インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum VI, Caput XII 第VI項 第XII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 500B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 6.12.1

1

CAP. VI. De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio, alii se matrimonio copularunt. Quos in utraque parte adulteros esse manifestum est.

PL 20, 500B

第6章——あなたの愛はまた、離縁が間に入って、別の者と婚姻を結んだ者たちについても尋ねた。そのような者たちは、双方とも姦通者であることが明白である。

Epistolae et decreta 6.12.2

2

Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, intantum, ut etiam hae personae, quibus tales conjunctae sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur; similiter et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9) .

PL 20, 500B

妻が生きているのに、たとえ婚姻が解消されたと見えようとも、別の結びつきへ急いだ者たちは、姦通者と見られざるをえない。そればかりか、そうした者と結ばれた相手の人々もまた姦通を犯したと見られる。それは、我々が福音書で読むところによる。「自分の妻を離縁して別の女を娶る者は、姦通する。同様に、離縁された女を娶る者も、姦通する」(マタイ19:9)。

Epistolae et decreta 6.12.3

3

Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem, aut de propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur.

PL 20, 501A

それゆえ、全員が信徒の交わりから遠ざけられるべきである。だが、彼らの親や近親については、不法な結びつきの扇動者であったことが露見するのでない限り、そのようなことは定められえない。