偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput XIII 第2巻 第XIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2057D · 28 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.1

1

Fuerunt itaque ex quo egressi sunt ex Aegypto patres, usque ad aedificationem templi quod Salomon condidit, principes sacerdotum XIII qui fiunt anni ducenti et duodecim, quoniam primo qui erat princeps sacerdotum usque ad mortem perseverabat, nec quisquam in locum viventium substituebatur.

PL 15, 2057D

父祖がエジプトから出て以来、ソロモンが建てた神殿の建立に至るまで、大祭司は13人あり、その年数は212年に及ぶ。初代の大祭司は死ぬまでその職にとどまり、存命の者の後任が立てられることもなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.2

2

Postea etiam a viventibus subrogabantur. Ergo isti tredecim per successionem adepti sunt sacerdotium; quibus temporibus et aristocratia fuit et monarchia, Judicum et Regum potestas.

PL 15, 2057D

のちには存命のうちに後継者が立てられるようにもなった。こうしてこの13人は継承によって大祭司職を得たのであり、その時代には貴族政も君主政もあった。すなわち士師と王の権力である。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.3

3

Rursus a Salomone usque ad tempora captivitatis, quando in Syriam populus demigravit, urbe capta temploque exusto, fuerunt sacerdotum principes XVIII per annos quadringentos et sexaginta et menses sex, et dies decem; LXX autem annis post in captivitate fuit populus.

PL 15, 2057D

次に、ソロモンから捕囚の時代まで、すなわち町が陥ち神殿が焼かれて民がシリアへ移った時までに、大祭司は18人あり、460年6か月10日の間であった。そののち民は70年間捕囚の身にあった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.4

4

Postea Cyrus cum dimitteret populum patrum de regione Assyriorum, et templi aedificandi potestatem daret, etiam sacerdotum principem Josedech qui simul abductus erat, redire permisit, ut ritus veteris solemnitatis per assueti sacerdotis scientiam reformaretur.

PL 15, 2058A

のちにキュロスは、父祖の民をアッシリア人の地から解き放ち、神殿を建てる権限を与えたとき、ともに連れ去られていた大祭司ヨツァダクにも帰還を許した。慣れ親しんだ祭司の知識によって、古来の祭儀の定めが復興されるようにするためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.5

5

Ipse igitur et posteri ejus quindecim numero viri, a reditu populi usque ad Antiochum Eupatorem officio functi sunt per ordinem successionis, et principatum sacerdotii repraesentarunt annis CCCCXIV.

PL 15, 2058A

こうして彼自身と、その子孫の15人は、民の帰還からアンティオコス・エウパトルの時に至るまで、継承の順に務めを果たし、大祭司の首位を414年間保った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.6

6

Primus Antiochus quem supra memoravimus, et dux ejus Lysias, occiso Onia sacerdotum principe, in locum ejus substituerunt Alchimum in sacerdotium. Qui licet fuerit de Aaron genere, non tamen fuit de ipsa domo.

PL 15, 2058A

正当な継承を最初に破ったのは、先に述べたアンティオコスと、その将軍リュシアスであった〔Primus をこのように取った〕。彼らは大祭司オニアスを殺し、その後任としてアルキモスを大祭司職に就けた。彼はアロンの血筋の者ではあったが、その家そのものの出ではなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.7

7

Unde Ananias frater Oniae pergens in Aegyptum, petiit a Ptolemaeo Philometore, et Cleopatra conjuge Philometoris, qui ritus observationis ad Hierosolymitanae solemnitatis similitudinem, in Alexandrinae urbis cultibus inseruerat, ut illic princeps sacerdotum subrogaretur, eo quod Alchimus legitimam non haberet sacerdotii successionem; atque idem tamen exacto triennio defunctus, nec successorem habere meruit, qui abrogaverat legitimae successionis solemnitatem.

