De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.1
Denique nec Matthiam quidem, quo auctore in urbem receptus est excruciatum necavit, nullius apud se convictum flagitii, sed insimulatum proditionis, et suspectum consilii, quod in usum plebis sedulo et sine ulla fraude, tamquam familiari crediderat insinuandum.
PL 15, 2162C実に、マティアでさえ、その手引きで町に迎え入れられたのに、〔シモンは〕責め苦にかけて殺した。自分のもとで何の破廉恥も有罪とされたわけではなく、ただ裏切りの嫌疑をかけられ、その助言が疑われただけであった。マティアはその助言を、民の益のために、いささかの偽りもなく、親しい者に対するように熱心に打ち明けたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.2
Id alte impressum aliquamdiu tenuit, nec jam se ut amico credidit, sed aluit indignationem, indicio dissimulato. Ergo insimulatum apud se, quod cum Romanis studio congrueret et conveniret, rapi cum filiis jubet.
PL 15, 2162Cシモンはこのことを心に深く刻み、しばらく抱いていた。もはや相手を友として信ぜず、憤りを育てながら、その兆しは隠していた。そこで、ローマ人と志が合い、気が通じていると自分のもとで告発された者を、子らとともに連行せよと命じた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.3
Accersitur, nec defensionis ulla copia datur: ante examen adjudicatur supplicio, nec ejus soboles excipitur, sed poenae adjungitur.
PL 15, 2162C彼は呼び出され、弁明の機会はいささかも与えられなかった。審理より先に処刑を言い渡され、その子孫も除かれず、刑罰に加えられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.4
Orabat non vitae usuram, sed mortis celeritatem, naturae ordinem; ut prior occideretur, ne filiorum neces spectaret, nec superstes esset funeribus liberorum suorum, ipse continuo funus futurus: non impetravit, quod ipsa pietas exigebat, etiamsi non rogaret.
PL 15, 2162D彼が乞うたのは、命の享受ではなく、死の速さであり、自然の順序であった。子らの死を見ないで済むよう、先に殺されること、自分の子らの葬いを生き延びる者とならず、自らがすぐに葬いの対象となることである。親としての情愛そのものが求めることを、乞わなくてもかなえられるはずであったのに、得られなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.5
Hoc rogabat sibi reddi pro munere, quod ei urbem aperuisset: reus quidem patriae, sed conciliator Simonis. Debuerit ille hanc poenam civibus, debebat tamen ei Simon gratiam. Quo crudelior, qui nec amico pepercit, nec patrono receptionis suae poenam relaxavit.
PL 15, 2162D彼はこれを、自分に町を開いてやった返礼として返してくれと乞うた。祖国に対しては罪人であったが、シモンにとっては仲介者であった。彼は市民に対してこの刑罰を負っていたであろうが、シモンは彼に感謝を負っていた。それゆえいっそう残酷なのは、友をも容赦せず、自分を迎え入れた庇護者の刑罰をも軽くしなかった者である。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.6
Ducitur ad supplicium pater cum tribus liberis: nam quartus fuga se exemerat. Statuitur in conspectu romani exercitus insultationis specie, ut supplicium ejus viderent, ad quos egredi desiderasset. Liberent te itaque si possunt amici tui.
PL 15, 2163A父は三人の子とともに処刑場へ引かれた。四人目は逃亡して身を免れていたからである。侮辱の体で、ローマ軍の目の前に立たされた。彼が出て行きたがっていた相手に、自分の処刑を見せるためである。「ならば、あなたの友が救えるのなら、救ってもらうがよい。」〔シモンの言葉と取った〕
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.7
Deducuntur et filii, nec suprema liberis oscula dare, nec ultimo complexu filios suscipere permissus: non fraudatus tamen vocis paternae libertate, miserabili filios alloquio prosequebatur.
PL 15, 2163A子らも引き出された。父は、子らに最後の口づけを与えることも、最後の抱擁で子らを受けとめることも許されなかった。だが父の声の自由は奪われなかったので、憐れな語りかけで子らを見送った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.8
Ego, filii, vobis hostem induxi, ego carnifices adhibui, quando Simonem ingredi in urbem rogavi. Ille dies nobis mortis hujus, ille parricidalis causa spectaculi. Merui, fateor, nec culpam excuso: dum unum reprimere gestio, accersivi deteriorem.
