インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXV, Caput I 第XXV項 第I章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 564C · 5 sectiones

Epistolae et decreta 25.1.1

1

Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur; compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam.

PL 20, 564C

我々が慣例どおり、荘厳にカルタゴの教会に参集し、さまざまな案件のために我々から成る教会会議が開かれていたとき、我々の同僚の司祭〔compresbyter〕オロシウスが、聖なる兄弟にして我々の同僚の司教〔consacerdos〕であるヘロスとラザルスの書簡を我々に渡した。その文面を、我々はここに添えるべきものと定めた。

Epistolae et decreta 25.1.2

2

His ergo lectis, Pelagium et Coelestium auctores argui nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus.

PL 20, 565A

これらを読んで、ペラギウスとカエレスティウスが、まったく忌まわしい、我々すべてによってアナテマとされるべき誤謬の首唱者として告発されていることに、我々は気づいた。

Epistolae et decreta 25.1.3

3

Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic apud Ecclesiam Carthaginensem fuerit agitatum.

PL 20, 565A

そこで我々は、およそ五年前に、カエレスティウスの名をめぐってここカルタゴの教会でどのように審議されたかを、見直してほしいと求めた。

Epistolae et decreta 25.1.4

4

Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur; nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur; nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.

PL 20, 565A

それが朗読されたのち、添えたものからあなたの聖性が見て取れるであろうように、その時には司教の裁定によってこれほどの傷が教会から切除されたと見えるほどに、判決は明白であったとはいえ、それでもなお我々は共同の審議によって次のように判断した。この種の主張の首唱者たちは——当のカエレスティウスが後に司祭職にまで至ったと言われてはいるが——これらを明白にアナテマとしないかぎり、彼ら自身がアナテマとされるべきである。それは、彼ら自身についてはそれが叶わないとしても、少なくとも彼らに欺かれた者、あるいは欺かれうる者たちが、彼らに下された判決を知って、健全さを取り戻すためである。

Epistolae et decreta 25.1.5

5

Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda.

PL 20, 565B

それゆえ、主なる兄弟〔domine frater〕よ、この経過を、あなたの聖なる愛に知らせるべきだと我々は考えた。それは、我々のような凡庸な者たちの定めに、使徒座の権威も加えられ、多くの者の救いを守り、またある者たちの邪悪をも矯正するためである。