PL 15, 2058B

それゆえオニアスの兄弟アナニアはエジプトに赴き、プトレマイオス・ピロメトル――彼はエルサレムの祭礼にならった儀礼の遵守をアレクサンドリアの町の祭儀に取り入れていた――と、その妻クレオパトラに、その地で大祭司が任じられるよう求めた。アルキモスには大祭司職の正当な継承がなかったからである。しかしそのアルキモスも三年が過ぎて没し、正当な継承の定めを廃していた彼は、後継者を得るにも値しなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.8

8

Fuit itaque septem annis civitas sine principe sacerdotii. Usque ad hoc tempus regressio patrum de terris Assyriorum democratiam tenuit, eo quod per regum iniquitates in captivitatem sese esse deductum Judaeorum populus recognosceret.

PL 15, 2058B

こうして七年間、町には大祭司がいなかった。この時まで、アッシリア人の地からの父祖の帰還は民主政を保った。ユダヤ人の民が、王たちの不法によって自分たちが捕囚に連れ去られたことを認めていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.9

9

Asamonaei postea nacti potestatem populo praesidendi, Jonatham sacerdotum principem constituere, qui per septem annos functus suscepto munere, per insidias Triphonis finem vitae invenit, in cujus locum Simon frater germanus tamquam jure haereditario, per electionem tamen successit, quem generi insidiis inter epulas exstinctum accepimus; a quo ad filium ejus Hyrcanum, quem fuga periculo exemerat, praerogativa sacerdotii demigravit.

PL 15, 2058C

のちにハスモン家が民を治める権力を得て、ヨナタンを大祭司に立てた。彼は受けた務めを七年間果たしたが、トリュフォンの策略によって命を終えた。その後任には、実の兄弟シモンが、世襲の権利によるかのように、しかし選挙によって就いた。このシモンは婿の策略により宴の席で殺されたと我々は聞いている。彼から、逃亡によって危難を免れたその子ヒルカノスへ、大祭司職の特権が移った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.10

10

Hyrcano autem Aristobulus, qui etiam regnum memorato adjunxit muneri, ut utriusque esset particeps, et Aristobulo Alexander substitutus est: Penes Alexandrum et regnum et sacerdotium, usque ad diem vitae ejus mansit supremum, per septem scilicet et viginti annos, sed plerumque dubio statu: nam et anceps inter ipsum et Demetrium victoria fuit, et odium immane a civibus.

PL 15, 2058C

ヒルカノスの次にアリストブロスが立った。彼は先に述べた務めに王位をも加え、両方にあずかる者となった。アリストブロスの後にはアレクサンドロスが立った。アレクサンドロスの手に、王位も大祭司職も、その命の最後の日まで、すなわち27年間とどまったが、おおむね不安定な状態であった。というのは、彼とデメトリオスとの間の勝敗は定まらず、市民からは凄まじい憎しみを受けたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.11

11

Idem moriens Alexander, qui periculosam filiis suis cerneret odiorum suorum haereditatem, Alexandram conjugem suam exercitam usu imperii, et communium assuetudine consiliorum, gratiorem tamen populo quod et adversum viri saevitiam periclitantibus frequenter praesidio fuerit, et conjugi temperamento, regali praeesse voluit gubernaculo: arbitram simul statuens, cuinam potissimum filiorum summum sacerdotium committeretur.

PL 15, 2058D

同じアレクサンドロスは、死にあたって、自分に向けられた憎しみを相続することが息子たちにとって危険であると見て、妻アレクサンドラに王者の舵取りをさせようとした。彼女は支配の実務に習熟し、共通の協議に慣れ、しかも民には好まれていた。夫の残忍さに対して危うい立場に立つ者をしばしば庇い、夫をも宥めたからである。同時に彼は、息子たちのうちの誰に大祭司職を最もふさわしく委ねるかを決める裁定者にも彼女を定めた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.12

12

Illa Hyrcanum patri substituit in sacerdotium, vel propter majoris aetatis praerogativam, vel quod leniore quam frater ingenio, nullas super regni negotiis matri videretur molestias excitaturus. Aristobulo nihil publicorum commisit officiorum.