PL 15, 2163A「子らよ、私が諸君〔vos。本サイトは複数の呼びかけを「諸君」で統一する。ここでは父が息子たちに呼びかける〕のもとに敵を引き入れた。私が刑吏を連れ込んだ。シモンに町へ入ってくれと願ったときにである。あの日が、我々にとってこの死の日であり、近親殺しの見世物の原因であった。私にはそれがふさわしい。認める、咎を弁明はしない。一人を抑えようと逸るあまり、いっそう悪い者を呼び寄せたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.9
Ad auxilium Simon petitus, et ad parricidium patriae conversus: sedula consilia in crimen deduxit. Rei fuimus patriae, qui defensorem quaesivimus. Et recte quidem solvimus poenam imprudentiae, non tamen perfidiae.
PL 15, 2163A「シモンは助けを求められたのに、祖国への近親殺しへと転じた。熱心な計らいを、彼は罪へと変えた。我々は祖国に対して罪人であった、守り手を求めたのだから。我々が無思慮の刑罰を支払うのは正しい。だが背信の刑罰ではない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.10
Absolvit nos Simon ipse, dum perimit: qui pronuntiat non sibi a me donatum, sed patriae contuitu petitum, ut contra Joannis saevitiam auxilio futurus, quam primum adesset, et Idumaeos induceret. Putabamus, duobus inter se conferentibus, liberam plebem futuram.
PL 15, 2163B「シモン自身が、殺すことで我々を赦免している。彼は、それが私から自分への贈り物ではなく、祖国を思って求められたことだと宣言しているのだから〔non sibi a me donatum の主語は示されない。シモンを町に招き入れたことを言うと取った〕。すなわち、ヨハネの凶暴さに対して助けとなるため、できるだけ早く来て、イドゥマヤ人をも引き入れてほしい、と求められたのだと。二人が互いにぶつかり合えば、民は自由になるだろうと、我々は思っていたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.11
Quis mihi crederet, non tibi id meo studio detulisse, sed de malis, hoc tolerabilius aestimavisse, nisi tu occideres? Sed quid ego sic loquor, quasi crimen excusem? Nihil sane mea sententia gravius facere potui, quam quod te in cervicibus nostris locavi.
PL 15, 2163B「誰が私を信じようか。私が自分の熱意で、あなたにそれを差し出したのではなく、悪のうちでこれのほうが耐えやすいと見たのだとは、あなたが殺しさえしなければ。だが私は、罪を弁明するかのように、なぜこう語るのか。たしかに私の考えでこれ以上ひどいことはできなかった。あなたを我々の首の上に据えたことである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.12
Sed in eo patriae reus, non tibi fuerim. Debuerim ego civibus mortem, sed tu mihi gratiam. Debuerim patriae poenam proditionis, quod te induxerim. Tibi quando proditor esse coepi? Si fugiendum putassem, consulueram mihi, non violaveram patriae necessitudinem.
PL 15, 2163B「だが、その点で私は祖国に対する罪人であって、あなたに対してではない。私は市民に死を負っていようが、あなたは私に感謝を負うべきである。私は祖国に裏切りの刑罰を負っていよう、あなたを引き入れたのだから。だがあなたに対して、いつから私は裏切り者になったのか。逃げるべきだと考えたなら、私は自分のために計らったのであって、祖国との絆を破ったのではない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.13
Quis enim hostem non defugit, et hostem internum? At te civem putavimus, sed hostem invenimus. Ad auxilium petitus, quid rependisti? Quid ante pollicitus? et quo postea conversus?
PL 15, 2163C「そもそも、誰が敵を避けないであろうか、それも内なる敵を。我々はあなたを市民だと思ったが、敵だと知った。助けを求められて、あなたは何を報いたのか。先に何を約束したのか。そしてのちにどこへ向きを変えたのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.14
Ingressus eras, ut hostem expelleres, non ut hostem exerceres: ut ferocem ipsius impetum reprimeres, non ut ad bellum provocares: ut prohiberes civium neces, non ut ipse adjungeres: ut latrocinium repelleres, non ut ipse latrocinareris, sed ut subvenires innocenti populo.
PL 15, 2163C「あなたが入ったのは、敵を追い払うためで、敵を駆り立てるためではなかった。その凶暴な勢いを抑えるためで、戦いを挑発するためではなかった。市民の殺害を防ぐためで、自分がそれに加わるためではなかった。盗賊行為を退けるためで、自分が盗賊を働くためではなく、罪なき民を助けるためであった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.15
Cur in ipsum tua arma vertisti? Ante latrocinio appetebantur, tu bellum intulisti. Ante pauciores ad mortem rapiebantur, tu stragem populorum fecisti. Quis proditor patriae, quis Romana arma plus juvit, nisi qui exstinxit patriae propugnatores?
