私が何かを恐れているのではない。むしろ、諸君が勝つことに疲れ果てているのは、恥ずかしさに満ちたことだと私は思う。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.6
Illi autem quoties vincuntur, audaciam sumpsere: lassati vos, rebus secundis, cum illi adversis duriores sint. Attollite igitur animos, Romani viri, et adversus catervas hostium, freti patria virtute, exsurgite.
PL 15, 2094C「彼らは、敗れるたびに大胆さを得た。諸君は順境のうちに疲れてしまった。彼らは逆境のなかでいっそう頑強なのに。ゆえに心を奮い立たせよ、ローマの男たちよ。父祖伝来の武勇に頼み、敵の群れに対して立ち上がれ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.7
Neque vos numerus moveat plebis Judaeae, cum illos tot vestrae virtu is insignia non deterreant, quae longe numero validiora sunt.
PL 15, 2094D「ユダヤの民の数に動かされるな。諸君の武勇〔底本は virtu is と切って刷る。virtutis と読む〕の数多くの標章——それは数よりもはるかに強い——でさえ、彼らを怯ませていないのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.8
Neque enim ulla in Hebraeis vel rei militaris scientia, vel praeliandi peritia, vel moderandi gratia, nullus disciplinae usus, nulla tolerandi patientia. Solum in praelium deferunt mortis contemptum: sed nemo umquam moriendo vicit hostem, sed perimendo.
PL 15, 2094D「ヘブライ人には、軍事の知識も、戦いの心得も、統率の巧みさも、規律の習いも、耐える忍耐もない。彼らが戦いに持ち込むのは死への軽蔑だけだが、死ぬことによって敵に勝った者は誰もいない。殺すことによってである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.9
Illi nesciunt arma nisi in bello, nos in pace armis exercemur, ut in bello casus belli dubios non sentiamus. Insuetis enim eventus dubii: veteranis solemnis triumphus. Quid enim aliud agimus quotidie, nisi ut nobis vana numquam praelia sint?
PL 15, 2094D「彼らは戦いのほかには武器を知らない。我々は平和のうちにも武器で鍛練し、戦いで戦いの不確かな成り行きを感じないようにしている。不慣れな者には成り行きは不確かだが、古参兵には凱旋は常のことである。我々が毎日していることは、我々にとって戦いが決して空しいものにならないようにすること以外の何であろうか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.10
Unusquisque domi quasi in praelio exercetur, ut in praelio meditatio quaedam certaminis sit. Denique non erraverit quisquam asserens, quod meditationes nostrae, bella sine sanguine sint, bella nostra meditationes sint.
PL 15, 2095A「各人は家にいながら戦いのように鍛えられ、戦いのとき、戦いの予行のようになる。実に、我々の演習は血のない戦いであり、我々の戦いは演習であると言っても、誰も誤らないであろう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.11
Progredimur in bellum muniti, undique tegitur galea caput, lorica pectus, totumque clypeo corpus: ubi feriat hostis Romanum militem, reperire non potest, quem ferro septum circumspicit. Aliis talia arma oneri sunt, nobis integumento, quia usu levantur.
PL 15, 2095A「我々は武装して戦いに進む。頭は兜で、胸は胴鎧で、体全体は盾で、四方から覆われている。敵がローマの兵士を打つべき所を、鉄で囲まれた彼を見回しても見つけられない。他の者にはそうした武具は重荷だが、我々には身を覆うものである。慣れによって軽くなるからだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.12
Adversum inermes igitur ac nudos praelium nobis est. An vero metuimus, ne numero circumveniamur? Primum liber in praeliis equitatus est, cedendo atque insequendo bellum proludit. Et quamvis maximas acies circumcursat, et quibus libitum fuerit spatiis excedit.
PL 15, 2095A「ゆえに我々の戦いは、武器を持たぬ裸の者に対するものだ。それとも我々は、数で取り囲まれることを恐れるのか。第一に、戦いでは騎兵が自由で、退き、追いかけることで戦を前もって演じる。そして、どれほど大きな陣をも駆け巡り、望む間隔にまで離れうる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.13
Deinde in ipso pedestri certamine, non tam numerus plurium conficit pugnam, quam virtus paucorum. Multitudo disciplinae insolens, ipsa sibi est impedimento in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam.
