Epistolae et decreta 38.0.1
INNOCENTIUS AGAPITO, MACEDONIO et MARIANO epicopis Apulis. Multa in provincia contra canones ecclesiasticos decretaque majorum usurpari a plurimis, et relationes diversorum, et suggestiones fidissimae retulerunt: quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non invenirentur auctores, qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant, ordinesque corrumpunt.
PL 20, 606Aインノケンティウスより、アプリアの司教アガピトゥス、マケドニウス、マリアヌスへ〔底本は epicopis。episcopis と読む〕。属州で、教会の規定と先人たちの教令に反することが、非常に多くの者によって行われていると、さまざまな人々の報告も、いとも信頼できる申し立ても伝えてきた。これらは、司教たちがその首謀者として見いだされなければ、たやすく断ち切られうるものである。彼らは友人や従う者たちに好意を施そうと努めるあまり、宗教を侵し、教会の秩序を損なっている。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXIX書簡〕
Epistolae et decreta 38.0.2
Ac sic evenit, ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos, et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum locum habere mererentur: sicuti in nunc dato nobis libello monstratum est, Modestum quemdam multis criminibus involutum, propter quae etiam poenitentiam egisse dicitur, non solum clericum effectum, quod non licet, verum etiam ad episcopatus apicem eum tendere; cum canones apud Nicaeam constituti, poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludant (Dist. 50, c. 60; Nic. conc. c. 10) .
PL 20, 606Aこうして、不相応な者が皆、教会の栄職を受け、聖職者団に入ることになる。彼らは平信徒の中でさえふさわしい座を得るに値しない者たちである。今しがた我々に与えられた訴状で示されたように、モデストゥスなる者は、多くの罪過に巻き込まれ、そのゆえに悔い改めを行ったとも言われるのに、聖職者とされた——これは許されない——ばかりか、司教職の頂にまで進もうとしている。ニカイアで定められた規定は、悔い改める者を、聖職者の最も低い務めからさえ締め出しているのに(Dist. 50, c. 60; Nic. conc. c. 10)。
Epistolae et decreta 38.0.3
Et ideo, fratres charissimi, perspecto tenore libelli, eum jubebitis praesentari: ac si vere constiterit talem, qualem libellus affirmat, non solum ab ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.
PL 20, 606Bそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、訴状の趣旨を検分した上で、彼を出頭させるよう命じよ。もし本当に訴状の主張するとおりの者と判明したなら、野心から退けられるのみならず、聖職の務めからも退けられよ。