Epistolae et decreta 27.2.1
Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille (Pelagius) diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant: quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus; ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret.
PL 20, 572B我々が聞いたところでは、彼(ペラギウス)が長く暮らしたローマの町には、さまざまな理由で彼に好意を寄せる者が少なからずいる。すなわち、ある者たちは、彼がそのようなことを彼らに説き伏せたと言われているからであり、より多くの者たちは、彼がそのようなことを考えているとは信じないからである。とりわけ、彼が滞在する東方で、彼が潔白とされたと思われる教会の記録が作成されたと吹聴されているからである。そこで司教たちが彼を公同の者と宣言したのだとすれば、それは、彼が神の恩寵を告白すると述べたこと、また、人間は自分の労苦と意志によって正しく生きうるが、そのために神の恩寵に助けられることを否定しなかったこと、これ以外の理由によるのではないと信じなければならない。
Epistolae et decreta 27.2.2
His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt, eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei; nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) : sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate; non qua creati sumus cum propria voluntate.
PL 20, 573Aこれらの言葉を聞いて、公同の司教たちは、神の書物に読み、神の民に宣べ伝えるのが常であるもののほかには、いかなる神の恩寵をも理解できなかった。すなわち、使徒が語るあの恩寵である。「私は神の恩寵を空しくしない。もし律法によって正義があるなら、キリストは無駄に死んだことになる」(ガラテヤ2:21)。疑いなく、それによって我々が不法から義とされ、弱さから救われる恩寵であって、固有の意志とともに我々が造られた恩寵ではない。
Epistolae et decreta 27.2.3
Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam, qua Christiani et filii Dei sumus: quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret?
PL 20, 573Aもしあの司教たちが、彼の言う恩寵とは、不敬虔な者たちとも我々が共有するもの——彼らとともに我々が人間であるところの恩寵——であり、それによって我々がキリスト教徒であり神の子であるところの恩寵は否定しているのだと理解していたなら、公同の司教たち〔sacerdotes〕の誰が、彼を辛抱強く聞いたであろうか、とは言わない。誰が彼を自分の目の前に置くことにさえ耐えたであろうか。
Epistolae et decreta 27.2.4
Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere.
PL 20, 573Bそれゆえ、裁判官たちを咎めるべきではない。彼らは教会の慣習に従って「恩寵」という名を聞いたのであって、この種の人々が、自分たちの教えの書物の中で、あるいは自分たちの仲間の耳に、何を撒き散らすのが常であるかを知らなかったのだから。