PL 15, 2095B「次に、歩兵の戦いそのものにおいて、戦いを決するのは、多数の数よりも少数の武勇である。規律に不慣れな群衆は、順調なときは勝利の、逆境では逃走の、それ自身の妨げとなる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.14
Virtus vero patiens et secundis valescit, nec usque ad finem labitur in adversis. Accedit illud, quod assuetudo victoriarum, incentivum nobis sit praeliandi. Nam etsi illi pro patria, pro liberis dimicant; non ideo promptiores eos esse quam nos oportet.
PL 15, 2095B「だが忍耐ある武勇は、順境でも強まり、逆境でも最後まで崩れない。さらに、勝利の習慣が我々には戦意を奮い立たせるものとなる。彼らが祖国のため、子らのために戦うとしても、だからといって彼らが我々より果敢であるべきではない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.15
Neque enim minus est, immo haud scio an etiam amplius nobis quam pro nostris decernere. Pro nobis praeliamur, et cum praeliamur pro gloria, ne minores simus eo quod sumus. Quis ergo dubitet, plus esse pro gloria decernere, quam pro salute?
PL 15, 2095B「実際、我々にとって〔自分自身のために〕決することは、自分の家族のために決することに劣らない〔次の文の「我々は自分たちのために戦う」に合わせて補った〕。いや、むしろそれ以上かもしれぬと私は思う。我々は自分たちのために戦い、栄光のために戦うとき、今ある自分より劣る者とならぬために戦う。ゆえに誰が疑おうか。栄光のために争うことは、命のために争うことより大きいと。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.16
Nobis autem bellum hoc pro existimationis est periculo, ne jus partum intercidat. Periclitamur etiam, victores gentium et principes orbis terrarum, Judaeis pares videri, quos ex aequo nobis in adversarium constituimus, si non aliter nisi pari numero congrediamur.
PL 15, 2095B「だが我々にとってこの戦いは、評判の危険を賭けたものであり、獲得した権利が失われぬためである。我々は、諸国民の勝者、世界の首領でありながら、ユダヤ人と同等に見える危険を冒している。彼らを我々は対等な敵に仕立てることになる、もし同数でなければ交戦しないのなら。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.17
Majores nostri magnas hostium copias parva manu frequenter fuderunt. Et quid nobis conferunt quotidiana exercitia? quid diuturnus labor, si pares ad praelium venimus?
PL 15, 2095C「我々の祖先は、少数の手勢で敵の大軍を何度も打ち破った。毎日の演習は我々に何をもたらすのか。長い労苦は何のためか、もし対等の条件で戦いに臨むのなら。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.18
Nuntiavimus quidem de numero patri, quia non licebat aliud: sed advertat, nos non de periculo metuisse, sed reverentiam belli arbitro reservavisse.
PL 15, 2095C「確かに我々は兵の数について父に知らせた。他に許されなかったからだ。だが父は悟ってほしい。我々は危険を恐れたのではなく、戦いの裁定者に敬意を留保したのだと。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.19
Licet praelibare bellum, tenere hostem, rapere victoriam, dum adjumenta veniunt: ne non tam superatos adversarios communi robore, quam protectos nos virtute sua jactent, qui venerint. Quo igitur ore in conspectum patris veniemus, si bellum incipere timuerimus?
PL 15, 2095C「援軍が来る間に、戦いを先に味わい、敵を押さえ、勝利をつかむことは許される。来る者たちが、敵が打ち破られたのは共通の力によるものというより、我々が彼らの武勇に守られたのだと誇らぬように。もし我々が戦いを始めるのを恐れたなら、どの面下げて父の目の前に出られようか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.20
Quo pudore degener filius subibo oculos tanti viri, qui nesciat militem suum nisi victorem videre?
PL 15, 2095D「いかなる恥を抱えて、堕落した子として、これほどの人物の目の前に出るのか。彼は、自分の兵が勝者以外の姿であるのを見ることを知らぬ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.21
Quomodo ejus me militem probabo et filium, cum ille semper triumphator, ego etiam meo, quod gravius est, victus judicio, qui hosti Judaeo cesserim? quid vobis fiet condemnato duce, quem vobis pater securus commiserit?
