偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput XVII 第2巻 第XVII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2065A · 5 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.17.1

1

Angusto itaque in loco omnes adorsi, peremerunt Judaeorum decem millia. Quod facile fuit, ut praeventi ab armatis inermes perirent. Et quidem ejus immanitatis exemplum recens, Scythopoli etiam in majus processerat, quo incitatos Damascenos reor.

PL 15, 2065A

こうして狭い所で全員に襲いかかり、ユダヤ人1万人を殺した。武装した者に先手を取られ、武器を持たぬ者が滅びるのは容易であった。この残虐の先例は新しく、スキュトポリスではさらに大きくなっており、ダマスコの人々はそれに駆り立てられたのだと私は思う。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.17.2

2

Nam cum Judaei finitima quaeque popularentur, venerunt Scythopolim, atque illic inhabitantes Judaeos tentare adorsi, adversarios experti sunt, quos sibi fidos arbitrabantur, quoniam more ingenii humani, praeponderatur apud eos salutis cura, necessitudini: secundis igitur constituentes tribule collegium, praeferunt inhabitantium societatem, tribulibus cladem minantur.

PL 15, 2065A

ユダヤ人が近隣の地をことごとく荒らすうち、スキュトポリスにやって来て、そこに住むユダヤ人を試みにかかったとき、味方だと思っていた者が敵であることを見いだした。人間の心の習いとして、彼らのもとでは身の安全への配慮が血縁の絆より重んじられたからである。そこで、同族の結びつきを二の次に置き、住民との同盟を優先し、同族には破滅を告げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.17.3

3

Quod suspectum gentilibus, quia promptioribus studiis odiorum in suos exsecutio praetendebatur: ne simulationis specie dolus adornaretur, atque urbem incautioribus accolis noctu adorirentur, prostratisque omnibus gentibus, apud Judaeos sibi gratiam reconciliarent: ac per hoc si vellent fidem suam etiam circa gentiles probare, cum omni generatione sua urbe excederent, vicinumque peterent nemus.

PL 15, 2065B

これは異邦人には疑わしかった。同族への仕打ちが、あまりに熱心な憎しみをもって示されたからである。偽りの外見のもとで策略が仕組まれ、油断した住民を夜に襲い、すべての異邦人を打ち倒してユダヤ人に取り入ろうとしているのではないか、と。〔こうして異邦人は要求した。〕だから、異邦人に対しても自分たちの誠実を証したいのなら、一族ことごとく連れて町から出て、近くの森へ向かえ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.17.4

4

Quo facto, per biduum quieverunt Scythopolitae, ut portio Judaeorum suspicionem deponeret, indueret securitatem.

PL 15, 2065B

これが行われると、スキュトポリス人は二日間静かにしていた。ユダヤ人の一団が疑いを捨て、安心するようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.17.5

5

Tertia nocte cum jam praesumpta fides gentilibus removisset sollicitudinem, incautis et dormientibus vis illata, decemque et tribus millibus hominum necatis: quaecumque etiam habuerunt, direpta sunt.

PL 15, 2065B

三日目の夜、すでに前もって得られた信頼が〔ユダヤ人の〕不安を取り除いていたとき〔gentilibus の係りが定かでない。不安を除かれたのはユダヤ人の側と取った〕、油断して眠る者たちに暴力が加えられ、1万3千人が殺され、彼らの持っていたものはことごとく略奪された。