偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XII 第5巻 第XII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2143B · 11 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.1

1

Diviserunt sibi loca Joannes et Simon conjurati circa murum secundum. Joannes cum suis in castro cui nomen Antonia, praeliabatur: ei propinqua erat porticus templi, quae vergebat ad partem septentrionis.

PL 15, 2143B

ヨハネとシモンは、誓い合って、第二の城壁のあたりに持ち場を分けた。ヨハネは手勢とともにアントニアという名の砦で戦った。その近くに神殿の列柱廊があり、北の側に面していた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.2

2

Nam et ipse locus (in quo castrum postea Antonio vocabulo conditum) inter duas jacens porticus septentrionalis, hoc est, Brios nuncupabatur; Simon vero ad Joannis sepulcrum vicem tuendae urbis susceperat: his pro salute, Romanis pro victoria certamen erat.

PL 15, 2143B

実際、その場所そのもの(そこには後に、アントニウスの名を付した砦が築かれた)は、北の二つの列柱廊のあいだにあって、ブリオス〔底本は Brios。他に確かめられない名で、音写した〕と呼ばれていた。一方シモンは、ヨハネの墓のあたりで町を守る役を引き受けていた。彼らには救いのため、ローマ人には勝利のための戦いがあった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.3

3

Quibus etsi virtus potentior ad congrediendum, locus tamen inferior ad obsidionem: cum eos de muro gravaret praelium, temeritas Judaeis insolentior, fortitudo Romanis acrior erat: imminebant partibus duces; eoque major oriebatur contentio, dum quisque suis ductoribus pericula sua gestit probare.

PL 15, 2143B

ローマ人には、交戦するための武勇こそ勝っていたが、包囲に当たっての地の利は劣っていた。城壁の上から戦いが彼らを苦しめたので、ユダヤ人の無謀はいっそう増長し、ローマ人の勇気はいっそう鋭くなった。指揮官たちは各々の部隊に迫り、そのため争いはいよいよ激しくなった。各人が、自分の指揮官に自分の危難を示そうと逸ったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.4

4

Simon suos urgebat terrore et formidine: Romanos Titus pudore sui quam maxime conveniebat, quod morte gravius arbitrantur, non exhibere pericula sua Caesari, cum ipse toties pro exercitu periculis offerre se non dubitavisset.

PL 15, 2143C

シモンは自分の兵を、恐怖と畏れで駆り立てた。ティトゥスはローマ兵に、自らを恥じる心に訴えることを何よりの手とした。彼らは、自分の危難をカエサルに示さないことを死よりも重いと考えるからであり、彼自身が軍のために幾度も危険に身をさらすのを辞さなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.5

5

Armabat eos vincendi consuetudo, et cedendi ignorantia: praecipueque praesens uniuscujusque virtutis arbiter Titus, a quo non remuneratio fortitudinis exspectabatur, sed supra omnia, fructus amplissimi erat praemii, illo spectante quidquam strenue gessisse, quod ei non displiceret.

PL 15, 2143C

彼らを武装させたのは、勝つ習慣と、退くことを知らない心であり、とりわけ、居合わせて一人ひとりの武勇を見定めるティトゥスであった。彼からは勇気への報酬は期待されず、何にもまして、彼が見ている前で、彼の意に染まぬことのない働きを力強く為したということが、この上ない褒賞の実りとなったのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.6

6

Eo incentivo Longinus equestris militiae vir excitus, adversas pro muris videns Judaeorum catervas, tamquam indignatus quod Romanos bello lacesserent, et ex aequo prodire auderent, desiluit equo, atque in medios se injecit hostes.

PL 15, 2143C

この励ましに奮い立った騎兵のロンギヌスは、城壁の前に対峙するユダヤ人の群れを見て、ローマ人を戦いで挑発し、対等に打って出るとは、と憤るかのように、馬から飛び降り、敵のただなかに身を投げ入れた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.7

7

Et unum more ipso parantem occurrere, telo percussit, simulque ejus vocem et animam rapit. Alteri ereptum de corpore prostrato telum infigit, et ad suos victor sese recepit.

PL 15, 2143D

そして、まさにその勢い〔more ipso の読みは定かでない。「その勢いで」と取った〕で迎え撃とうとする一人を槍で突き、その声と命とを同時に奪った。もう一人には、倒れた体から奪い取った槍を突き立て、勝者として味方のもとへ戻った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.8

8

De praeeminentibus loquimur: caeterum multi imitatores utraque ex parte, sed diverso genere: Judaeis desperatio audaciam dabat, Romanis gloriae cupiditas virtutem addebat. Par tamen imparibus animis mortis contemptus: Judaeis solatium putabatur, cum hoste commori.

PL 15, 2143D

我々が語っているのは、傑出した者たちのことである。そのほかにも、両陣営に多くの追随者がいたが、その質は異なった。ユダヤ人には絶望が大胆さを与え、ローマ人には栄誉への欲が武勇を添えた。だが心は異なるのに、死を軽んじる点は等しかった。ユダヤ人には、敵とともに死ぬことが慰めと思われたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.9

9

Titus festinabat conficere bellum, sed sine suorum dispendio, qui etiam ipsos hostes servare si posset, quam perdere malebat.

PL 15, 2144A

ティトゥスは戦を終わらせようと急いだが、味方の損耗を出さずにであった。彼は、できることなら敵さえも、滅ぼすよりは救うことを望んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.10

10

Nec aliud monebat militem, nisi consulto bellandum: eam solam esse veram virtutem, cui sit comes providentia: nam sine consilio fortitudinem temeritatem videri, nec usquam magis cavendum quam in victoria. Perire enim cum inferiore superiorem, victi triumphus est.

PL 15, 2144A

彼は兵に、熟慮して戦わねばならないということのほか、何も勧めなかった。真の武勇とは、先見を伴うものだけである。分別なき勇気は無謀に見え、勝利のさなかほど警戒すべきところはない。劣った者とともに優れた者が滅びることは、敗者の凱旋だからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.12.11

11

Consulendum itaque ne videatur eventus fuisse, quod vicerit; ignaviae, quod consortium periculi non evaserit. Jubet itaque arietem admoveri ad medium muri septentrionalis.

PL 15, 2144A

それゆえ、勝ったことが成り行きのたまものと見え、また危険の共有を免れなかったことが臆病のせいと見える〔ignaviae の係りは定かでない。「臆病のせいと見える」と取った〕ことのないよう、よくよく計らわねばならない。そこで彼は、北の城壁の中央に破城槌を運ぶよう命じた。