インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXV, Caput IV 第XXV項 第IV章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 567A · 6 sectiones

Epistolae et decreta 25.4.1

1

Si ergo Pelagius episcopalibus gestis ( Diospolitanae synodi ), quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet per diversa dispersos, etiam apostolicae sedis auctoritate anathemanda est.

PL 20, 567A

それゆえ、ペラギウスが、司教の記録(ディオスポリスの教会会議の)によって——それは東方で作成されたと言われる——あなたの尊さにとっても正当に無罪とされたと見えようとも、誤謬そのものと不敬虔は、すでに諸方に散らばる多くの擁護者を持っており、使徒座の権威によってもアナテマとされねばならない。

Epistolae et decreta 25.4.2

2

Consideret enim sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem; quod Dominus et discipulos monuit et posuit in oratione quam docuit (Matth. VI, 13) : aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est (Luc. XXII, 32) .

PL 20, 567A

あなたの聖性にはよく考えてもらいたい。そして牧者の心の奥底〔viscera〕をもって我々とともに苦しんでもらいたい。彼らの冒瀆的な論争から必然的に帰結することが、キリストの羊たちにとってどれほど有害で破滅的であるかを。すなわち、我々は、誘惑に陥らぬようにと祈るべきでもなく——それは主が弟子たちに戒め、自ら教えた祈りの中に置いたことである(マタイ6:13)——あるいは、我々の信仰が失われぬようにと祈るべきでもない——それは使徒ペトロのために自分が願ったと主みずから証言したことである(ルカ22:32)——ということである。

Epistolae et decreta 25.4.3

3

Si enim haec possibilitate naturae et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta, quis non ea videat inaniter a Domino peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur, quae naturae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur: nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vigilate et orate (Matth. XXIV, 41) ; sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem: nec beatissimo Petro primo Apostolorum: Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio, ne deficiat fides tua (Lucae XXII, 32)?

PL 20, 567B

もしこれらが、本性の可能性と意志の選択によって我々の力のうちに据えられているなら、主に空しく求められ、偽りの祈りがささげられていること、祈りによって、すでにそのように造られた本性の十分な力によって得られるものが求められていることを、誰が見ないであろうか。主イエスも「汝ら、目を覚まして祈れ」(マタイ24:41)〔引かれた句はマタイ26:41に当たる〕と言うべきではなく、ただ「汝ら、誘惑に陥らぬよう、目を覚ませ」とだけ言うべきであり、いとも福なるペトロ、使徒たちの第一人者にも、「私は汝のために願った」ではなく、「私は汝に勧める、あるいは命じ、指令する、汝の信仰が失われぬように」(ルカ22:32)と言うべきだったのではないか。

Epistolae et decreta 25.4.4

4

Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut in cassum super populum dicere videamur, quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant, vel illa, quae pro fidelibus precatur Apostolus dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus (Ephes. III, 14) .

PL 20, 567B

また、彼らの論争によって、我々の祝福の祈りも否定される。我々が民の上に、彼らが正しく敬虔に生きて主に喜ばれるようにと主に祈り求めることを、何であれ空しく語っているように見えてしまうのである。使徒が信ずる者たちのために祈って言うところも同じである。「私は、我々の主イエス・キリストの父に向かって膝をかがめる。天と地におけるすべての父性は、この父から名づけられている。父が、その栄光の豊かさに従って、汝らが彼の霊によって力づけられるよう、与えるように」(エフェソ3:14)。

Epistolae et decreta 25.4.5

5

Si ergo voluerimus, benedicendo, super populum dicere: Da illi, Domine, virtutem corroborari per Spiritum tuum: istorum nobis disputatio contradicit, affirmans liberum negari arbitrium, si hoc a Deo poscitur, quod in nostra est potestate.

PL 20, 567C

それゆえ、我々が祝福しつつ、民の上にこう言おうとするなら——「主よ、彼に、汝の霊によって力づけられる力を与えよ」——彼らの論争は我々に反対し、我々の力のうちにあることを神に求めるなら、自由意志が否定されることになる、と主張する。

Epistolae et decreta 25.4.6

6

Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam non nunc accipimus, sed cum crearemur accepimus.

PL 20, 567C

「実に、もし我々が望むなら、力づけられることができる」と彼らは言う。「その本性の可能性によってである。それを我々は今受けるのではなく、創造されたときに受けたのである」。