インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum II, Caput XII 第II項 第XII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 475C · 7 sectiones

Epistolae et decreta 2.12.1

1

CAP. IX. Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia omni modo debet, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant; quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur.

PL 20, 475C

第9章——さらに、威厳があり、慎み深く、尊いことは、教会が何としても守らなければならない。すなわち、司教と助祭〔sacerdotes et levitae〕が、自分の妻たちと交わってはならない。日々の務めの必要に携わっているからである。

Epistolae et decreta 2.12.2

2

Scriptum est enim (Levit. XI, 14) , Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester.

PL 20, 476A

書かれているからである(レビ記11:14)。「汝ら、聖なる者であれ。私もまた聖だからである。私は、汝らの主なる神である」〔引かれた句はレビ記11:44に当たる〕。

Epistolae et decreta 2.12.3

3

Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant (Levit. XXI, 12) , sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nulli fuerat praeceptum accedere (Num. XVIII, 7) : quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent!

PL 20, 476A

なぜなら、古い時代に、祭司たちは、自分の当番の年に神の神殿から離れず(レビ記21:12)、ザカリアについて我々が読むとおり、自分の家にもまったく触れなかった。ただし彼らには、子孫の継承のために妻との交わりが許されていた。ほかの部族から、またアロンの子孫以外から祭司職に近づくことは、誰にも命じられていなかったからである(民数記18:7)。そうであれば、司教や助祭は、いっそう、叙階の日から貞潔を守らなければならない。彼らの司教職あるいは務めは継承を伴わず、神への犠牲あるいは洗礼の務めから離れる日は、一日もないのだから。

Epistolae et decreta 2.12.4

4

Nam si Paulus ad Corinthios scribit (I Cor. VII, 5) , dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit: multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere.

PL 20, 476B

パウロはコリントの人々に書き(一コリント7:5)、「汝ら、祈りに専念するために、しばらくの間は身を慎め」と言っている。これは平信徒に命じられていることである。まして、祈ることと犠牲を捧げることが絶えざる務めである司教たちは、このような交わりからつねに身を慎まなければならない。

Epistolae et decreta 2.12.5

5

Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit (Tit. I, 15) : Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?

PL 20, 476B

もし彼が肉の欲望に汚されているなら、いかなる恥をもって犠牲を捧げようとするのか。またいかなる良心、いかなる功績によって聞き入れられると信じるのか。「清い者にはすべてが清いが、汚れた不信仰な者には、清いものは何もない」と言われているのに(テトス1:15)。

Epistolae et decreta 2.12.6

6

Sed forte licere hoc credit, quia scriptum est (I Tim. III, 2; Tit. I, 6) , Unius uxoris virum: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter futuram continentiam.

PL 20, 476B

だが彼はおそらく、これが許されていると信じている。書かれているからである(一テモテ3:2; テトス1:6)。「一人の妻の夫」と。しかし使徒は、生殖の欲望にとどまり続ける者を言ったのではなく、将来の自制のゆえに言ったのである。

Epistolae et decreta 2.12.7

7

Neque enim integros corpore non admisit, qui ait (I Cor. VII, 7) : Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego. Et apertius declarat, sic dicens (Rom. VIII, 8) : Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam nom estis in carne, sed in spiritu.

PL 20, 476B

実際、「しかし私は、すべての人が私のようであることを望む」と言った者が(一コリント7:7)、体において無傷の者を受け入れなかったわけではない。そして彼はいっそう明らかに、こう言って宣言している(ローマ8:8)。「しかし肉にある者は、神を喜ばせることができない。だが汝らは、もはや〔底本は nom。non と読む〕肉にはなく、霊にある」。