De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.1
Namque lacus ipsius, velut quodam maris ambitu sinus amplissimus, in longitudinem centum quadraginta extenditur stadia, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram de seipso sibi excitans.
PL 15, 2097Bその湖は、海の周りを巡るかのような広大な入り江で、長さは140スタディオンに及び、幅は40スタディオンに広がり、波立つ水は自らのうちから自らのために風を起こしている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.2
Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram: aqua dulcis, et ad potandum habilis: siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumvenitur, et temperatior est fluviali aut fontis rigore.
PL 15, 2097Bこのためゲネサレと、ギリシア語の名で呼ばれる。自分のために風を生み出すもの、というほどの意である。水は甘く、飲むのに適している。沼地の泥の濃いものも濁ったものも受け入れない。周りをくまなく砂の浜が囲んでいるからである。川や泉の冷たさよりも穏やかである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.3
Frigidior tamen placidae paludis aequore, eo ipso quod non in stagni morem sternitur aqua, sed per diffusiora spatia lacus frequentius auris spirantibus agitatur: unde et purior haustus ejus, ac mollior est ad usum bibendi; et si quis naturali gratiae studium adjungere velit, ut aestivis suspensam, ad auras noctibus more incolarum potui patet, haudquaquam a nivis ritu distare arbitretur.
PL 15, 2097Bそれでも静かな沼の面よりは冷たい。水が池のように広がらず、湖の広がった場を、吹く風にしばしば揺さぶられるからである。それゆえその汲み水はいっそう澄み、飲むのにいっそう柔らかい。もし誰かが自然の美点に工夫を添えようとして、土地の者の習いのように、夏の夜に〔水を〕吊るして風にさらし、飲めるようにするなら〔底本の ut aestivis suspensam, ad auras noctibus … potui patet は文が整わない。aestivis を noctibus にかけてこう解した〕、雪とさして変わらないと考えるだろう。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.4
Genera quoque piscium gustu et specie, quam in alio praestantiora. Res exigere videtur, ut Jordanis ortum quem alibi promisimus, aperiamus: nam superioris aevi dubio, utrum de lacu Genesar, flumen cui nomen Jordanis, exoriretur, Philippus tetrarches Trachonitidis regionis falsam opinionem redarguit, erroremque absolvit, mittens paleas in Phialam, quas in Pannio fluvius ebullivit.
PL 15, 2097C魚の種類も、味と姿において他の所のよりすぐれている。別の所で約束したヨルダンの源を明らかにするのが必要に思われる。以前の時代には、ヨルダンという名の川がゲネサレ湖から出るのかどうか疑われていたが、トラコニティスの地方の四分領主フィリポが、フィアラにもみ殻を投げ入れ、それをパニウムで川が湧き出させたことによって、誤った見解を論駁し誤りを解いた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.5
Unde liquet non exordium esse Jordanis in Pannio, sed fluentum. Non enim ibi fons ejus est, ut ab eo, usu caeterorum fluminum coeperit: sed de Phiala in Tracho eodem subterraneis derivatus meatibus, ibi iterum quasi fons scaturit, atque emergens proditur.
PL 15, 2097Cこれにより、パニウムにあるのはヨルダンの始まりではなく、その流れ〔の途中〕であることが明らかである。そこに源があるのではない。他の川の習いのように、そこから始まったのでなく、同じトラコ〔底本は Tracho。トラコニティスのことと解した〕にあるフィアラから地下の水道を通って導かれ、そこで再び泉のように湧き出て、現れ出て〔その姿を〕示すのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.6
Est autem Phiala in Trachonitide terra, centum viginti interjacentibus stadiis, usque ad urbem Caesaream.
PL 15, 2097Dフィアラはトラコニティスの地にあり、カイサリアの町までの間に120スタディオンを隔てる。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.7
Phialae autem nomen spes dedit, quasi rotae qualitatem exprimens, quod ita jugiter plena est aquarum, ut neque superfluant, nec rursus aliqua derivari minutione intelligantur.
PL 15, 2097Dフィアラの名は、その姿〔底本は spes。ミーニュの脚注(バロー)は species と読む〕が与えた。車輪のような性質を表すかのように、常に水で満ちていて、あふれることもなく、また何か減って流れ出る様子も見られない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.8
Inferius itaque mensura quadam labitur aqua, et ubi Pannium est, rursus ebullit, ut paleis resurgentibus manifestatum est. Ita ibi Jordanis resurrexisse proditus est, ubi nasci a superioribus temporis viris aestimabatur.