PL 15, 2163C「なぜあなたの武器を民そのものに向けたのか。以前は盗賊の仕業で襲われていたが、あなたは戦いを持ち込んだ。以前は比較的少数が死へ引かれていたが、あなたは諸民の虐殺をもたらした。祖国の裏切り者として、ローマの武器をいっそう助けた者があろうか、祖国の守り手を消した者のほかに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.16
Nisi qui eripuit tantorum civium defensionem? Nisi qui ab hoste in socios detorsit mucronem?
PL 15, 2163D「これほど多くの市民の防御を奪った者のほかに。敵から仲間へ切先をねじ向けた者のほかに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.17
Hostis extra muros pacem offerebat, tu intra muros praeliabare: ille obsidionem volebat solvere, tu expugnationem approperabas: ille prohibebat incendia nostrae urbis, tu flammas in ipsa templi jaciebas fastigia: ille nostrorum contuitu sacramentorum inducias dabat, tu per ipsos sacrorum dies altaria Dei supremo urbis excidio, sacerdotum quoque sanguine restinguebas: ille muros, tu templum obsederas.
PL 15, 2163D「敵は城壁の外で和平を申し出たのに、あなたは城壁の内で戦った。敵は攻囲を解こうとしたのに、あなたは攻略を急いだ。敵は我々の町の火災を禁じたのに、あなたは炎を神殿の頂そのものに投げた。敵は我々の祭儀に配慮して休戦を与えたのに、あなたは聖なる日々のさなかに、町の最後の滅びによって、神の祭壇を、祭司たちの血でも消した。敵は城壁を包囲していたが、あなたは神殿を包囲していた。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.18
Coacerbabo crimina mea. Ego patriae manus intuli, ego tuum furorem armavi, ego haec universa deliramento quodam senectutis initia impressi. Agnosco dementis aetatis imprudentiam. Confessione levemus pudorem, quoniam negando peccatum exuere non possumus.
PL 15, 2164A「私の罪状をいっそう重くしよう〔底本は Coacerbabo。coacervabo(積み上げる)の誤りとも見えるが、ミーニュの脚注(ガッランディ)は、著者がしばしば用いる acerbo(重くする、つらくする)から作られた語として、この読みを弁護する(第2巻第9章の acerbes、第4巻第13章の acerbabant を引く)。これに拠って訳した〕。私が祖国に手をかけた。私があなたの怒りを武装させた。私が老いの一種の錯乱によって、これらすべての発端を刻んだ。心得違いの年の無思慮を認める。告白によって恥を軽くしよう。否認によって罪を脱ぎ捨てることはできないのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.19
Duo prae caeteris excidium patriae acceleravimus: ego errore consilii, tu proposito parricidii. Pendo igitur, patria, tibi deditas poenas: et hoc ipso Simoni gratias ago, quod cineribus tuis superstes non ero. Atque utinam non liberis essem superstes!
PL 15, 2164A「我々二人が、ほかの誰にもまして祖国の滅びを早めた。私は助言の誤りによって、あなたは近親殺しの意図によってである。ゆえに祖国よ、汝に対して負った刑罰を私は支払う。そして汝の灰を生き延びずに済むことを、まさにそのことでシモンに感謝する。ああ、子らを生き延びることさえなければ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.20
Sed ad sceleris tui, Simon, acerbitatem, filiorum necis spectator assisto. Merui, fateor. quia Joannem pictum videre non potui, et te armatum elegi. O praecipitem senectutem! imaginem timuimus, tyrannum expetivimus.
PL 15, 2164B「だがシモンよ、あなたの悪行の苛烈さゆえに、私は子らの死の見物人として立ち会っている。私にはそれがふさわしい、認める。ヨハネの描かれた姿を見ることができず、武装したあなたを選んだのだから。ああ、性急な老いよ。影像を恐れ、僭主を求めたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.21
Ego fidejussor tuus, ego deprecator tuus legationem pertuli. Ego te dominum rogavi, percussorem introduxi. Spectemus ergo quae fecimus: Joannis nos cera terruit, Simonis latrocinia delectaverunt.
