Epistolae et decreta 8.4.1
Nam quis esse posset expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare? Erat inter episcopos causa quae collato tractatoque consilio deberet absolvi.
PL 20, 510A実に、自分がキリスト教徒であると覚えている者で、誰が痛みを知らずにいられようか。信仰にこれほど突然の混乱がもたらされ、公同の信仰の全体の状態が揺れ動かざるをえなくなったというのに。司教たちのあいだには、協議を持ち寄り検討して解決されるべき案件があったのである。
Epistolae et decreta 8.4.2
Missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati: exspectabatur ex omnium auctoritate sententia, informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat, neque quidquam novari, dum definitio deliberata procederet), cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non exspectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti, non examinatis rebus, in exsilium truderentur antistites, animadversioni prius addicti, quam sententiam judicii episcopalis experti.
PL 20, 510A永遠の都〔ローマ〕とイタリアの司教たちのもとへ、双方から使節が送られ、全員の権威に基づく判断、規律の規則を形づくる判断が待たれていた(決定が熟慮されて進められるあいだは、事態は手つかずのままで、何も改められないはずだったのである)。そのあいだに、驚くべき性急さの暴走が燃え上がり、双方の使節団によって相談を受けた司教たちの書簡を待たず、事柄を調べもせずに、司教たちが追放された。彼らは、司教の裁きの判決を経験する前に、まず刑罰に引き渡されたのである。
Epistolae et decreta 8.4.3
Denique quam immatura illa damnatio fuerit, res probavit. Namque hi quorum exspectabatur auctoritas, pacifica Joanni episcopo communione permissa [Baron. praemissa], sanciendam concordiam censuerunt, nec quemquam putarunt ante judicium consortio repellendum.
PL 20, 510B実に、あの断罪がいかに時期尚早であったかは、事実が証明した。待たれていた権威を持つ者たちは、司教ヨアンネスに平和の交わりを許して(バロニウスは「前に送られた」と読む)、一致を確立すべきだと判断し、裁きの前に誰も共同から退けるべきでないと考えたからである。