PL 15, 2058D

彼女はヒルカノスを父の後任として大祭司職に就けた。年長という特権のためか、あるいは兄弟より気質が穏やかで、王国の政務について母に何の面倒も起こしそうになかったためか、である。アリストブロスには公の務めを何も任せなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.13

13

Sed ille etiam vivente matre, aegritudinis tamen ejus occasione in remotis et munitioribus locis regem agebat: quo offensa mater, et Hyrcani querelis anxia, vim morbi aluit, nec ultra novem annos imperii progressa, omnium haeredem Hyrcanum reliquit: non quod servaturum praesumeret, sed ne indignum juvaret, aut usurpatoris insolentiam judicio prosperiore accenderet: verum Alexandrae mors etiam Hyrcano sacerdotium regnumque ademit.

PL 15, 2059A

しかしアリストブロスは、母の存命中にも、その病を機に、遠く守りの堅い地で王として振る舞っていた。母はこれに気分を害し、ヒルカノスの訴えにも心を痛めて、病の勢いを募らせ、支配を九年以上に延ばすことなく、ヒルカノスをすべての相続人として遺した。それは、彼が守り通すだろうと見込んだからではなく、不相応な者に肩入れすまいとし、あるいは簒奪者の横暴をより有利な判断によって燃え立たせまいとしたからである。しかしアレクサンドラの死は、ヒルカノスから大祭司職と王位をも奪った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.14

14

Nam bello victus, ad munitiora sese contulit, retentisque conjuge et filiis Aristobuli quos in castro invenerat, amplexatus est mutare conditionem, ut ad Aristobulum potestas omnis transiret, et sacerdotium: ipse privatus in domum Aristobuli concederet.

PL 15, 2059A

戦いに敗れた彼は、より堅固な地に身を移し、砦で見つけたアリストブロスの妻と子らを捕らえていたが、境遇を取り換えることを受け入れた。すべての権力と大祭司職がアリストブロスに移り、自分は私人としてアリストブロスの家に退くというものである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.15

15

Nec tamen diu contentus fuit aulam regiam privatis mutasse aedibus. Nam excitatus ab Antipatro, primo in Arabiam contendit, velut contestatus pacti iniquitatem.

PL 15, 2059B

しかし、王宮を私邸と取り換えたことに、彼は長く満足していなかった。アンティパトロスにそそのかされて、まずアラビアへ急ぎ、約定の不法を訴えるかのようにした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.16

16

Deinde ubi infirmum sibi adversum Romanos quos in sui societatem per Scaurum Aristobulus illexerat, Arabi Regis auxilium advertit, Pompeio venienti querimoniam detulit, qui eludentem Aristobulum, anno jam tertio imperitantem bello perculit, auctoritate cepit, atque ante victoriam custodiae dedit; superatoque ejus populo et capta urbe, captivum ipsum cum filiis Romam dirigi praecipiens, Hyrcano sacerdotii dignitatem refudit, atque eum praesidem civibus, absque diademate tamen regnique infulis, statuit.

PL 15, 2059B

それから、アリストブロスがスカウルスを通じて自分の味方に引き込んでいたローマ人に対しては、アラビアの王の援助が自分にとって弱いと気づくと、やって来たポンペイウスに苦情を申し立てた。ポンペイウスは、はぐらかすアリストブロスを、すでに三年目の統治のさなかに戦で打ち、権威によって捕らえ、勝利の前に監禁した。その民を征し町を占領すると、アリストブロス自身を子らとともにローマへ送るよう命じ、ヒルカノスに大祭司の位を返し、冠と王権の標章は与えずに、市民の上に立つ者として据えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.17

17

Largus quidem honoris, sed consultor quietis, ne fraternae insolentiae spiritu pax turbaretur.