PL 15, 2097Dこうして、水は下のほうで一定の割合で流れ下り、パニウムのあるところで再び湧き出る。もみ殻が再び浮かび上がって明らかになったとおりである。こうしてヨルダンは、昔の人々が生まれると考えていたその場所で再び現れた、と明らかになった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.9
Nec tamen a principio eadem Pannii, nisi sola naturalis gratia: sed regalis Agrippae munificentia ornatus loco uberior splendidiorque aditus, quo spelaeum decore admirabili, per quod sese attollit Jordanis, exstructum venustatumque accepimus.
PL 15, 2098Aだが、パニウムには初め、自然の魅力のほか何もなく、王アグリッパの寛大さで場所が飾られ、入口はより豊かで輝かしくなった。ヨルダンが湧き上がる洞窟は、驚くべき美しさで築かれ飾られたと我々は聞いている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.10
Unde non latenti jam neque abdito per cavos terrae meatus, sed visibili per terras atque aperto flumine incipiens, superfundere se Semechonitidem lacum, paludesque ejus intersecat.
PL 15, 2098Aそれより川は、もはや隠れも秘されもせず、地の空洞の水道を通るのでなく、地上を目に見えて開けた流れとして始まり、セメコニティス湖に自らを注ぎ、その沼地を切って進む。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.11
Inde quoque cursus suos dirigens, centum viginti stadia sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Julias nomen: postea lacum istum qui Genesar dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumvagatus deserta, Asphaltite suscipitur lacu, atque in eum conditur.
PL 15, 2098Aそこからも流れを進め、120スタディオンを、何の中断もなく、ユリアスという名の町まで進む。その後、ゲネサレと呼ばれるこの湖を流れの真中で渡る。これらの場所から、多くの荒野をめぐり、アスファルティティス湖に受け入れられ、その中に隠れる。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.12
Itaque duos lacus victor egressus, in tertio haeret. Praetendit autem regio Genesar, ejusdem nominis lacum, de quo et ipsa vocabulum assumpsit, mirabili naturae gratia et specie pulchritudinis.
PL 15, 2098Aこうして二つの湖を勝者として出て、三つ目に留まる。ゲネサレの地方は、同じ名の湖——その湖から自らも名を取った——の前に広がり、驚くべき自然の魅力と美しい姿をもっている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.13
Nam et spontaneos fructus soli ubertas ministrat, et nemorum ferax in universa genera sponte se subrigit: arborum pomiferarum et culturae solertia imitata naturam, in quos voluit usus, opimae fecunditatis deflexit gratiam; ut nihil sit illic quod natura negaverit, nihil quod cultura praeterierit: ita aptus omnibus, nec ullis umquam alienus fructibus.
PL 15, 2098Bというのも、土地の豊かさは自生の実を供し、森に富む地は自ずからあらゆる種類を生やす。果樹の巧みな耕作が自然を真似て、望む用途に向けて豊かな実りの魅力を曲げ向けた。そこには、自然が拒んだものは何もなく、耕作が見落としたものも何もない。あらゆるものに適し、どんな実りにも決して縁遠くない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.14
Cujus tanta temperies, ut omnium nascentium conveniat diversitati. Illic et quae frigore aluntur, sese multipliciter effundunt, et quae aestu foventur.
PL 15, 2098Bその気候はきわめて穏やかで、生えるものすべての多様に合う。そこでは寒さで育つものも、暑さで養われるものも、多様に繁茂する。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.15
Illic aestiva hibernis mixta simul aspicias, arctoas nuces, et dactylos nisi locis ferventioribus generari nescios.
PL 15, 2098Bそこでは夏のものと冬のものが混ざって一度に見られる。北国のクルミも、より暑い地でなければ生じるのを知らないナツメヤシも。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.16
Quid ficus aut auleas loquar, quas coeli mollior alit tractus? nec tamen aequantur illis superioribus: illi enim principales Palaestinae, et quidem domestici fructus, eoque uberiores: hi suppares, et licet longo intervallo, sed tamen proximis, dicas naturae et temporum jucundam contentionem.
PL 15, 2098Cイチジクやオリーブ〔底本は auleas。oleas と読む〕を何と言おうか、より穏やかな天の領域が養うそれらを。それらは、さきに挙げたものと同じ高さには並ばない。さきのものはパレスチナの第一の、しかも土地に固有の実りであり、それだけ豊かである。後者はほぼ同格で〔illi と hi の指すものは定かでない。illi を前節のクルミとナツメヤシ、hi をイチジクとオリーブと取った〕、はるかな隔たりはあるにせよ、それでもすぐ次に位する〔底本は proximis。ミーニュの脚注は proximi と読むべきらしいとする。これに拠って訳した〕。自然と季節の楽しい競い合いと言えよう。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.17
Illa quasi mater fecunda omnia creat: horum temperies quasi bona nutrix, molli fetu universa educat.