PL 15, 2164B「私はあなたの保証人、あなたのための取りなし人として使節の務めを担った。私はあなたを主人として願い、殺し手を引き入れた。ならば、我々のしたことを見よう。ヨハネの蠟像が我々を恐れさせ、シモンの盗賊行為が我々を喜ばせたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.22
Acceleretur itaque pompa funebris, veniat carnifex, filios ante ora patris, patremque obtruncet super filiorum cadavera. Hauriam miserabilis senex ictum carnificis, super colla pignorum vibrantis securim. Quo spectaculo nihil funestius, nisi ille qui jubet.
PL 15, 2164B「ならば、葬送の行列を急がせよ。刑吏よ来い。子らを父の目の前で、父を子らの屍の上で斬れ。憐れな老人の私は、子らの首の上で斧を振るう刑吏の一撃を受けよう。この見世物にこれ以上凶々しいものはない、命じる者を除いては。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.23
Crudelis, sceleste, facio quod praecipis, facio, sed invitus. Habeo tamen consolationem tantae calamitatis. Patior quidquid miserrimum est dum tu jusseris: quidquid est immanissimum subeo libenter, te arbitro.
PL 15, 2164B「残酷な者、悪人よ、あなたの命じることを私は行う。行うが、不本意にである。それでも、これほどの災いの中に慰めは持っている。最も惨めなことは何であれ、あなたが命じたことであるかぎり耐える。最も残忍なことは何であれ、あなたを判じ手として、喜んで受ける。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.24
Implesti mensuram scelerum saevissimorum: liceat saltem affari liberos, extremum pignoribus valedicere. Sit ultimus locus osculis, quae nobis etiam cum feris communia sunt. Non prohibeatur miserabilis amplexus naturae, quem etiam defunctis potest casus donare.
PL 15, 2164C「あなたは最も凶暴な悪行の升を満たした。せめて子らに語りかけ、愛しい者たちに最後の別れを告げさせよ。最後の場は口づけに与えよ。口づけは、我々には野獣とも共通のものなのだから。自然の憐れな抱擁を妨げるな。それは、死者にさえ偶然が与えうるものである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.25
Quod igitur ad poenam praecepisti, proficiat ad pietatem mihi. Cadam super funera mea, et insepulta adhuc velut quodam corporis mei cespite, tegam, ne discerpant volucres, aut ferae devorent.
PL 15, 2164C「あなたが刑罰のために命じたことを、私には愛の務めとして役立てさせよ。私は我が子らの屍の上に倒れ、まだ葬られていない〔子らを〕、いわば私の体の芝土のようなもので覆い、鳥が引き裂かず、獣が食らわぬようにしよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.26
Lambam lingua patria sanguinem meorum pignorum, et meum diluam, ne lambant bestiae: et fortasse addet hoc pietas, et miseratio naturae ipsius, ut arctissimo amplexu moriens, liberos meos stringam: ne tu separare possis, cum velis.
PL 15, 2164C「父の舌で、愛しい者たちの血を舐め、私の血も洗い流し、獣が舐めぬようにしよう。おそらく、愛と自然そのものの憐れみが、これに加えてくれるだろう。死にゆく私が、いと固い抱擁で我が子らを抱き締め、あなたが望んでも引き離せないようにしてくれるのを。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.27
Certe si separabis corpora, animas tamen non separabis. Sed satis jam lacrymarum viaticum sumpsimus: Praeite, filii, et secuturo patri viam parate. Si potuero consequi, comitabor simul, et erit illic impedimento senectus, quo viventes juvenes minus consequar.
PL 15, 2164D「たとえあなたが体を引き離しても、魂は引き離せまい。だが涙の旅の糧はもう十分に取った。子らよ、先に行け、あとから行く父のために道を備えよ。追いつけたなら、ともに行こう。だがそこでは老いが妨げとなって、生きている若い諸君には、いっそう追いつきにくいであろう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.28
Ad mansionem praecedite, ut fessum patrem suscipiatis diuturno hospitio. Volui quidem praecedere ipse, et rogavi, sed non impetravi; tamen quod innoxii estis, eo meliora vobis hospitia deferentur, quam si ipse accersitor Simonis praevenirem.
PL 15, 2165A「住まいへ先に行け、疲れた父を、永い宿りに迎えるために。私自身が先に行こうと望み、願ったが、かなわなかった。だが諸君は無辜であるから、シモンを呼び寄せた私が先に行く場合よりも、いっそう良い宿りが諸君に授けられよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.29
Gravat me illa legatio, licet a civibus mandata, petente populo suspecta. Praecedite ergo, filii, mundiore supernum iter carpentes vestigio. Et Macchabaei matrem praevenerunt: sed illi ad praemium, vos ad supplicium.
