Epistolae et decreta 16.14.1
CAP. VII. Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema Photinum, et quod est mihi anxium ac difficillimum, majorum meorum revolvam sententias (36, q. 9, c. 5) . Fuerat de illo quoque pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum.
PL 20, 535B第7章——次に、いわば最大の主題であるフォティヌスに話を移そう。私にとって気がかりで最も難しいことだが、私の先人たちの判決を見直そう(36, q. 9, c. 5)。彼についても、諸君自身も思い出すとおり、より重い何らかの取り決めがなされていた。
Epistolae et decreta 16.14.2
Verum quia id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit; et vel veniam nos hanc in tantum, vobis annitentibus, post condemnationem ore apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobis tam bonis, tam charis, non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
PL 20, 536Aしかし、それが、諸君の言うところでは、偽りの噂によってこの座に不正に持ち込まれ、策略によって引き出されたものであることを諸君が示しており、事柄が救いに立ち戻ったので、そして我々は、諸君が努めるところにより、使徒座の口による断罪ののちに、この赦しをそこまで与えるのであるから〔vel … in tantum の係りは定かでない。かく取った〕、これほど善く、これほど親愛な諸君の、これほど多くの主張に同意を与えないことは、あらゆる厳しいことよりも厳しいと我々は考える。
Epistolae et decreta 16.14.3
Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione, Photinum episcopum habetote licitum ita constituere, ut deprecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore vel testimonio vestro compotes voti suscipite.
PL 20, 536Aそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、諸君の承認と意見と要請により、諸君が願うとおりフォティヌスを司教に立てることは許されたものとせよ。そして、より良いほうへ改められた我々の判断を、諸君の労苦と証言によって願いを果たした者として受けよ。