インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVIII, Caput VIII 第XXVIII項 第VIII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 588A · 2 sectiones

Epistolae et decreta 28.8.1

1

Qui si tamen aliquod in se Dei adjutorium, quod huc usque negaverunt, provocarint, et opus sibi ejus auxilio esse cognoverint, ut hac labe, in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne verum aspiceret, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae huc usque senserunt; et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant.

PL 20, 588A

ただし、彼らが、これまで否定してきた神の助けを自らのうちに呼び求め、自分の心の曲がりによって陥ったこの汚れから解き放たれるために、神の助けが自分に必要だと認めるならば、汚れた闇から光の中へ引き出されたかのように、真理を見まいとして視野ぜんたいを汚し暗くしていたものをことごとく取り除き捨て去って、これまで考えていたことを断罪するがよい。そしてついに心を正しい議論に貸し、この汚れからいくらか正されて、真実の勧告によって癒やされるよう、自らを委ね服するがよい。

Epistolae et decreta 28.8.2

2

Quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur: ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant, doctrinae perversitate non possint.

PL 20, 588A

彼らがそうするなら、彼らをいくらか助け、教会が、堕ちた者が我に返ったときには拒まないのを常とする手当てを、そうした傷にも施すことは、司教たち〔pontifices〕の権限のうちにあるであろう。彼らが自分たちの奈落から呼び戻されて、主の羊の囲いの内へ連れ戻されるように。外に置かれ、信仰の守りという大いなる守りから締め出されて、あらゆる危険にさらされ、狼の牙に食われ苦しめられることのないように。彼らは、自分たちが狼どもを自らに招いたその教えの曲がりをもっては、それに抗うことができないのだから。