PL 15, 2165A「あの使節の務めは私を悩ます。市民から託されたものではあるが、民が求めたにもかかわらず、疑いを招いたからである。ゆえに子らよ、いっそう清い足取りで天上の道をたどって先に行け。マカバイ家の者たちも母に先立った。だが彼らは報いへ、諸君は処刑へ向かうのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.30
Spectavit tamen pia mater morientes filios, et supra suorum se volutans sanguinem, vidit complectentes se invicem fratres naturae necessitudine; et suo laetabatur triumpho, quem de tyranno consequebatur.
PL 15, 2165A「それでも敬虔な母は、死にゆく子らを見た。子らの血の上に身を伏せて、兄弟たちが自然の絆で互いに抱き合うのを見た。そして暴君に対して収めた自分の勝利を喜んだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.31
Diversa quidem patientium merita, sed eadem saevitia utriusque praecipientis. Invenit hoc Antiochus Persica immanitate; apud ipsos enim novorum sunt commenta suppliciorum.
PL 15, 2165B「苦しむ者たちのふさわしさは異なるが、命じる者どちらの凶暴さも同じである。これをアンティオコスは、ペルシア的な残忍さで考え出した。実に、彼らのもとでは新しい責め苦の工夫が盛んなのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.32
Tu exsecutus es: ille tamen servavit ultimam matrem ad persuasionem regiae voluntatis; tu servari jussisti patrem ad cruciatum paterni doloris. Consolamini vos, filii charissimi: patimur nos quod passi sunt martyres.
PL 15, 2165B「あなたは実行した。だがあの者は、王の意志に従うよう説き伏せるために、母を最後まで生かした。あなたは、父の苦痛の責め苦のために、父を生かしておくよう命じた。互いに慰め合え、最愛の子らよ。我々は、殉教者たちが受けたことを受けているのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.33
Simon statuit, quod persecutor barbarus invenit, tyrannus praecepit. Proficiscamur igitur volentes, et fugiamus conventus latronum.
PL 15, 2165B「シモンが定めたのは、野蛮な迫害者が考え出し、暴君が命じたことである。ならば喜んで出発しよう。そして盗賊どもの集いを逃れよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.34
Sane cum in illam perpetuam domum discesserimus; si qui ad nos venerit qui requirant quid agit ille quondam Dei populus; quid illis respondebimus? Maxime si vobis, utpote junioribus, integer aevi Jonathas, mihi Saul, utpote peccatori occurrerit.
PL 15, 2165B「さて、あの永遠の家へ去ったとき、もし誰かが我々のもとへ来て、かつて神の民であった者はどうしているかと尋ねるなら、我々は彼らに何と答えようか。とりわけ、若い諸君には、齢の盛りのヨナタンが、罪人である私にはサウルが、出会うならば。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.35
Quid (inquam) dicemus, nisi populum illum Juda novellum dilectum, quem mare fugit, cui sol stetit, cessit Jordanis: populum (inquam) illum, cui pervius fluctus fuit, aer fertilis, terra coelestis: quae non ut vestra haec terra, speciem corruptionis induerit, sed resurrectionis gratiam assumpserit: servire nunc Idumaeis, et subjectum esse Simoni latronum principi, nec servitutem ipsam habere securam, nec periculum cum libertate.
PL 15, 2165C「我々は何と言うほかあろうか(と私は言う)。あの民、若きユダの愛された者、海が逃げ、太陽が止まり、ヨルダンが道を譲った民、(私は言う)あの民、波が通り道を開き、空気が豊かで、大地が天のようであった民。その大地は、諸君のこの地のように腐敗の姿を帯びたのではなく、復活の恩寵を受けたのだ。その民が、今やイドゥマヤ人に仕え、盗賊の首領シモンに服している、と。しかも隷属そのものに安全はなく、自由にも危険が伴う、と。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.36
Quid ad haec responsuros putamus, qui elegerunt bello perire, quam libertati patriae supervivere? Quid etiam Matathiam responsurum Macchabaeorum auctorem, qui voluit observando legem sabbato feriatus mori, quam praeliatus vivere?
