インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum III, Caput V 第III項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 489A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 3.5.1

1

CAP. II. Rufinus et Minicius usurparunt alienis in ecclesiis ordinationes. --Non enim latere potuit, quod Rufinus atque Minicius episcopi in alienis ecclesiis, contra Nicaenos canones, episcopos usurpaverunt ordinare.

PL 20, 489A

第2章——ルフィヌスとミニキウスは、他人の教会で叙階を僭取した。——実際、司教ルフィヌスとミニキウスが、他人の教会で、ニカイアの規定(カノン)に反して、司教たちを叙階することを僭取したことは、隠れていられなかった。

Epistolae et decreta 3.5.2

2

Haec (Nicaen. can. 4, 6 et 16) ne quis sibi audeat vindicare, saltem nunc a nobis est salubriter providendum: ne improba usurpatione dissimulatio in deterius convalescat, et fiat de consuetudine regula, quae non veniat ab ipsa quae litteris mandata est disciplina.

PL 20, 489A

これらのことを(Nicaen. can. 4, 6 et 16)誰も自分のものとして主張することをあえてしないように、少なくとも今、我々によって有益に備えられねばならない。邪な僭取への黙過が、いっそう悪くなって強まることのないように、また、文書に委ねられた規律そのものから来ない規則が、慣習から作られることのないように。

Epistolae et decreta 3.5.3

3

Qua in re Hilarii fratris et consacerdotis nostri querela primitus audiatur, qui asseruit Rufinum contra ecclesiarum pacem omni oppugnatione fuisse versatum, et dudum in concilio Toletano erroris sui veniam postulasse, et nunc, cum metropolitano episcopo ordinandi sacerdotes pontificium deberetur, contra populi voluntatem et disciplinae rationem, episcopum locis abditis ordinasse, ecclesias scandalis miscuisse.

PL 20, 489B

この件では、まず、我々の兄弟であり同僚の司教であるヒラリウスの訴えが聞かれねばならない。彼は、ルフィヌスが諸教会の平和に反して、あらゆる攻撃に携わっていたこと、かつてトレドの教会会議で自らの誤りの赦しを求めたこと、そして今、司教たちを叙階する権限〔pontificium〕が首都司教に属するべきときに、民の意志と規律の理に反して、人目につかぬ所で司教を叙階し、諸教会をつまずきで混乱させたことを、主張した。

Epistolae et decreta 3.5.4

4

Dehinc Tarraconensium episcoporum est causa tractanda, qui pari modo Minicium in Gerundensi ecclesia episcopum ordinasse conquesti sunt; et juxta Nicaenos canones ferenda est de tali usurpatione sententia.

PL 20, 489B

次に、タッラコ〔ヒスパニアの属州〕の司教たちの件が扱われねばならない。彼らは、同様にミニキウスがゲルンダの教会で司教を叙階したと訴えた。このような僭取については、ニカイアの規定に従って判決が下されねばならない。

Epistolae et decreta 3.5.5

5

Illorum etiam episcoporum, qui a Rufino vel a Minicio contra regulas ordinati sunt, habeatur plena discussio: ut quia perperam facti sunt, intelligant id, quod vitioso initio adepti sunt, se diutius obtinere non posse.

PL 20, 489C

ルフィヌスやミニキウスによって、規定に反して叙階された司教たちについても、完全な審議が行われるように。不当に作られた以上、悪い始まりによって得たものを、もはや長く保つことはできないと、彼らが悟るためである。