Epistolae et decreta 13.0.1
INNOCENTIUS AURELIO. Charitatis nostrae officium nullo intervallo dirimitur, etiamsi charta nullos apices ferat. Vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas.
PL 20, 517Aインノケンティウスより、アウレリウスへ。我々の愛の務めは、紙に文字が一つも載らなくとも、いかなる隔たりにも断たれない。実に、霊の恩寵は互いの心のうちに生き、我々の愛を、司教としての交わりそのものが温めているからである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XIV書簡〕
Epistolae et decreta 13.0.2
Curato, ut dignum est, unitatem Ecclesiae custodire; idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus, frater charissime. Has ergo litteras de ratione paschali alterius (dico, futuri) anni praescripsi.
PL 20, 517A教会の一体性を、ふさわしい仕方で守るよう配慮せよ。そして、我々がみな等しく同じことを思い、同じことを宣言するように。親愛なる兄弟よ。そこで私は、次の年(つまり来年)の復活祭の算定についてこの書簡を書き送った。
Epistolae et decreta 13.0.3
Nam cum ante diem undecimum kalendarum Aprilium pene luna XVI colligatur (nam quidpiam minus est), itemque cum in ante diem quartum kalendarum earumdem veniat vicesima tertia: existimavi XI kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda; quoniam in vicesima tertia luna nullum Pascha umquam antehac factum esse cognoscimus.
PL 20, 517B実に、4月の朔日の前の第11日には、月齢はほぼ16日に達し(実際にはやや少ない)、同じ朔日の前の第4日には第23日が来るので、私は、先に述べた朔日の〔前の〕第11日に復活祭の祝日を祝うべきだと考えた。月齢23日に復活祭が行われたことは、これまで一度もないと我々は知っているからである。
Epistolae et decreta 13.0.4
Sententiae meae exposui atque edixi tenorem. Jam prudentiae erit tuae, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare: ut si nihil dispositioni nostrae resultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam Paschalem diem, jam litteris ante, ut moris est, servandam, suo tempore praescribamus.
PL 20, 518A私は自分の見解の趣旨を述べ、布告した。今度は、私とともにある兄弟よ、あなたの賢慮の務めとして、心を一つにする我々の同僚の司教たちとともに、いと敬虔な教会会議でこの件を再検討することになる。我々の定めに反するものが何もなければ、そのことを完全かつ明白に我々に返書せよ。そうすれば、熟慮された復活祭の日を、慣例どおりすでに前もって書簡で守るべきものとして、しかるべき時に我々は書き送れる。
Epistolae et decreta 13.0.5
Compresbyterum autem Archidamum quamvis noverim quod libentissime ac more suscipias consueto, tamen ex abundanti postulo, ut eum inter tuos habere digneris.
PL 20, 518A同僚の司祭アルキダムスを、あなたが喜んで、いつものとおりに迎えることは知っているが、念のため願う。彼をあなたの仲間のうちに加えることをよしとしてほしい。