PL 15, 2095D「どうやって彼の兵士、また息子であることを証し立てようか。彼は常に凱旋将軍であるのに、私は、さらに重いことに、自分自身の判断でも敗者となる。敵のユダヤ人に譲歩したのだから。父が安んじて諸君に委ねたその将軍が断罪されたら、諸君はどうなるのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.22
Sed malo de virtute ducis vos, quam de ignavia causas dicere. Proruamus igitur in adversarios, properemus, proteramus hostem. Primus in periculum excurram, vos sequimini, ut depositum patris custodiatis, et commissum patris reservetis.
PL 15, 2095D「だが私は、怯懦についてではなく、将軍の武勇について、諸君が弁明するほうを選ぶ。ゆえに敵に突進しよう、急ごう、敵を踏みにじろう。私が先頭に立って危険へ走る。諸君は続け。父の預けたものを守り、父の委ねたものを保つために。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.23
Ego autem non periculi socios exigo, sed consortes victoriae. Vos tamen cavete, ne oblatam vobis palmam triumphi, aliis reservasse videamini, vobis eripuisse.
PL 15, 2096A「私は危険の仲間を求めるのではなく、勝利を分かち合う者を求める。だが諸君は気をつけよ。差し出された凱旋のナツメヤシの枝を、他の者のために取っておき、自分たちから奪い去ったと見られぬように。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.24
Certe si secus cesserit, malo me filium pater in vulneribus meis recognoscat, si in militibus suis non recognoverit. Ponamus tamen offendi patrem praelii aggressione. Quid igitur tolerabilius, praeripuisse victoriam, an deseruisse?
PL 15, 2096A「確かに、もし事が裏目に出れば、父が兵士たちのうちに私を見分けなかったとしても、私の傷のうちに息子と見分けてもらうほうがよい。だが仮に、戦いを仕掛けたことで父が気分を害するとしよう。どちらがより耐えうるか、勝利を先取りしたことか、見捨てたことか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.25
In praeripiendo properatio fortitudinis est, in deserendo culpa ignaviae. Condemnet certe victores pater, reatum hujusmodi non reformido: malo reus esse triumphante republica, quam laesa innoxius.
PL 15, 2096A「先取りには勇気の急ぎがあり、見捨てることには怯懦の咎がある。父は勝者を断罪するがよい。私はこのような罪責を恐れない。国家が傷つけられて無実であるより、国家が凱旋しつつ罪人であるほうがよい。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.26
Utinam Manlii Torquati filium, vel in solo mihi liceat imitari periculo; quem securi pater jussit feriri, quod contra imperium patris exercitum in hostem produxerat.
PL 15, 2096A「せめて、マンリウス・トルクァトゥスの子を、危険においてだけでも私が真似することが許されればよいのだが。父が斧で打つよう命じた——父の命令に反して軍を敵へ進めたからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.27
Stabat hostibus caesis adolescens, amictus adoreis triumphalibus, sub carnifice mortis securus, quoniam beatissimum putabat in victoria mori. Quid enim illustrius, quam vitam triumpho claudere, nec ad incerta rerum servari post certam victoriam?
PL 15, 2096B「敵を斬り伏せた若者は、凱旋の栄誉の冠をまとい、死刑執行人のもとで死に動じず立っていた。勝利のうちに死ぬことを最も幸いと考えたからである。凱旋で生涯を閉じ、確かな勝利の後にも事の不確かさのために取っておかれないことより輝かしいことが何かあろうか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.28
O expetendum prudentibus crimen victoriae! Utinam et nobis hoc objiciatur, quod vicerimus. Certe illo exemplo solus ego periclitabor, vos triumphabitis. Et tamen non prohibuit nos pater pugnare, sed jussit, quos ad pugnam direxit.
PL 15, 2096B「おお、思慮ある者が求めるべき、勝利の罪よ。我々にも、勝ったということが咎められればよいのに。確かにその例にならえば、危険に遭うのは私一人で、諸君は凱旋するだろう。それに、父は我々が戦うのを禁じたのではなく、戦いに向けて遣わした者たちに、命じたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.24.29
Unde magis indignaturum arbitror, cessisse nos Judaeis, cum possemus vincere, quam pugnavisse.
PL 15, 2096B「だから私は、父はむしろ、勝てたのにユダヤ人に譲ったことのほうに憤り、戦ったことには憤らないと思う。」