Epistolae et decreta 35.0.1
INNOCENTIUS PROBO. Conturbatio procellae barbaricae facultati legum intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerat naevum, nisi sancta religionis statuta providerent.
PL 20, 602Aインノケンティウスより、プロブスへ。蛮族の嵐の混乱が、法の効力に不運をもたらした。実に、フォルトゥニウスとウルサのあいだに正しく結ばれた婚姻に、捕囚の襲来が汚点を生じさせていた、聖なる宗教の規定が備えていなければ。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXVI書簡〕
Epistolae et decreta 35.0.2
Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur; aliud conjugium cum Restituta Fortunius memoratus inisse cognoscitur (34, q. 1 et 2, c. 2; Ivo p. 8, c. 245) . Sed favore Domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffitente, uxorem se memorati perdocuit.
PL 20, 602B前述のウルサという女が捕囚にとらえられていたあいだ、前述のフォルトゥニウスはレスティトゥタと別の結婚に入ったことが知られている(34, q. 1 et 2, c. 2; Ivo p. 8, c. 245)。しかし主の恩顧によって、ウルサは帰還して我々のもとに来て、誰も異を唱えないまま、自分が前述の者の妻であることを十分に示した。
Epistolae et decreta 35.0.3
Quare, domine fili merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod erat primitus gratia divina fundatum; conventumque secundae mulieris, priore superstite, nec divortio ejecta, nullo pacto posse esse legitimum.
PL 20, 602Bそれゆえ、殿〔domine〕、まことに著名な〔illustris。高官の称号〕子よ、我々は公同の信仰の支持を受けて、神の恩寵によって初めに築かれた婚姻こそが婚姻であると定める。そして、先の妻が生きており、離縁によって追い出されてもいないのに結ばれた第二の女との結びつきは、いかなる取り決めによっても適法たりえない。