インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXIV, Caput V 第XXIV項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 553A · 2 sectiones

Epistolae et decreta 24.5.1

1

CAP. II. De nominibus vero (De consecr. dist. I, c. ult.) recitandis, antequam precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis, ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil.

PL 20, 553A

第2章——また、名の読み上げについて(De consecr. dist. I, c. ult.)、司教が祈りをなす前に、そして名を読み上げるべき者たちの供え物を自らの祈りで委ねる前に〔読み上げることが〕、どれほど余計であるかは、あなた自身、あなたの賢明さによって認めるであろう。まだ神に供えてもいない者の供え物について、その名を先に告げるのだから。もっとも、神にはその者について何も知られていないことはないのだが。

Epistolae et decreta 24.5.2

2

Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina, quorum sunt, edicenda; ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.

PL 20, 554A

それゆえ、まず供え物が委ねられ、そのあとで、それが誰のものであるかの名が告げられねばならない。名が聖なる奥義のあいだに呼ばれるようにするためであり、我々がその前に先立たせる他のことのあいだに呼ばれるのではない。それは、奥義そのものに、これからの祈りへの道を開くためである。