PL 15, 2165C「これに対して、何と答えると我々は思うか。祖国の自由を生き延びるより、戦いで滅ぶことを選んだ者たちは。マカバイ家の始祖マタティアは、何と答えるか。彼は、戦って生きるより、律法を守って安息日に休みつつ死ぬことを望んだのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.37
Si audierit quomodo Simon, non solum sabbato caedes civium innumeras agitaverit, sed ipsos sacerdotes Domini, neomeniis et omnibus sanctis festae celebritatis diebus jugulare coegerit?
PL 15, 2165C「もし彼が聞いたなら、どうであろうか。シモンが、安息日ばかりでなく、新月祭と、祝祭の務めのあらゆる聖なる日々にも、数えきれぬ市民の虐殺を行い、主の祭司たちそのものを屠るよう強いたと聞いたなら。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.38
Quantum ingemiscet Jechonias, cum audierit Simonem, qui seditionibus primo urbem everterit, caede civium violaverit templi vetustam religionem, conventum toties, ut sui deditione, urbem exueret incendio, malle perire omnia excidio, urbem, templum exuri, plebem totam interfici, ne occupatae inclinet dominationis fastigium!
PL 15, 2165D「ヨヤキンはどれほど呻くだろうか、聞いたなら。内乱によってまず町を覆し、市民の殺害によって神殿の古い敬虔を冒瀆し、幾度も説得されて、自分が降伏することで町を火から免れさせるよう求められたシモンが、すべてが滅びに帰することを望み、町も神殿も焼かれ、民がすべて殺されることを望んだ、占領した支配の頂が傾かぬようにと。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.39
Quantum (inquam) dolebit Jechonias, licet tempore malorum urgentium minus felix imperio, melior tamen filio? Pater enim sibi minus felix esse quam patriae, licet miserabiliter, pie tamen maluit.
PL 15, 2165D「ヨヤキンはどれほど悲しむだろうか(と私は言う)。迫る災いの時に、支配においては幸いに恵まれなかったが、子〔次節以下、子らと目を失った者として語られるので、ゼデキヤを指すらしい。作者はヨヤキンとゼデキヤを父と子として語る〕よりは優れていたのだから。実に父は、自分にとって幸いでないほうを、祖国にとって幸いでないよりも選んだ。悲惨ではあるが、敬虔にである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.40
Itaque se cum sua prosapia, egressus urbem, Babyloniis obsidentibus in servitium dedit, ne eversam patriam, ne populum Dei captivum videret. Filius autem aerumna pari, sed affectu impari: dum sibi metuit, et se in exsilium et urbem in excidium deduxit.
PL 15, 2166A「こうして彼は一族とともに町を出て、バビロニア人が攻囲するなかで、隷属に身を委ねた。祖国が覆され、神の民が捕らわれるのを見ずに済むようにである。しかし子のほうは、同じ苦難にありながら、心は同じでなかった。自分の身を恐れて、自らを追放に、町を滅びに導いたのである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.41
Hic itaque infelix patriae, nec sibi felix, qui et liberos suos et oculos amisit: ille autem prudentior, qui captivitatem civium sua redemit captivitate.
PL 15, 2166A「この者は、祖国にとって不幸で、自分にとっても幸いでなく、子らも目も失った。あの者はいっそう賢明で、市民の捕囚を自分の捕囚で購った。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.42
Denique id exitus docuit: iste in regno senior, ille junior in servitio defecit, quamvis ei postea thronum regium Babylonius rex juxta se constituerit, et consilii detulerit praerogativam, miserae calamitatis solatio.
PL 15, 2166A「実に、結末がそれを教えた。この者は王位にあって年長で、あの者は年若くして隷属のうちに力尽きた〔iste を子、ille を父と取った。続く王座の話は父(ille)に当たる〕。もっとも、のちにバビロニアの王が、彼のために自分のそばに王座を据え、助言において上席の特権を与えたが、それは惨めな災いの慰めであった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.43
Denique tolerabilior jam mea sors est, post liberorum necem mori, quam vivere: ut scias, quam crudelis sit, qui filios ante ora patris jugulet. Cujus etiam regalia munera deteriora sunt, quam pietatis vulnera.
PL 15, 2166A「実に、子らの死ののちに死ぬことは、生きるよりも、いまや私の運命にとって耐えやすい。これによって、子らを父の目の前で屠る者がどれほど残酷かを、あなたは知るがよい。その者の王にふさわしい贈り物ですら、愛の傷よりも悪い。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.44
Aut enim tam impia inferre primo non debuit, aut tam honorata postea substituere, quasi quaevis dignitas redemi possit filiorum amissione, aut compensari caedes sobolis quovis usu honoris: nulla profecto, nulla dignitas tantum dolorem allevat.
