Epistolae et decreta 16.15.1
Atque Eustathium a me saepissime comprobatum nolite exspectare, ut diaconii gratia exspolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio (II Cor. II, 10) : contra caput etiam si faciendum sit, non libenter admitto.
PL 20, 536Aまた、私が幾度も是認したエウスタティウスについては、助祭職の恩寵〔gratia〕を剥奪されることを期待するな。救いのために心を砕く諸君の言葉を、私は喜んで聞く(二コリント2:10)〔この引照は次節の趣旨に当たる〕。かしらに逆らって事をなさねばならぬとしても〔caput の意は定かでない。直訳した〕、私は喜んでは認めない。
Epistolae et decreta 16.15.2
Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo: cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu dictam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur.
PL 20, 536B諸君が手を差し伸べる者に、私も諸君とともに差し伸べる。私が差し伸べる者に、諸君も私とともに差し伸べよ。コリントの人々への使徒の厚情はこの点に示されたからである。善き者たちは一つの霊において、言い渡され、また撤回された判決に、つねに分け隔てなく従う、と〔二コリント2:5–11。断罪された者を赦して受け入れるよう求める箇所〕。
Epistolae et decreta 16.15.3
Nam, fateor, haec me primum res bene habet erga Eustathium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem crimen aliquod commisisse, vel jactatum umquam vel fictum recognoverim.
PL 20, 536B実のところ、告白するが、助祭エウスタティウスについて、私をまず安心させる事情は、彼が信仰に反することを何も語らず、語る者を受け入れもせず、死に値する何らかの罪過を犯したと、言いふらされたことも、作り上げられたことも、私は一度も認めなかったことである。
Epistolae et decreta 16.15.4
Et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatur diabolo in perpetuum mancipandus.
PL 20, 537Aそして、これらの点で無事な者が、もし何らかの形で好ましい人づきあいを持っていないとしても、そのときに愛されることが少ない者と見なされるべきであって、永遠に悪魔に引き渡されるべき敵と見なされるべきではない。
Epistolae et decreta 16.15.5
Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse, et hinc cum res ac calamitates ipsae emendatae sint, ad hoc usque Dizoniani et Cyriaci subdiaconorum non potuisse apud vos reviviscere commendatione.
PL 20, 537A私は、彼があの敵意と混乱のなかで、多くの人の熱意に逆らって――どのようなものかは言わないが――異なる意見を持っていたことを知っている。そして、事柄と災厄そのものが是正された今に至っても、副助祭ディゾニアヌスとキュリアクスの推薦によってさえ、諸君のもとで立ち直ることができなかったことも知っている。
Epistolae et decreta 16.15.6
Exstinguite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcumque videtis animosas ac non justas aemulationes, ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus, profundam pacem, non fictam pervidens charitatem, omnibus vobis ac sigillatim occurrat, charitatis vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexus laetetur in Domino. Data Idibus Decembris (13 Decemb. ann. 414) Flavio Constantio viro clarissimo consule.
PL 20, 537A頼むから、彼から、また上に挙げた者たちから、諸君が見るどのような人々のものであれ、憤りに満ちた不当な妬みを消し去れ。彼が我々のもとでは損なわれず、諸君のもとでは仲間とともに回復されて、深い平和と偽りのない愛を見いだしつつ、諸君すべてに、また一人ひとりに会い、キリストからいかなる仕方でも解かれることのない愛の絆によって諸君とともに永遠に結ばれて、主において喜ぶように。12月のイドゥス(12月13日、414年)、いとも名高いフラウィウス・コンスタンティウスが執政官の年に、発せられた。