Epistolae et decreta 27.15.1
Illud vero quod dicunt, posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus, utrum in hac vita, quando caro concupiscit adversus spiritum; an vero in illa, cum fiet sermo qui scriptus est (Galat. V, 17) : Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis peccatum est (I Cor. XV, 55) ; diligentius pertractandum propter alios quosdam, qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a via reproba ad bonam vitam (S. Ambros. in I Lucae 6) .
PL 20, 580A彼らが言うこと、すなわち、人間は罪なしにありうる、また望めば神の戒めを容易に守りうるということは、それが恩寵の助けによってだと言われる場合——しかもその恩寵が、神の独り子の受肉を通して啓示され与えられたものであるなら——、まだしも耐えうる言い方に見えるとはいえ、それでもなお、どこで、いつ、その同じ恩寵によって、我々のうちに、まったくいかなる罪もない状態が実現するのか、すなわちこの生においてか——肉が霊に逆らって欲するときに——それとも、あの生においてか——「死よ、汝の勝利はどこにあるのか。死よ、汝のとげはどこにあるのか。死のとげとは罪である」(一コリント15:55)と書かれた言葉が成就するときに(ガラテヤ5:17)〔この引照は「肉が霊に逆らって欲する」に当たる〕——という問いは、正当に人を動かしうるので、いっそう念入りに検討されねばならない。それは、ほかの何人かの者たちのためでもある。彼らは、この生においても人間は罪なしにありうる、ただし生まれた初めからではなく、罪から正義への、悪しき道から善い生への回心によってだ、と考え、自分たちの書物に書き残した(S. Ambros. in I Lucae 6)。
Epistolae et decreta 27.15.2
Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela (Lucae I, 6).
PL 20, 580B彼らは、ザカリアスとエリサベトについて、彼らが主のあらゆる義なる定めにおいて非の打ちどころなく歩んだと書かれていること(ルカ1:6)を、そのように理解した。
Epistolae et decreta 27.15.3
Hoc quod dictum est sine querela, sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, immo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei.
PL 20, 580B「非の打ちどころなく」と言われていることを、彼らは「罪なく」と言われたものと受け取った。ただし、我々の主の恩寵の助けを否定しているのではなく、むしろ、彼らの書物の別の箇所に見いだされるように、それを、人間の自然の霊によるのでなく、神の導きの霊〔principalis Spiritus〕によるものとして、敬虔に告白している。
Epistolae et decreta 27.15.4
Qui parum videntur considerasse, ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem. Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei, primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit. IX, 7; Hebr. VII, 27) .
PL 20, 580Bだが彼らは、ザカリアス自身が祭司であったことを、ほとんど考慮していないように見える。当時のすべての祭司は、神の律法に基づき、まず自分の罪のために、次に民の罪のために、いけにえを献げなければならなかった(レビ記9:7;ヘブライ7:27)。
Epistolae et decreta 27.15.5
Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12) : ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre.
PL 20, 580Cそれゆえ、今、祈りのいけにえによって、我々が罪なき者ではないことが証明される。「我々の負い目を赦せ」(マタイ6:12)と言うよう命じられているからである。同じように当時も、動物の犠牲のいけにえによって、祭司たちが罪なき者でないことが証明された。彼らは自分の罪のために献げるよう命じられていたのだから。
Epistolae et decreta 27.15.6
Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, charitate crescente; perficiamur autem illa in vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9) , secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat.
PL 20, 581Aもし事態が、救い主の恩寵によって、この生において我々は進歩するが、それは欲望が衰え、愛が増すことによってであり、あの生において完成されるのは、欲望が消え、愛が満ちることによる、というものであるなら、確かに「神から生まれた者は罪を犯さない」(一ヨハネ3:9)と書かれていることは、罪を犯さない唯一のもの、すなわち愛そのものに即して言われたのである。
Epistolae et decreta 27.15.7
Ad nativitatem quippe, quae ex Deo est, augenda et perficienda charitas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen, quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis (Rom. VII, 20) .
PL 20, 581A実際、神から生まれることに属するのは、増し加えられ完成されるべき愛であって、減らされ消し尽くされるべき欲望ではない。もっとも、その欲望は、我々の肢体にあるかぎり、ある自分の法によって精神の法に逆らう(ローマ7:20)〔引かれた句はローマ7:23に当たる〕。
Epistolae et decreta 27.15.8
Sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13) , potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20) .
PL 20, 581Aだが、神から生まれた者は、その欲望に従わず、自分の肢体を不法の武器として罪に差し出すこともない(ローマ6:13)。彼は「もはやそれを行うのは私ではなく、私のうちに住む罪である」(ローマ7:20)と言うことができる。