インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XVI, Caput V 第XVI項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 529B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 16.5.1

1

Quid de talium filiis percensetur (28, q. I, c. 3) ? numquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? eruntque appellandi vel naturales vel spurii; quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur?

PL 20, 529B

こうした者たちの子らについては、どう考えられているのか(28, q. I, c. 3)。洗礼の前に妻であった女から生まれた子らは、相続の分け前に受け入れられないのか。そして、庶出の子〔naturales〕あるいは私生児〔spurii〕と呼ばれることになるのか。諸君の考えでは、洗礼のあとに迎えたものだけが適法な婚姻だからか。

Epistolae et decreta 16.5.2

2

Ipse Dominus, cum interrogaretur a Judaeis si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6) .

PL 20, 529B

主自身は、妻を離縁することは許されるかとユダヤ人たちに問われ、それはなすべきでないと説明したうえで、こう付け加えた。「それゆえ、神が結び合わせたものを、人は離してはならない」(マタイ19:6)。

Epistolae et decreta 16.5.3

3

Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum.

PL 20, 529B

そして、主がこれを洗礼のあとに得られる妻たちについて語ったと思われぬよう、彼らは覚えておくがよい。これはユダヤ人たちに問われ、ユダヤ人たちに答えられたことなのである。

Epistolae et decreta 16.5.4

4

Quaero, et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, cum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios, cum fidelis: utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea, defuncto patre, herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen creditur abstulisse regeneratio spiritalis?

PL 20, 529B

私は尋ねる、懸念をもって尋ねる。ある人が、以前は洗礼志願者で、のちに信者となったとして、その同じ一人の妻から、志願者であったときに子らをもうけ、のちに信者になってから別の子らをもうけたなら、彼らは兄弟と呼ばれるべきなのか。それとも、父の死後、遺産分割〔herciscundae haereditatis〕の分け前にあずからないのか。霊的な再生が、彼らから子の名を奪ったと信じられているのだから。

Epistolae et decreta 16.5.5

5

Quod cum ita sentire atque judicare absurdum est, quae (malum) ratio est hoc defendi, et vacua opinione magis jactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod Lex praecepit, et Deus junxit?

PL 20, 529C

このように考え、判断するのが不条理であるなら、どんな理由があって(いったい)これが擁護され、何らかの権威によって裏づけられるよりも、むなしい思い込みによって振りかざされるのか。律法が命じ、神が結び合わせたものを、罪の数に入れることはできないのに。