インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XLII 第XLII項

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 611C · 8 sectiones

Epistolae et decreta 42.0.1

1

Cum divinum e coelis Verbum advenit, et in Virginis sanctae Mariae visceribus, de qua carnem sumpsit, habitavit, nequaquam corpus suum de coelo secum detulit, neque suam in terris divinitatem adeptus est; sed ipse Deus erat, ipse corpus suum in Virginis utero efformavit; neque ullum in suo corpore conficiendo socium habuit, sed unus ipse confecit.

PL 20, 611C

神なる言葉は、天から来たとき、聖なるおとめマリアの胎内――そこから肉を取った――に宿ったが、決して自分の体を天から携えてきたのではなく、また地上で自分の神性を獲得したのでもない。かえって、彼自身が神であり、彼自身がおとめの胎内で自分の体を形づくった。自分の体を造るのに、いかなる協力者も持たず、ただ彼一人が造ったのである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XLIII書簡〕

Epistolae et decreta 42.0.2

2

Confitemur autem in omnibus quae ab humanitate fiebant, comitem fuisse divinitatem, quae nullo umquam vel minimo temporis articulo ab humanitate sejuncta fuit.

PL 20, 612A

我々は告白する。人性によってなされたすべてのことにおいて、神性はそれに伴っていた。神性は、時のほんのわずかな一瞬たりとも、人性から切り離されたことはなかった。

Epistolae et decreta 42.0.3

3

Confitemur etiam, eo ipso tempore quo noster e coelis Servator advenit, atque in Virginis Mariae uterum descendit, divinitatem cum humanitate conjunxisse, quae numquam ulla in re vel actione divisae fuerunt, quandoquidem indivisibiles erant.

PL 20, 612A

我々はまた告白する。我々の救い主が天から来て、おとめマリアの胎に降ったまさにその時に、神性は人性と結ばれた。両者は、いかなる事柄においても、いかなる行為においても、分かたれたことがなかった。分かたれ得ないものだったからである。

Epistolae et decreta 42.0.4

4

Ac veluti ejus divinitas fine caret, ita et ejusdem humanitas post resurrectionem in aeternum manet. Lac de femina suxit, nihilominus divinitas atque humanitas unum ( Christum ) constituebant.

PL 20, 612A

彼の神性に終わりがないように、同じ彼の人性も、復活ののち、永遠にとどまる。彼は女の乳を吸ったが、それでもなお、神性と人性は一つのもの(キリスト)を成していた〔括弧はミーニュが刷るとおり。「キリスト」は補いと見られる〕。

Epistolae et decreta 42.0.5

5

Nec quisquam putet, quo tempore divinum in terris Verbum ad suscipiendum abs Joanne baptismum accessit, tunc initium divinitatis ejus fuisse, cum videlicet vocem Patris e coelo exeuntem Joannes audivit.

PL 20, 612B

また、誰も、神なる言葉が地上でヨハネから洗礼を受けようと近づいたその時に、彼の神性の始まりがあったと考えてはならない。すなわち、ヨハネが天から出る父の声を聞いた時に、と。

Epistolae et decreta 42.0.6

6

Haud sane ita res se habet; verum ipso temporis articulo, quo in uterum Virginis descendit, unum cum corpore et divinitate individuum effectum est; fuitque divinitas corporis consors, atque immutabili quadam ratione et inseparabili facta est unica unitas.

PL 20, 612B

決してそのようなことではない。おとめの胎に降ったまさにその時の一瞬に、体と神性とともに一つの分かたれぬものが成ったのであり、神性は体と運命を共にし、ある不変の仕方で、分かち得ぬ唯一の一体性となった。

Epistolae et decreta 42.0.7

7

Divinitas ab humanitate non est sejuncta. Christo in cruce existente, divinitas ab ejus humanitate non secessit. In coelum ascendit cum corpore quod de Virgine Maria sumpsit, atque ad optimi Patris sui dexteram sedit. Haec fides nostra est.

PL 20, 612B

神性は人性から切り離されなかった。キリストが十字架上にあったときも、神性は彼の人性から離れなかった。彼はおとめマリアから取った体とともに天に昇り、いとも善き自分の父の右に座った。これが我々の信仰である。

Epistolae et decreta 42.0.8

8

Qui autem non ita credunt, eos catholica Ecclesia expellit, immo auctor ejusdem Deus excommunicat. Laus Deo in aeternum! Amen.

PL 20, 612C

このように信じない者たちを、公同の教会は追放する。いや、むしろその教会の創始者である神が破門する。永遠に神に賛美あれ。アーメン。