Epistolae et decreta 16.10.1
Sed canones apud Nicaeam constituti de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon a patribus institutus ponendus est, ut possimus advertere vel quid, vel qualiter sensum sit ab eisdem vel praeceptum.
PL 20, 532Aしかし、ニカイアで定められた規定は、ノウァティアヌス派についてそうすることを許した。まず、教父たちによって定められたあの規定を示さねばならない。そうすれば、彼らによって何が、どのように、考えられ命じられたかに気づくことができる。
Epistolae et decreta 16.10.2
De his, inquit, qui nominant se ipsos Catharos, id est mundos, et aliquando veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo, ut, accepta manus impositione, sic maneant in clero (Nic. syn. c. 8) .
PL 20, 532Bその規定は言う。「自らをカタリ、すなわち清い者たちと名乗り、時に公同の教会にやって来る者たちについては、聖なる大教会会議は、按手を受けたうえで、そのまま聖職者団にとどまるのがよい、と決めた」(Nic. syn. c. 8)。
Epistolae et decreta 16.10.3
Possum vero dicere, de solis hoc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita definirent, addidissent, a Novatianis aliisque haereticis revertentes debere in suo ordine recipi.
PL 20, 532B私はこう言える。これはノウァティアヌス派についてだけの命令であり、他の異端の聖職者には関わらない、と。というのも、もしすべての者についてそう定めたのなら、ノウァティアヌス派やその他の異端から戻る者は自分の位階で受け入れられるべきだ、と付け加えたはずだからである。
Epistolae et decreta 16.10.4
Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes etiam baptizari praecipiunt. Numquidnam, cum de Paulianistis jubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi (Nic. syn. c. 19) ?
PL 20, 532Bそうであることは、とりわけパウロ派〔サモサタのパウロスの徒〕について言われたことが確証しうる。パウロ派から来る者には洗礼をも授けるよう命じているのである。では、パウロ派について命じるとき、異端者から戻る者はみな、この例にならって洗礼を授けられるべきなのだろうか(Nic. syn. c. 19)。
Epistolae et decreta 16.10.5
Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Joannes sola manus impositione consummant.
PL 20, 533Aこれを敢えて行う者は誰もいないのだから、命令が彼らについてだけ出されたことを、理そのものが示している。実に、福音を告げる者フィリポによって正しく洗礼を授けられた者たちを、ペトロとヨハネは按手だけで完成させた。
Epistolae et decreta 16.10.6
Illos vero, quos apostolus Paulus Joannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum suscepissent, fatentibusque se illud ne quidem nomen audisse, jussit eos baptizari (Act. VIII, 17; XIX, 2 seqq.) .
PL 20, 533A他方、使徒パウロは、ヨハネの洗礼で洗礼を受けた者たちを見いだし、聖霊を受けたかと尋ね、聖霊という名さえ聞いたことがないと彼らが認めたので、彼らに洗礼を授けるよう命じた(使徒言行録8:17; 19:2以下)。
Epistolae et decreta 16.10.7
Videtis ergo rite baptizatos, illo dono iterari non posse: et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum jussum esse, lucida manifestatione relegitur.
PL 20, 533Aこうして諸君は見る、正しく洗礼を受けた者には、あの賜物は繰り返しえないこと、他方、水だけで洗われた者は、父と子と聖霊の名によって洗礼を授けられる必要があると見られることを。このように、ノウァティアヌス派についてだけ命じられたことも、明白な顕れによって読み取られる。
Epistolae et decreta 16.10.8
Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizant (I; q. I, c. 53) ; et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, quaestio aliquando commota est, et ideo omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris et Filii et Spiritus sancti sacramento peccarent.
PL 20, 533Bこのことが二つの異端のあいだで区別された理由は、明白な理が示している。パウロ派は父と子と聖霊の名で決して洗礼を授けないが(I; q. I, c. 53)、ノウァティアヌス派は畏れ敬うべきその同じ名で洗礼を授ける。後者のあいだでは、神的な力の一体性、すなわち父と子と聖霊の一体性について、問いが持ち上がったことが一度もない。それゆえ、他のすべてが除かれたうえで、これだけが選ばれ、これは認めてよいと彼らは考えたのである。父と子と聖霊の秘跡において何も過ちを犯していないからだ。