PL 15, 2166B「彼は、これほど不敬なことを初めから行うべきでなかったか、あるいはのちにこれほど名誉あることを代わりに与えるべきでなかったのだ。まるでどんな高位も子らを失うことで購えるかのように、あるいは子孫の殺害が、何らかの名誉の用いで償われうるかのように。そうではない。いかなる高位も、これほどの悲しみを和らげはしない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.45
Nullus honor curat hoc vulnus, nisi sola mors, quae sensum adimat, recordationem auferat. Festina ergo, percussor: remorare tamen, dum liberos video, dum prius quam moriantur, aspicio: ne quis aetatis forsitan immaturitate turbatus, mortem timeat, cum saeviorem evadat tyrannum.
PL 15, 2166B「いかなる名誉も、この傷を癒しはしない。感覚を奪い、記憶を取り去る死のほかには。ゆえに急げ、殺し手よ。だがなお待て、私が子らを見ている間、死ぬ前に見つめている間は。年の未熟さに取り乱して、死を恐れる者が出ぬようにである。もっと残酷な僭主を逃れるというのに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.46
Beneficium est, filii, mori, ne patriae videamus captivitatem: tolerabiliora corporis quam mentis vulnera. Jam tolerabilius et vestras neces specto quas refugiebam, ne spectem neces in commune omnium, ne videam patriae bustum et totam urbem sepulcrum eorum.
PL 15, 2166B「子らよ、死ぬことは恵みである、祖国の捕囚を見ないで済むのだから。体の傷は精神の傷より耐えやすい。私が避けていた諸君の死を、いまは以前より耐えやすく見つめている。万人に共通の死を見ず、祖国の墓、町全体がその者たちの墓所となるのを見ずに済むようにである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.47
Beatior tamen, qui mortuus fuerit, quam qui reservatus. Summe Deus, ne inter innoxiorum greges sternatur Simon cum liberis suis; spectet captivus quem intulit: immo minime, minime, inquam; nam quem potest cogitare, potest ferre, nec tamen ea imprecor.
PL 15, 2166C「それでも、死んだ者は、生き残された者より幸いである。いと高き神よ、無辜の者たちの群れの中でシモンが子らとともに打ち倒されることのないように〔この祈りの文意は定かでない。シモンが無辜の者に交じって死ぬことなく、生き残って捕虜となり、自分が招いた報いを見るように、と願い、すぐにそれを打ち消すと取った〕。捕虜となって、自分が引き入れた者を見るがよい。いや、断じて違う、断じて違うと私は言う。思い描ける者は耐えることもできるのだから。それでも、私はそうしたことを呪いはしない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.48
Consideret quam grande nefas sit, quod non potest vel voto retorquere qui patitur; quam acerba ultio, quam saeva commissi sceleris immanitas, quod optat patriae captivus superstes, quia pejora sunt vitae ludibria, quam mortis supplicia. Sed jam finis verborum sit.
PL 15, 2166C「苦しむ者が願いによってさえはね返せない悪が、どれほど大きな悪であるか、それがどれほど苛烈な報いであるか、犯された悪行の残忍さがどれほど凶暴であるかを、彼は思え。それは、祖国を生き延びて捕虜となった者が願うものなのだ〔quod optat patriae captivus superstes の係りは定かでない。前の報い(ultio)を受ける関係節と取った〕。生の嘲弄は、死の処刑より悪い。だがもう言葉は終わりにしよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.49
Festina, carnifex, dum cruentatum sanguine filiorum gladium geris; percute patrem, ut nullus refrigeret. Hoc solum morituro medicamentum est; hoc solo non sentitur ictus mucronis, dolor vulneris.
PL 15, 2166C「急げ、刑吏よ、子らの血に染まった剣を持っている間に。父を撃て、剣が冷めぬうちに〔ut nullus refrigeret の意は定かでない。子らの血に温かい剣が冷めぬように、と取った〕。これだけが死にゆく者の薬である。これだけが、切先の一撃も、傷の痛みも、感じさせない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.50
Percute sub conspectu Romani exercitus, sicut imperatum est, ut spectent vindicaturi. Misereatur hostis, quia socius non miseretur: judicent Romani, quia Simon occidit sine judicio: testes sunt ipsi, me non proditorem patriae, sed defensorem fuisse, qui pugnantem viderunt, non deserentem.