PL 15, 2059C

栄誉には寛大であったが、平穏のことは顧慮し、兄弟の横暴な気風によって平和が乱されないようにしたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.18

18

Ita Aristobulus captus licet, Hyrcanum tamen regno exuit; qui quatuor et viginti annos postea majore usu quam nomine in potestate exegit: nec tamen is finis vitae Hyrcano, qui potestatis fuit.

PL 15, 2059C

こうしてアリストブロスは捕らえられたとはいえ、ヒルカノスから王位を奪った。ヒルカノスはその後24年間、名よりも実質において、権力のうちに過ごした。しかし、ヒルカノスにとって、権力の終わりが生涯の終わりとはならなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.19

19

Nam reliquum tempus dedecori cessit, ut supra memoravimus: si quidem superatus praelio, Parthis Euphratem transgredientibus, captus, et Antigono et Aristobuli filio in potestatem datus, truncatisque auribus, nec sic quidem aerumnae miserabilis implevit acerbitatem.

PL 15, 2059C

残りの時は恥辱に帰した。先に述べたとおりである。というのも、戦いに敗れ、パルティア人がユーフラテスを渡るとき捕らえられて、アリストブロスの子アンティゴノスの手に渡され、耳を切り落とされたが、それでもなお、その惨めな苦難の酷さは尽きなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.20

20

Nam post illam in Parthiam quoque abductus exsul, debilis, senex, ludibrium de se barbaris praebuit; et cognito postea, quod Herodes imperitaret, cujus conjugio Mariamne neptis sua potiebatur, in Judaeam revertitur.

PL 15, 2059C

実際、その後パルティアにまで追放者として連れ去られ、体を損なわれた老いの身となり、異民族に嘲笑の的を自ら供した。のち、ヘロデが支配していること、その妻の座に孫娘マリアムネが就いていることを知り、ユダヤに帰った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.21

21

Ubi primo summa honoris specie susceptus, quod insidiarum velamen obtenderetur, haud multo post afflicto crimine quod potestatem vellet repetere, interemptus est.

PL 15, 2059D

そこで初めは最高の栄誉の体裁で迎えられたが、それは策略の覆いをかぶせたものであり、まもなく、権力を取り戻そうとしたという罪状を負わされて殺された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.22

22

Nactus igitur Herodes regnum, quod a Romanis pro oppugnatae vel proditae patriae mercede acceperat, in locum Antigoni qui triennio et tribus mensibus tenuerat imperium, substituit successores in sacerdotium, non Asamonaei generis quos clarioris fuisse prosapiae accepimus, sed ignobiles quosque, quos aut libido aut casus dedisset: tamen fatigatis Alexandrae precibus socrus, vel insimulationibus territus, Jonathan conjugis suae fratrem septem decemque annos agentem sacerdotem creavit, quem mox ipse exitio dedit, suspectum imperii, quod circa eum ingentem populi totius gratiam in dies videret adolescere.

PL 15, 2059D

こうしてヘロデは、祖国を攻め、あるいは裏切った報酬としてローマ人から受けた王位を手にし、三年三か月支配したアンティゴノスの後に、大祭司職の後継者を立てた。ハスモン家の出の者ではない――彼らがより名高い家系であったと我々は聞いている――が、無名の者ばかりで、欲望か偶然が与えた者たちであった。しかし、姑アレクサンドラの願いに疲れ、あるいは告発に怯えて、妻の兄弟ヨナタンを、17歳で大祭司に任じた。だがまもなく自ら彼を死に渡した。この者が、支配をめぐって疑わしい者となったのは、彼のまわりに民全体の大きな好意が日増しに育つのを見たからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.23

23

Posthabito itaque Ananelo, quem jam ex ignobilibus ante Jonatham in sacerdotium subrogaverat, reliquos per ordinem hujusmodi elegit, de quibus nihil suspectum haberet. Nam quod in affine perpeti non potuerat, quemadmodum non caveret in alienis similia?

