インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXIV, Caput VI 第XXIV項 第VI章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 554A · 3 sectiones

Epistolae et decreta 24.6.1

1

CAP. III. De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio, quam ab episcopo fieri licere (De consecr. dist. 4, c. 119) . Nam presbyteri licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent (Ivo p. 1, c. 265) .

PL 20, 554A

第3章——幼児に印をすること〔consignare。按手と塗油〕については、司教以外の者が行うことは許されないのは明らかである(De consecr. dist. 4, c. 119)。というのも、司祭は第二位の祭司〔sacerdos〕ではあるが、司教職〔pontificatus〕の頂点は持たないからである(Ivo p. 1, c. 265)。

Epistolae et decreta 24.6.2

2

Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum, consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit, Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum.

PL 20, 554A

この務めが司教だけに属し、印をするにせよ、パラクレートス〔弁護者・助け手〕なる霊を授けるにせよ、司教だけのものであることは、教会の慣習が示すだけでなく、使徒言行録のあの朗読もまた示す。そこは、すでに洗礼を受けた者たちに聖霊を授けるために、ペトロとヨハネが遣わされたと述べている(使徒言行録8:14–17)。

Epistolae et decreta 24.6.3

3

Nam presbyteris, sive extra episcopum sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.

PL 20, 555A

というのも、司祭たちは、司教なしであれ司教が臨席しているのであれ、洗礼を授けるときは、洗礼を受けた者に聖香油で塗油することは許される。ただし、それは司教によって聖別されたものでなければならない。しかし、同じ油で額に印をすることは許されない。それは、パラクレートスなる霊を授けるときの、司教だけのものである。その言葉については、私は語れない。問い合わせに答えるというより、むしろ暴露するように見えてしまうからである。