PL 15, 2098C自然は多産の母のようにすべてを生み、季節の穏やかさは良い乳母のように、柔らかな産物ですべてを育てる〔illa を前節の「自然」、horum を「季節」と取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.18
Itaque non solum affatim generantur pomorum diversitates, sed etiam conservantur; ut aliqua genera maxima parte anni non deficiant: reliqua omnia tota anni aetate usque ad finem supersint.
PL 15, 2098Cこうして果実の種類は十分に生み出されるだけでなく、保存もされる。ある種のものは年の大半にわたって絶えず、残りはすべて、年の全期間、終わりまで残る。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.19
Nam et uvae et ficus quae sunt in insitivis, regalis cujusdam gratiae, decem mensibus sine ullo defectu redundant, et reliqui fructus ramorum, quos vel violentia rura sponte propria praecaverint, vel ingeneraverint industria humana, ministerium suum, nisi novis succedentibus, usu quodam administrantium deserere non norunt.
PL 15, 2098Cというのも、接ぎ木のブドウとイチジクは、王者にふさわしい魅力を備えて、十か月間、途切れなく溢れ、そのほかの枝の実も、力強い野が自ら先んじて生んだものにせよ、人の勤勉が生んだものにせよ、新しい実が続くのでなければ、世話する者の習いに従って自らの務めを捨てることを知らない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.20
Ad hanc naturae fertilitatem et aeris temperiem, accedit et fontis gratia, qui memoratam regionem genitali quadam irrigat infusione, Capernaum nomen ei, quam Nili fluminis venam, haud superfluo quidam aestimaverunt: non solum quia irriguis arva opima, verum etiam quia hujusmodi creat piscem, ut coracinum putes, qui in Alexandrino lacu ex Nili infusione reperitur.
PL 15, 2098Dこの自然の豊饒さと空気の穏やかさに加えて、泉の働きがある。それは先述の地方を、生み出す力のある灌水で潤す。その名はカファルナウム、ある者たちはこれを、根拠なしにではなく、ナイル川の水脈と見なした。灌漑される畑が肥えているからだけでなく、アレクサンドリアの湖にナイルの流入により見いだされるコラキノス〔魚の名〕と見まがうような魚を産するからでもある。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.21
Locus quoque de nomine lacus dictus. Praetenditur in longitudine triginta stadiis, in latitudine viginti. Quoniam de natura loci diximus, ad consummationem praelii regrediamur.
PL 15, 2098Dその場所もまた、湖の名にちなんで呼ばれる。長さは30スタディオン、幅は20スタディオンに延びる。場所の自然については述べたので、戦いの結末に戻ることにしよう。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.22
Praeparatis itaque ratibus, secundum praeceptum suum, manum militarem imposuit Vespasianus, qui insectaretur eos qui navigiorum effugio pestem evaserant. Quid igitur facerent, non reperiebant.
PL 15, 2099Aこうして、筏が整えられると、自分の命令どおり、ウェスパシアヌスは兵の一隊を乗せ、船で逃れて災厄を免れた者を追撃させた。では彼らはどうすればよいか、見いだせなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.23
Nullus in terris salutis locus; circumfusa hoste omnia: nulla in aquis fugiendi potestas: ut pote lacu clauso, et undique Romanis circumdato. Nulla etiam in exiguis myoparonibus resistendi fiducia.
PL 15, 2099A陸には救いの場所がなく、すべてが敵に取り囲まれ、水には逃れる力もない。湖は閉ざされ、四方をローマ人が囲んでいた。小さな軽快船で抵抗する自信もまったくない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.24
Quid enim pauci adversus plurimos facerent, ratibus appropinquantibus? Tardior quidem harum appulsus, et efficacior excursus navigiorum, sed sine ullo sui vulnere soli clypeorum, repercussis spiculis, crepitus audiebantur.
PL 15, 2099A少数の者が、筏が近づくなか、多数に何をなしえようか。筏の接近はいかにも遅いが、船の突進のほうが効き目がある。だが、自らは傷つくことなく、盾に当たって跳ね返された投げ槍の、盾の打ち鳴らす音だけが聞こえた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.25
Appropinquare non audebant Judaei; nec impune quisquam scapha propius accesserat, cum de proximo facile vel telorum figeretur ictibus, vel ratibus demergeretur.
PL 15, 2099Aユダヤ人は近づこうとしなかった。小舟で近づく者は、近くからたやすく投げ槍の打撃に貫かれるか、筏に沈められるかで、罰を受けずには済まなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.26
Et si quis enatare vel emergere tentavisset, sagittae jaculo insertus miserabilem in fluctibus vitam deponebat. Nec diutius resistere potuerunt, cum diverso genere minuerentur.