PL 15, 2060A

こうしてヘロデは、ヨナタンの前に無名の者のうちから大祭司職に就けていたアナネロスを後回しにし、残りの者を、疑わしいところが何もない者のなかから順に選んだ。姻戚においては耐えられなかったことを、他人においても同じことを警戒しないでいられようか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.24

24

In hujusmodi ordinationibus Archelaus secutus paternae speciem consuetudinis, angustioris animi tenuit sententiam: more quodam insito mortalibus, ut apud eos minus suspecta sit ignavia hebetiorum, quam gratia bonorum; cum infirmus animus insolentior sit in rebus secundis, prudentior autem noverit vicem referre beneficiis.

PL 15, 2060A

このような任命において、アルケラオスは父の習慣の外観に倣い、狭い心の見解を取った。それは人間に生来そなわった一種の習いで、鈍い者の怠惰は善き者の人望よりも疑われにくい、というものである。弱い心は順境にあっていっそう横柄になり、より思慮深い者は恩に報いることを知っているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.25

25

Igitur a regno Herodis, usque ad Romanum imperium, quod Archelao dejecto, Judaeam reliquis provinciis associaverat, atque inde usque ad templi excidium et triumphum Titi fuerunt sacerdotum principes viginti et octo, per annos centum et septuaginta.

PL 15, 2060B

こうしてヘロデの王位から、アルケラオスを退けてユダヤをほかの属州に結び付けたローマの支配に至るまで、さらにそこから神殿の滅亡とティトゥスの凱旋式に至るまで、大祭司は28人で、170年にわたった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.26

26

Sane apud plerosque eorum dignitatis sola functio, penes paucos etiam jus potestatis fuit.

PL 15, 2060B

実際、その多くにとって位は務めにすぎず、権力の権利を持った者は少数であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.27

27

Liquet igitur in sacerdotium principibus non perseverasse legitimi generis successionem: quia non omnes ex Aaron neque filiis ejus, qui in ejus subrogati locum, formam praescriptae successionis caeteris dereliquere.

PL 15, 2060B

したがって、大祭司職における正当な血統の継承が、大祭司たちのうちで続かなかったことは明らかである。後任に立てられた者がすべてアロンやその子らの出であったわけではなく、前任者の後に立てられた者は、定められた継承の型をほかの者に残さなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.13.28

28

Itaque cum avaritia aut perfidia suorum corrupta essent majorum instituta, violata jura religionis, convulsa aequitatis praesidia; non immerito eos divina deseruit opitulatio, eoque tamquam in vacuum populum omni injuriarum genere processum, ut seditionibus domesticis in seipsos manus verterent: latrociniis gravibus afflictarentur, et teterrimos sortirentur judices, ut improbis nequiores succederent: denique Albinus deterrimus habebatur superiorum; sed Floro successore, is inter bonos relatus, qui facem belli extulit, praeliumque inter Judaeos et Romanos accendit; quae causa supremo templi et urbis excidio fuit.

PL 15, 2060B

こうして、貪欲や自らの者の背信によって先祖の定めが腐敗し、宗教の法が侵され、公正の防壁が覆されたとき、神の助けが彼らを見捨てたのは当然であり、そのため、あたかも守る者のない民に対するかのように、あらゆる種類の害悪が加えられるに至った。ついに彼らは内乱によって自分たちに手を向け、重い盗賊行為に苦しめられ、このうえなく忌まわしい裁き手を引き当て、悪しき者たちの後により悪しき者が続くまでになった。実に、アルビヌスは先の者たちのうちで最悪とみなされていたが、後任にフロルスが立つと、このアルビヌスが善い者のうちに数えられた。戦いの火を掲げ、ユダヤ人とローマ人の間に戦いを燃え上がらせたのはこのフロルスであり、これが神殿と町の最終的な滅亡の原因となった。