Epistolae et decreta 11.0.1
Dilecto fratri JOANNI INNOCENTIUS. Etsi innocens prospera omnia exspectare et a Deo misericordiam petere debet, tamen etiam a nobis, qui patientiam suademus, competentes litterae per Cyriacum diaconum sunt transmissae, ne contumelia plus valeat ad opprimendum, quam bona conscientia ad spem relevandam.
PL 20, 513Aインノケンティウスより、愛する兄弟ヨアンネスへ。無辜の者は、あらゆる良いことを期待し、神に慈しみを求めるべきであるが、それでもなお、忍耐を勧める我々からも、助祭キュリアコスを通じて、ふさわしい書簡が送られた。侮辱が、打ちのめす力において、良心が希望を支え起こす力にまさることのないようにである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XII書簡。ミーニュはこの前に第XI書簡(クリュソストモスからインノケンティウスへ)の題だけを刷り、本文はクリュソストモスの著作集にあるとする。また、ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語を訳す。ミーニュの脚注によれば、この書簡はソゾメノス『教会史』がギリシア語で伝えるものである〕
Epistolae et decreta 11.0.2
Neque enim tu docendus es, tot populorum doctor et pastor, optimos quosque semper et assidue probari, utrum in vigore patientiae permaneant, nec ulli labori ac molestiae succumbant.
PL 20, 513B実際あなたは、これほど多くの民の教師であり牧者なのだから、教えられる必要はない。最も優れた者たちが、忍耐の力のうちにとどまり、いかなる労苦と煩いにも屈しないかどうか、いつも絶えず試されているということを。
Epistolae et decreta 11.0.3
Et vero conscientia firmum est praesidium adversus omnia quae injuste accidunt: quae nisi quis patientia superaverit, malae suspicionis de se argumentum praebet. Cuncta enim tolerare debet, qui Dei primum, ac deinde conscientiae fiducia nititur.
PL 20, 513B実に、良心は、不当に降りかかるすべてに対する堅固な守りである。これを誰かが忍耐によって克服しなければ、その者は自分について悪い疑いを招く証拠を与えることになる。第一に神への、次いで良心への信頼に拠る者は、すべてを耐え忍ばねばならない。
Epistolae et decreta 11.0.4
Quippe vir bonus ac probus exerceri quidem potest ad patientiam, superari vero non potest; cum divinae Scripturae mentem ejus muniant atque custodiant.
PL 20, 513B実に、善良で誠実な人は、忍耐へと鍛えられることはあっても、打ち負かされることはありえない。聖書がその精神を守り、保っているからである。
Epistolae et decreta 11.0.5
Abundant enim exemplis lectiones sacrae, quas populis tradimus, quae universos fere sanctos variis modis vexatos, et tamquam examine quodam probatos esse testantur, atque ita ad patientiae coronam pervenisse.
PL 20, 513B実に、我々が民に伝える聖なる朗読は、例に満ちあふれている。それらは、ほとんどすべての聖徒が、さまざまな仕方で苦しめられ、いわば吟味によって試されて、こうして忍耐の冠にたどり着いたと証言している。
Epistolae et decreta 11.0.6
Consoletur ergo charitatem tuam, frater admodum venerande, ipsa conscientia, quae in calamitatibus habet consolationem virtutis. Inspectante enim Domino Christo, in portu pacis conscientia pura consistit.
PL 20, 513Cそれゆえ、きわめて尊ぶべき兄弟よ、災厄のうちに徳の慰めを持つ良心そのものが、あなたの愛を慰めるように。主キリストが見守るとき、清い良心は平和の港にとどまるからである。