Epistolae et decreta 27.7.1
Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus: anathemet illa, et eam confiteatur apertissime gratiam, quam doctrina Christiana demonstrat, et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina, vel aliquo adjumento visibili fovet sicut plantator quodam modo et irrigator extrinsecus, sed subministratione Spiritus et occulta misericordia, sicut facit ille, qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7) .
PL 20, 575Cだが、もし彼がこの書物が自分のものであることを、あるいは書物の中のあの箇所が自分のものであることを否定するなら、我々は争わない。彼はそれらをアナテマとし、キリスト教の教えが示し、キリスト教徒に固有のものとして宣べる恩寵——本性ではなく、それによって本性が救われるもの——を、きわめて明白に告白せよ。その恩寵は、耳に響く教えや何らかの目に見える助けによって、いわば外から植える者や水をやる者のように本性を育むのではなく、聖霊の供給と隠れた慈しみによって、成長を与える神が行うとおりに育むのである(一コリント3:7)。
Epistolae et decreta 27.7.2
Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut non nihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit; sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus; et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen, qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 3) .
PL 20, 575Dたしかに、我々が無でないものとして造られた恩寵——すなわち、生きない屍や、感じない樹木や、理解しない家畜のようにではなく、存在し、生き、感じ、理解する人間として造られた恩寵、そしてこの大いなる恩恵について我々の創造者に感謝できる恩寵——も、非難されるべきでない理由によって、神の恩寵と呼ばれる。これも当然「恩寵」と呼ばれうる。先立つ何らかの業の功績によってではなく、神の無償の善良さによって与えられたからである。しかし、それとは別の恩寵がある。それによって我々は、予定されて召され、義とされ、栄光を与えられ、こう言うことができる。「神が我々の味方なら、誰が我々に敵対できようか。神は自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」(ローマ8:3)〔引かれた句はローマ8:31–32に当たる〕。