PL 15, 2099Bまた泳ぎ出ようとし、浮かび上がろうとした者は、矢の一投に貫かれて、波のなかで哀れな命を落とした。かくも異なる仕方で減らされたので、もはや長くは持ちこたえられなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.27
Namque paulatim concurrentibus plurimis ratibus, ad littora cogebant Romani maximum numerum navigiorum.
PL 15, 2099Bというのも、多くの筏が次第に集まり、ローマ人は最大数の船を岸へ追い詰めたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.28
Illi vero coarctati aut in terram resiliebant, ibique a Romanis interficiebantur, aut caedebantur ab iis qui de ratibus urgebant, aut concursu ratium proterebantur, aut ipsi se in lacum dejiciebant, cum in scaphas eorum hostis insiliret.
PL 15, 2099B彼らは追いつめられ、陸へ跳ね返り、そこでローマ人に殺されるか、筏から迫る者に打たれるか、筏の衝突で踏み砕かれるか、あるいは敵が彼らの小舟に跳び込むと自ら湖に身を投じた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.29
Cerneres mixtas sanguine aquas, plenum cadaveribus lacum. Nulli enim parcebatur, quicumque occurrerat. Gravis odor, teterrimus fetor locorum. Sex millia Judaeorum (cum superioribus tamen) et septingenti eo interempti praelio.
PL 15, 2099B水が血に混じり、湖が死体で満ちているのが見られた。出会った者は誰も容赦されなかった。臭いは重く、場所の悪臭はおぞましかった。この戦いで、ユダヤ人6,700人が(もっとも以前の者を含めて)殺された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.30
Victor Vespasianus Taricheas revertitur: illic regionis populum ab urbano discernere parabat; ut qui non fuerant auctores seditionis reservarentur.
PL 15, 2100A勝利したウェスパシアヌスはタリカイアイへ戻る。そこで地方の民を都市の民から選り分けようとした。内乱の首謀者でなかった者が助けられるようにするためである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.31
Sed plurimorum consilio, qui tantam superesse multitudinem, quae posset recidiva praelia resuscitare, paci adversam, et inutilem locis arbitrarentur (ubi enim consisterent, patria excussi? quibus se alimoniis sustentarent, exsortes omnium, nisi rapto viverent?) sententiam flexit, et sperata venia mortis praecepit, ut egrederentur ea porta quae esset e regione Tiberiadis, atque ad eam urbem contenderent.
PL 15, 2100Aしかし、多数の者の助言——それほど多くの群衆が残っていて、再び戦いを起こしうる、平和に反し、土地にとって無益だと考える者たち(国を追われてどこに留まるのか、すべてを奪われてどんな糧で身を養うのか、略奪によって生きるのでなければ)——によって、彼は考えを曲げ、死を赦されるとの望みを持たせて〔sperata venia mortis を、死罪の赦しを期待させての意に取った〕、ティベリアスの方向にある門から出て、その町へ向かうよう命じた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.32
Facile crediderunt, quod exoptabant. Coeperunt egredi, sed praeoccupato itinere, commeantia Judaeorum omnia clausere agmina, atque in urbis stadium introduxere.
PL 15, 2100A彼らは望むことをたやすく信じた。出て行き始めたが、道を先に押さえられていて、往来するユダヤ人の隊列はすべて閉じ込められ、町の競技場に押し込まれた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.33
Ingressus itaque Vespasianus, spectata aetate vel robore omnium, quos sibi statui praeceperat, elegit sex millia juvenum validiorum, quos Neroni in Isthmon direxit, senes autem et invalidos mille ducentos jussit necari reliquorum triginta millia, quadringentos vendidit; universos autem quicumque de partibus regni Agrippae reperti sunt, regi donavit, quos aeque rex accepto pretio, in servitutis obsequia transmisit.
PL 15, 2100Bウェスパシアヌスは入城すると、全員の年齢と体力を見定め、自分のために用意するよう命じておいた者のうち、より強い若者6,000人を選び、ネロのもとへイストモスに送った。老人と弱い者1,200人は殺すよう命じ、残りの30,400人を売った。アグリッパの王国の地方から見つかった者はすべて、王に与え、王も同様に代金を受け取って、奴隷の務めへと送り出した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.26.34
Praeterea populus alius Trachonitidis regionis et Gaulanitidis, Joppeni et Gadaritae, tamquam belli excitatores et perturbatores concordiae, deserentes propria, incursantes aliena, qui sumptis armis pacem violassent, justas et debitas pro flagitiorum meritis poenas dedere.
PL 15, 2100Bさらに、トラコニティスとガウラニティスの地方の別の民、ヤッファの者とガダラの者は、戦の扇動者、和合の攪乱者として、自分の土地を捨て、他人の土地に襲い込み、武器を取って平和を破ったので、その悪行の報いにふさわしい正当な刑罰を受けた。