PL 15, 2166D「ローマ軍の目の前で撃て、命じられたとおりに。復讐する者たちが見るがよい。仲間が憐れまぬので、敵が憐れむがよい。シモンが裁きなしに殺すので、ローマ人が裁くがよい。私が祖国の裏切り者でなく、守り手であったことの証人は、彼ら自身である。戦う私を見たのであって、見捨てる私を見たのではないのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.51
Liberis ego meis, si potuissem, hostem avertissem, non hostem accersissem: atque utinam nec Simonem accersissem! Nec finis ullus adhibitus tantae crudelitati. Jacebant adhuc cum patre insepulti liberi: adjungitur et sacrilegium spectaculo parricidali.
PL 15, 2166D「私が我が子らのためなら、できたとして、敵を退けたであろう、敵を呼び寄せはしなかったであろう。ああ、シモンさえ呼び寄せなかったなら。」これほどの残酷さに、いかなる終わりも設けられなかった。子らはなお、父とともに葬られずに横たわっていた。近親殺しの見世物に、さらに冒瀆が加えられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.52
Caeditur Ananias sacerdos, claro genere ortus, licet nemo clarior sit splendore generis, quam munere religionis. Illo enim affectatur nobilitas, hoc non desideratur.
PL 15, 2167A祭司アナニアが打たれた。名門の出であった。もっとも、家柄の輝きによってよりも、敬虔の務めによって名高い者はいない。前者によっては高貴さが求められ、後者においてはそれを望む必要がない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.53
Habeat sibi vetus prosapia diversorum fasces honorum, habent et sacerdotia suos fasces, qui elevantur non humeris, sed moribus: et attolluntur non virgarum proceritate, sed laborum perseverantia, fidei altitudine, pietatis fastigio.
PL 15, 2167A古い家系は、さまざまな栄誉の束桿を自分のものにするがよい。祭司職にも固有の束桿がある。それは肩によってではなく、品行によって担われ、棒の長さによってではなく、労苦の忍耐、信仰の高さ、敬虔の頂によって掲げられる。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.54
Percussus est etiam scriba Aristaeus clarae et ipse originis: et cum ipsis alii de plebe quindecim praeeminentes caeteris; licet injustam necem, non nobilitas faciat, sed innocentia.
PL 15, 2167A律法学者アリスタイオスも打たれた。彼もまた名門の出であった。彼とともに、民のうちほかの者より抜きん出た十五人が殺された。その殺害が不正であるのは、高貴さによるのではなく、無辜によるのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.55
Praeoccupantur etiam viri undecim, qui pariter conspiraverant, commoti scelerum ejus atrocitate; et sibi quisque metuens, quae in alios exerceri videbat, quod infidelis etiam amicis foret, et spes adempta, populante universos fame, Romanis jam jamque irrupturis: turbato Simone ad opem defensionis, bacchante ad officinam crudelitatis, facilique illecebra proditionis, quod Judas unus ex ipsis turrim tuendam susceperat.
PL 15, 2167Aさらに、ともに共謀していた十一人が先手を打たれた。彼らはシモンの悪行の残虐さに心を動かされ、しかも各自が、他人に加えられるのを見ていることを自分についても恐れ、また彼が友にさえ信義を欠くので、望みを奪われていた。飢えがすべての者を荒らし、ローマ人がいまにも突入しようとしていた。シモンは防御の助けに慌てふためき、残酷の仕事場へと荒れ狂って向かい、裏切りへの誘いも容易であった。彼らの一人ユダが、塔の守りを引き受けていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.22.56
Is igitur cum Romanos vocaret, traditurum se pollicens turrim, fastidientibus aliis quod tam sero proditio procederet, aliis dubitantibus, quia frequenter promissa deditione dolum paraverat, praevenit Simon, et de universis conspirationis sociis poenam exegit: corpora quoque eorum de muro praecipitata.
PL 15, 2167B彼はそこでローマ人を呼び、塔を引き渡すと約束した。しかしほかの者たちは裏切りがこれほど遅く行われることを嫌い、またある者たちは、彼がしばしば降伏を約しながら策略を企てたので疑った。そのうちにシモンが先んじて、共謀の仲間すべてに刑罰を科した。彼らの屍も城壁から投げ落とされた。